Alcuinus, Adversus Elipandum, EPISTOLA ALTERA AD EOSDEM.
| 1 | (0234A) Videbatur mihi condignum praeponere opusculo huic nostro epistolam, quam charitatis officio Patri Elipando olim direxi, per vestram sanctam devotionem et Deo placentem charitatem; illius litteris quas meo nomini dirigere studuit, subnectere habens mearum responsiones syllabarum, ut intelligat qui legat, qua charitate illius venerandae dignitati scripserim, vel quo animo recepissem fraternae dilectionis officium: ac deinde responsiones catholicas, quas ex sanctorum Patrum dictis contra illius impiam professionem collegi subiicere. Quod opus in quatuor libris terminavimus. Deinde epistolam illius Elipandi ad Felicem quondam illius defensorem sectae, (0234B) nunc vero Deo donante Christianae fidei praedicatorem; eiusque conversionis ad fidem catholicam epistolam imponere curavimus, quatenus ex his omnibus pius lector seipsum consideret et caveat, divina opitulante gratia, ne laqueo Hispanici erroris teneatur. Et ut video, maxime origo huius perfidiae de Cordua civitate processit, sicut in epistola illius Elipandi ad Felicem praefatum directa intelligi potest, dum eumdem Felicem adhuc sui erroris catenis constrictum esse arbitrabatur. Sed Deo melius aliquid de eo dispensante, cor illius ut lumen veritatis agnoscens rediret in sanctae matris Ecclesiae gremium, dans gloriam Deo, qui sperantes in se non deserit; sicut in suis litteris, quas adnectere huic nostro opusculo volui, propter laudem nominis Domini (0234C) nostri Iesu Christi, et salutem legentium, manifeste intelligit, qui sobrio sensu easdem litteras legere curat: quatenus si quis dubitet de ratione catholicae fidei, illius religiosi viri et magni nominis inter suos edoctus exemplo, sine ulla dubitatione universalis Ecclesiae sequens concordiam, laudet et praedicet misericordiam Dei omnipotentis, qui non vult mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat (Ezech. XXXIII, 11). Vos vero, dilectissimi fratres, sedula devotione perlegite haec omnia, priusquam in publicas procedere aures harum series litterarum faciatis. Ego siquidem in procinctu, ob vestri itineris festinationem, haec qualiacunque sunt, dictavi, ita ut mihi tempus relegendi vel emendandi non fuit idoneum, vestrae charitatis contentus tantummodo (0234D) lectione atque emendatione. Si dignum vestrae considerationi videatur, fraterno ostendite conventu [Leg., conventui]: sin autem sub gremio piissimae charitatis vestrae abscondite, donec omni [Leg., communi] consilio tractemus, quid de hoc agendum sit opere. |
| 2 | Tamen firmiter absque ulla dubitatione sanctorum sequimini vestigia Patrum, et catholicam fidem, quam multis roboratam testimoniis aspicitis, tenete et praedicate: nec tantum considerantes imperitae linguae in me tarditatem, quantum in testimoniis Patrum catholicae fidei veritatem. |
| 3 | Sed et hoc (0235A) considerate, an has vobis utile videatur litterulas Hispaniae fratribus dirigere, si forte opportunus occurrat vobis portitor. |
| 4 | Illud quoque vobis onerosum non videatur, antequam de civitate eatis, ut iubeatis ligare et involvere, et in modum unius corporis componere has quaterniones; ne sorte sparsim raptae dispergantur per manus legentium, vel forsitan invidentium nomini meo; sed quasi unum codicem habete haec omnia pariter composita; et si quolibet dirigere vultis, scribatur et mittatur; haec vero pars vobiscum maneat, donec volente Deo reversuri sitis ad nos. |
| 5 | Etiam litterae pro me fraternis loqui possunt auribus, si eas ostendere vel in publicum procedere vestrae placeat prudentiae. |
| 6 | Quidquid in eis veritatis astipulatione roboratum invenietis, (0235B) Dei donum est: si quid secus, quod absit, inspicitis, ignorantis animi cognoscite errorem. |
| 7 | In illis totius bonitatis laudate largitorem, in istis fraterno pumice corrigite scriptorem. |
| 8 | Patienter enim pia charitas columbinum sufferre debet oculum, sicut 863 prudenter serpentium evitare dentem necesse est. |
| 9 | Quaerenda est ubique omni instantia conservorum salus nostrorum, sive in praedicatione praesentium, sive in litterarum exhortatione absentium, ut nemini desit ad nos pertinentium nostrae devotionis affectus, in desiderio perpetuae prosperitatis et salutis. |