Alcuinus, Adversus Elipandum, ADVERSUS ELIPANDUM TOLETANUM LIBER PRIMUS., IV.
| 1 | Nam beatus Hieronymus ait in tractatu Epistolae ad Ephesios: « Quid enim in homine, qui a Salvatore nostro assumptus est, non novum fuit? Conceptus, nativitas, partus, infantia, doctrina, vita, virtutes: et ad extremum crux et passio, spolians in ea principatus et contrarias fortitudines ostentui habens: resurrectio quoque et ascensio in coelum. (0245B) Hic ergo vere creatus est in iustitia et sanctitate veritatis, quia Deus verus, Dei vere [Al., veri] Filius fuit, et tota in illo religio atque iustitia Dei veritate completa est. |
| 2 | » Videtis quam fiducialiter iste praecipuus in Ecclesia Dei doctor Christum praedicavit, semper novum hominem, verumque Deum, vereque Dei Filium creatum esse, atque in eo omnem iustitiam in Dei veritate completam esse affirmat. |
| 3 | Haec una sententia, si fiducialiter legatur et veraciter intelligatur, pessimas vestri erroris evacuat assertiones: dum vos dicitis Christum veterem hominem, nuncupativum Deum, adoptivum filium. |
| 4 | Iste vero nobilissimus doctor Salvatorem nostrum novum hominem, verum Deum, et vere Dei Filium, absque ulla dubietate creatum testatur. |
| 5 | (0245C) |