monumenta.ch > Alcuinus > de studiis in aula regia. > CCXIV. De contemptu divitiarum. > III. > VI.
Alcuinus, Adversus Elipandum, EPISTOLA ALBINI MAGISTRI AD ELIPANDUM TOLETANUM EPISCOPUM., , V. <<<     >>> VII.

Alcuinus, Adversus Elipandum, EPISTOLA ALBINI MAGISTRI AD ELIPANDUM..., VI.

1 Tantum obsecro in ea charitate, qua Christus (0238D) nos dilexit, ut benigne hos meos digneris perlegere apices, et quod fraterna me cogebat charitas vestrae dirigere excellentiae, vestra sanctissima humilitas recipere non dedignetur. Audiens vero saepius bonam famam religiosae vitae de vobis, ideo instinctus amore fraternae dilectionis meipsum in tuam charitatem, fideliumque tuorum, Deo servientium in illis partibus, commendare curavi; etiam et illud deprecari, ut cautius agas de salute animae tuae, tuorumque subditorum. Licet praefatus famulus Dei Felix laudabili vita vitat coram hominibus, tamen ut videtur, in multis catholicae fidei professione non omnino pleniter Patrum sequitur sententiam; et noli confidere de specie bonitatis illius; maledictus enim homo qui confidit in homine (Ier. XVII, 5). Sed magis spem (0239A) tuam pone in omnipotenti Deo, et deprecare illum die noctuque, ne sit inanis labor tuus in conspectu illius, et ut fidem firmam [Cod. Vat., firmatus] omnique Ecclesiae Christi probatam teneas.
2 Videtur enim condignum, ut communi omnium conservorum tuorum prece te totum convertas ad Dominum, et depreceris clementiam illius, quatenus in fide recta confirmet corda vestra, ut nullo errore decipiaris, nec ullus ad te pertinens vagabundus a veritatis via deviet.
3 Erit enim tibi maxima merces apud Deum omnipotentem, si errantes correxeris, si veritati consentieris [consenseris], si humiliter legeris sanctarum Scripturarum series, magis desiderans veraciter veritati obedire, quam pertinaciter tuam vel cuiuslibet alterius firmare sententiam.
4 Parata est (0239B) enim misericordia omnipotentis Dei tuas recipere preces si amore veritatis cognoscendae effuderis eas.
Alcuinus HOME

bnf2388.11

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik