monumenta.ch > Alcuinus > de studiis in aula regia. > CCXIV. De contemptu divitiarum. > III. > VI. > IV. > CAPUT II. > CCXVIII. Ibidem. > CCXL. Ad eumdem Paulinum. > et Angilbertum. > VII. De Christo Salvatore. > CL. Ad templum Christi Salvatoris. > CCXXX. Ad eumdem. > CCLXIX. Epitaphium cuiusdam. > CCLXVIII. Epitaphium Pauli monachi S. Martini Turonis. > VII. > IX.
Alcuinus, Adversus Elipandum, EPISTOLA ALBINI MAGISTRI AD ELIPANDUM TOLETANUM EPISCOPUM., , VIII. <<<     >>> X.

Alcuinus, Adversus Elipandum, EPISTOLA ALBINI MAGISTRI AD ELIPANDUM..., IX.

1 Obsecro te humiliter per sanguinem redemptionis nostrae, et per terribile ultimi diei iudicium, quatenus huius chartulae sensus et syllabas, si in tuae beatitudinis manus perveniant, digneris dirigere per sanctos Christi sacerdotes, et sublimia Ecclesiae lumina, quae sunt in partibus Hispaniae. In hoc enim cognoscitur, si amorem habeas veritatis et universalis (0241A) Ecclesiae coniunctionem, si haec, qualiacunque sunt, charitatis fraternae scripta fideliter conservorum 867 tuorum auribus aperire desideras, et illos in unitate catholicae pacis confirmare. Dicam iterum, et cum omni humilitate dicam, saepiusque repetens: Evigilemus, viri fratres, ad tubam totius mundi. Ecce clamat vas electionis, praedicator gentium, secretarius coelorum contra omnes novitates vocum, dicens: Sed licet aut angelus de coelo evangelizet vobis, praeter quod evangelizavimus vobis, anathema sit. Sicut praediximus, et nunc iterum dico; si quis vobis evangelizaverit praeter id, quod accepistis, anathema sit (Gal. I, 8, 9). Ecce quanta fiducia praedicatoris mundi est in sua praedicatione, ut non solum hominibus anathema indixit, si aliter praedicassent, quam ipse praedicaverat, (0241B) sed angelis quoque anathema minavit [Cod. Vat., anathematizavit], si novi aliquid immisissent in praedicatione apostolicae auctoritatis: quam praedicationem evangelicae veritatis non se ab hominibus, sed ab ipso Domino nostro Iesu Christo didicisse testatur, ubi ait: Neque enim ego ab homine accepi illud, neque didici, sed per revelationem Iesu Christi (Ibid. 12).
2 Aliter praedicat, qui Christum adoptivum nominat Filium Dei, quem ille proprium Filium Dei nominavit.
3 Aliter praedicat, qui Christum Iesum Deum nuncupativum nominat, quem ille Deum super omnia benedictum nominavit.
4 Et qui aliter praedicat, timeat apostolicae auctoritatis anathema; non solum apostoli, sed etiam Dei Christi, quem in se locutum esse testatur, ubi ait: An experimentum (0241C) eius quaeritis, qui in me loquitur Christus (II Cor. XIII, 3)? Quomodo quislibet temeraria praesumptione Dominum nostrum Iesum Christum adoptivum Dei Filium nominare audet, quem tantus praedicator, ut diximus, proprium Dei Filium nominavit, ubi ait: Qui proprio Filio suo non pepercit (Rom. VIII, 33)? Vel qua audacia eumdem Dominum et Deum nostrum quis praesumit nominare nuncupativum Deum, quem idem apostolus benedictum super omnia Deum, vel etiam magnum Deum non dubitavit clara voce confiteri et nominare? Ait itaque ad Titum: Exspectantes beatam spem et adventum gloriae magni Dei et Salvatoris nostri Iesu Christi, qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate (Tit. II, 13, 14).
5 Magnum utique Deum eum nominavit, qui (0241D) venturus est iudicare vivos et mortuos, non deunculum quemdam, qualem nova quorumdam fingit praesumptio.
6 Si quis dubitet de quo dixisset Apostolus, legat Tractatum beati Hieronymi, quem in hanc fecit Epistolam.
Alcuinus HOME

bnf2388.16

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik