Alcuinus, Adversus Elipandum, ADVERSUS ELIPANDUM TOLETANUM LIBER PRIMUS., I.
| 1 | (0243B) Paratum cor meum Deus, paratum cor meum (Psal. LVI, 8). |
| 2 | Paratum divina inspirante gratia ad proferendam veritatis doctrinam; paratum ad resistendum falsitatis erroribus; paratum, Domine Iesu, te amare, laudare et praedicare; paratum te verum Deum, verumque Dei Filium intelligere, cum beato evangelista qui de sacratissima tui pectoris plenitudine catholicae veritatis hauriens fidem ait: Haec autem scripta sunt, ut credatis quia Iesus est Christus Filius Dei (Ioan. XX, 31). |
| 3 | Moxque huius fidei perpetuam ostendens mercedem, subiunxit: Et ut credentes vitam aeternam habeatis in nomine eius; eumdem evangelica auctoritate Dei Filium praedicans, quem Gabriel archangelus, antequam conciperetur, beatae Virgini Iesum Filiumque Altissimi vocitandum esse (0243C) praedixerat. |
| 4 | Nulli dubium est quin ad humanam pertineret naturam nomen Iesu, in quo nomine, beato doctore gentium attestante, omne genu flectitur, coelestium, terrestrium, et infernorum, et omnis lingua confitetur, quia Dominus Iesus in gloria est Dei Patris (Philip. II, 10). |
| 5 | Cuius quoque nominis potestatem beatus Petrus princeps apostolorum in sanitate claudi, qui ad Speciosam templi portam iacebat, ostendit, dum ait: In nomine Iesu Nazareni surge et ambula (Act. III, 6); qui confestim sanatus exsiliens et ambulans laudabat Deum. |
| 6 | Addidit quoque idem beatus apostolus huius nominis excellentiam, dum a Iudaeis prohibiti sunt apostoli in eo nomine praedicare, dicens: Nec enim est aliud nomen sub coelo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri (0243D) (Act. IV, 12). |