| 1 | Dicit quoque idem vir venerabilis Felix: « Quod sit per omnia aequalis nobis, nisi tantummodo, quod sine peccato natus est. » Quaedam inaequalitas est in morte illius, et in nostra: mors autem [enim] illius omnes nos redemit a morte aeterna: nullius autem nostrum mors vel seipsum absque eo liberare poterit. Item quaedam inaequalitas est, quod ille est verus Deus et verus homo: nos tantum homines sumus in peccatis nati, eiusque gratia salvati; non ex meritis nostris, sed 865 ex illius miseratione. In multis enim nobis similis est, sed in pluribus dissimilis. Unde et in Psalmis dicitur de eo: Speciosus forma prae filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis (0238B) (Psal. XLIV, 3). |