monumenta.ch > Alcuinus > de studiis in aula regia. > CCXIV. De contemptu divitiarum. > III. > VI. > IV. > CAPUT II. > CCXVIII. Ibidem. > CCXL. Ad eumdem Paulinum. > et Angilbertum. > VII. De Christo Salvatore. > CL. Ad templum Christi Salvatoris. > CCXXX. Ad eumdem. > CCLXIX. Epitaphium cuiusdam. > CCLXVIII. Epitaphium Pauli monachi S. Martini Turonis. > VII. > IX. > Marcelli et Medardi. > Berti et Ansfridi. > CCXXVII. Ad Carolum Magnum. > VIII. > CCXXVI. Ad Leonem apostolicum urbis Romae. > . . . > Hieronymi et Mauritii. > V.
Alcuinus, Adversus Elipandum, EPISTOLA ALBINI MAGISTRI AD ELIPANDUM TOLETANUM EPISCOPUM., , IV. <<<     >>> VI.

Alcuinus, Adversus Elipandum, EPISTOLA ALBINI MAGISTRI AD ELIPANDUM..., V.

1 Refert quoque, « eum baptismo indiguisse; » volens, ut videtur, eum in baptismo adoptari in Filium, sicut et nos. Quanta infidelitas sit hoc cuilibet Christiano credere, nullus sanum sapiens ignorat. Dominus itaque noster Iesus Christus solus sic potuit nasci, ut secunda regeneratione non indiguisset; ideo in baptismo Ioannis certa dispensationis miseratione baptizari voluit, quia in Ioannis baptismo non fuit regeneratio, sed quaedam praecursoria significatio baptismi Christi, in quo solo baptismo per Spiritum sanctum vera est remissio peccatorum credentibus, ut in eo Spiritu renascamur, in quo ille natus est ex virgine Maria. In aqua enim voluit baptizari a Ioanne, non ut eius ulla dilueretur iniquitas, (0238C) sed ut magna illius commendaretur humilitas. Ita quippe nil in eo baptismus quod ablueret, sicut mors nihil quod puniret, invenit, ut diabolus veritate iustitiae vinceretur, non violentia potestatis opprimeretur. Utrumque enim, et baptismus et mors non miseranda necessitate, sed miserante potius voluntate susceptum est. Et multa alia inveniuntur in eius scriptis catholicorum Patrum sensibus non convenientia, quae dicere vel exponere epistolaris [paginae] angustia me modo prohibet, ignorans quoque quando vel qualiter sanctitas vestra et bona voluntas, quam habetis in Christo, haec nostrae parvitatis dicta recipere velit.
Alcuinus HOME

bnf2388.11