Alcuinus, Adversus Elipandum, EPISTOLA ALBINI MAGISTRI AD ELIPANDUM..., I.
| 1 | Perfectio fraternae charitatis in gremium pacificae [Cod. Paris., in gremium pacis atque] unitatis multos colligere amicos gaudet [Ibid., concorditer gaudet], et quoddam arbitratur esse dispendium sibi ipsi, si non seipsum latius commendare studet ad viros famosi nominis et laudatae pietatis, ut sit unanimitas spiritalis verae dilectionis, licet quaedam [sit] separatio corporalis visionis. Haec mea [Cod. Paris., mecum] diligentius considerans parvitas [Ibid., parvitas mea], meipsum sacrosanctis vestrae beatitudinis orationibus, multis precibus, vir venerande, diligentius commendare studui. Opus [Cod. Paris., Optans], vestra sanctissima dilectione auxiliante (0235D) [Ibid., Deo auxiliante], proficere ad salutem animae meae, ut et vestra merces ex nostro augeatur profectu, et mea diligentia bonae voluntatis vobis aliquid conferat in charitatis officio: quatenus Domino Deo nostro Iesu Christo vestrae humilitatis in dilectione fraterna communicatio placeat, et nostrae parvitatis in salute multorum acceptabilis sit devotio. |
| 2 | Consequitur enim [Cod. Vat., Constat enim] vestram dilectionem magna remuneratio apud Deum et plurima inter homines laudatio, si fraterni consilii in ecclesiastica pace non dedignemini recipere profectum. |
| 3 | (0236A) Igitur ab ipso Deo Dei Filio praedicata est in duobus minutis pauperrimae viduae sanctissima devotio: non ego duo minuta in templum Romano periturum incendio defero, sed duo magna praecepta charitatis in templum Dei vivi, animam scilicet sacerdotali dignitate praerogativam [Forte, et praerogativa praeditam] offero. |
| 4 | Nec fas est vilitatem [Edit., utilitatem] offerentis spernere, sed magnitudinem muneris considerare. |
| 5 | Tu enim es, sanctissime praesul, civitas super montem posita, quae nullatenus abscondi potest, cuius murus nequaquam debet insidiosis cuniculis cuiuslibet perfidiae alicubi perforari, sed firmissimo catholicae fidei munimine ex omni parte circumdari, ut inexpugnabilis undique ad salutem totius populi, qui in te gaudet, et ad tui oris imperium respicit, (0236B) permaneat. |
| 6 | Nec mihi est, Pater optime, tecum in hac parvitatis meae chartula disceptatio sublimis, sed supplicatio humilis, obnixe deprecans, ut apostolicam doctrinam in catholica unitate et pace, tota mentis intentione consequi studeas, et populo tibi commisso sis signifer ad sempiternae beatitudinis prosperitatem. |
| 7 | Nec nova quaelibet nomina permittas paternis inseri traditionibus; sed quidquid evangelica auctoritas, et apostolica dignitas, et paterna sanctitas, et catholica unitas tibi suadeat de Christo dicere, vel Christum nominare, hoc placeat sanctitati tuae amare, praedicare et credere: nec novum adoptionis nomen in Christo, et ab initio apostolicae praedicationis mundo inauditum, permittas sonari, vel legi, vel praedicari Christianis auribus. |
| 8 | (0236C) |