monumenta.ch > Alcuinus > CAPUT VII. > CAPUT V. > CCXXXVI. Vota pro familia regia. > II. > CCXVII. Ibidem. > IX. De sancto Ioanne Baptista. > CCLXXI. Vates vivens post mortem. > CXLV. Ad aram sanctorum Patricii et aliorum Scotorum. > ex Baronii tomo IX Annal. Eccles. ad annum 778. > XVII. > CXCIX. Ad ecclesiam ubi sanctorum reliquiae coluntur. > XIX. > XIII. > XII. > XVIII. > CCXXXII bis. Ad eumdem. > 20 > XXII. > CLXXXVII. Ad aram sancti Ioannis Baptistae. > XI. > X. > Cornelii et Cypriani. > XVI. > CCLXXVI. De luscinia. > XXI. > CCXII. Adhortatio ad excutiendum somnum. > II.
Alcuinus, Adversus Elipandum, ADVERSUS ELIPANDUM TOLETANUM LIBER PRIMUS., , I. <<<     >>> III.

Alcuinus, Adversus Elipandum, ADVERSUS ELIPANDUM TOLETANUM LIBER PRIMUS., II.

1 Haec eadem Deo miserante mihi est causa contra te scribendi, et tuas destruendi infidelitates, o Pater Elipande, quae fuit beato Ioanni evangelistae sanctum causa scribendi Evangelium, ut sanctarum Scripturarum auctoritate et catholicae fidei veritate ostendam, Iesum Christum verum esse Filium Dei, 877 non solum in ea natura quae aeternaliter ex Deo Patre genita est, verum etiam et ex ea [Forte, in ea] quae temporaliter ex matre Virgine facta est; ne unus Iesus Filius Dei Christus dividatur in (0244B) duos filios, proprium atque adoptivum; quae divisio duarum absque dubitatione personarum esse intelligitur
Alcuinus HOME

bnf2388.25