| 1 | Potuissem itaque multis testimoniis sanctarum Scripturarum et catholicorum doctorum scriptis probare Iesum Christum Dominum nostrum, qui ex virgine natus est, Deum esse verum et Filium Dei proprium; sed sapienti pauca sufficere sciens, et magis sensuum veritati arbitrans te intendere, quam sermonum multiplicatione gaudere, credo, Domini nostri Iesu Christi misericordissima pietas faciet te veritatem intelligere, si humiliter eam quaerere insistis; quia omnis, qui se humiliat, exaltabitur (Luc. XIV, 11), et humilitatis passibus ad coelestis regni altitudinem pervenitur. Una debet esse Ecclesia (0239C) Christi toto orbe diffusa in fide et charitate. Unum e duobus: aut in toto mundo est Ecclesia Christi supra petram fundata, ut credimus et confitemur, aut etiam [Forte, aut solum] in Felice et suis paucis sectatoribus, quod omnino indignum est Christo Deo nostro, ut plures non habeat in ovili suo, quam illos paucos, qui in montanis 866 latitant cum Felice. |