| 1 | Sicut possibile esse Deo non est negandum ut Filius hominis, dum voluit, perfectus et proprius fieret, sic non est Deo contradicendum ut humanam naturam, quam in dignitatem suae personae assumpsit, in proprietatem Filii Dei exaltare potuisset, ut esset eadem persona cum assumpto homine in proprietate Filii, quae fuit ante omnia saecula in substantia Deitatis. Ergo in omni serie sanctarum Scripturarum nunquam nomen adoptionis Christo imponi legitur, sed nos per eum adoptionis accepisse gratiam testantur. De qua adoptione in nos facta praefatus evangelista ait: In propria venit, et sui eum non (0244C) receperunt: quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri (Ioan. I, 11). Non est haec potestas adoptionis a quolibet adoptivo in sanctos collata, sed ab eo, quem quasi unigenitum, plenum gratia et veritate mox in sequenti sententia idem testatur evangelista. Et paulo post: De plenitudine eius nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia (Ibid., 16). Et Apostolus: In quo habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Col. II, 9). Si adoptio est in Christo, non est omnis plenitudo nobilitatis in eo; quia adoptio de quadam extranea persona assumi solet in filii nomen; nec quisquam apostolorum, qui sunt lumina et doctores totius mundi, Iesu nomini adoptionem addere voluit. Nempe inter adoptivos et proprios filios beatus Augustinus in disputatione (0244D) quam habuit cum Feliciano quodam Arianae sectae defensore discrevit, ita dicens: « Filiorum namque adoptivi alii sunt, naturales alii. Hi quia geniti ab initio, filii semper ac proprii sunt: illi primo alieni, post filii, cum per adoptionem in familiam videntur adscisci. » Quando homo Christus ex Virgine natus alienus fuit Deo Patre [Patri], ut ex alieno quodam per adoptionem adscisceretur in filii nomen. |
| 2 | Nonne in ipso conceptu, operante sancto Spiritu, ex beata Virgine Deus verus, et Dei Filius verus conceptus est, et tempore opportuno natus? At si (0245A) nunquam alienus, nunquam igitur adoptivus: quia, ut beatus Augustinus ait, ex alieno quodam adoptivus solet effici. |