Alcuinus, Adversus Elipandum, EPISTOLA ALBINI MAGISTRI AD ELIPANDUM..., II.
| 1 | Legimus enim in epistolis beati Felicis, viri scilicet religiosae vitae praecipui et sanctitate spectabilis, si catholicam fidem et ecclesiasticam unitatem, sine qua nullus Deo placere potest, amare et praedicare velit; dicit itaque, « propter assumptionem Christum esse adoptivum: » minus considerans, non omnem assumptionem 864 adoptionem esse, licet omnis adoptio quaedam sit assumptio. Legitur [Cod. Vat., Legimus] in Evangelio Petrum apostolum Christum assumpsisse et increpasse (Matth. XVI, 22); nec fas est ideo eum putare sibi in filium adoptasse, quia assumpsisse eum dicitur. |
| 2 | Item in Evangelio scriptum est: Et assumpsit eum diabolus in sanctam civitatem (Matth. IV, 5). |
| 3 | Vides, charissime et sanctissime Pater, quam longe est assumptio in hoc loco ab (0236D) adoptione. |
| 4 | Et si necesse est propter assumptionem adoptivum esse Christum, cui personae est sanctae Trinitatis adoptivus? Utique Filii: quia Filii persona assumpsit hominem in utero virginali, et adunavit sibi in unam personam, ut esset unus Filius Dei; et si adoptivus est, itaque Filio est adoptivus, qui hominem assumpsit: et est nepos Patris, et est quaternitas magis quam Trinitas in Deo omnipotenti, quia omnimodis [Cod. Vat., omnis] adoptivus filius et proprius Filius nullatenus unus esse possunt, ut multorum librorum lectio probat. |
| 5 | Assumpsit igitur (0237A) Dei Filius formam servi, non minuens formam Dei; ita ut unus esset Filius Dei in duabus naturis, salva utriusque naturae proprietate in unitate personae; ita ut in duabus naturis unus sit Filius, unus Christus, unus etiam et Deus. |
| 6 | In sancta videlicet Trinitate alius est in persona Pater, alius Filius, alius Spiritus sanctus; non aliud in natura vel substantia, vel gloria, vel essentia, vel aeternitate. |
| 7 | In Christo vero aliud est in divinitate, aliud in humanitate; non alius vel alius, sed unus idemque verus Deus, verus homo, una persona, unus Dei Filius, unus Christus; quod multis testimoniis probari potest. |
| 8 | Sed superfluum est testimonio aeterni Patris aliquid addere, qui voce divina dixit in baptismo Christi, vel in monte ubi transfiguratus est Christus: Hic est Filius meus dilectus, (0237B) in quo mihi bene complacui (Matth. XVII, 5). |