| 1 | Dicit praefatus venerabilis Felix, « Hispaniae doctores Christum adoptivum solitos esse nominare; » sed illos doctores nos non legimus, neque ad nos illorum scripta pervenerunt: et si dixerint, forte simplex ignorantia eos defendit a mucrone anathematis, non pertinax erroris defensio excommunicationis percutit gladio [Cod. Vat., gladius]. Maior quoque auctoritas (0242D) doctorum totius mundi debet esse, quam paucorum in Hispania. |
| 2 | Igitur beatus Isidorus, cui nihil Hispania clarius habuit, multa nomina ponit de Deo Christo in Etymologiis, vel aliis scripturis suis, sed in nullo loco invenimus eum adoptivum vel nuncupativum Deum, Dei Filium Christum nominasse, sed semper universalis sanctae Dei Ecclesiae in catholica fide eum consentire invenimus. |