Alcuinus, Adversus Elipandum, EPISTOLA AD LAIDRADUM EPISCOPUM LUGDUNENSEM.
| 1 | Dominis in Christi charitate venerabilibus atque dilectissimis Laidrado episcopo Lugdunensi, et Nefridio episcopo Narbonensi, et Benedicto abbati, simulque sanctissimis nobisque valde honorabilibus Gothiae provinciae partibus episcopis, abbatibus, et fratribus, humillimus sanctae Ecclesiae filius Albinus salutem. |
| 2 | Scio me debitorem esse in officio sanctae charitatis omnibus piae matris Ecclesiae filiis, in praedicando, vel defendendo catholicae fidei veritatem: (0231B) quod opto, tam efficaciter divina donante gratia perficere valeam [Quercet., vel eam] quam libenter huic piissimo labori meam succumbere devotionem fateor. |
| 3 | Maxime tamen vestrae sanctissimae dilectioni in hac gratia meum sudare ingenium, secundum largitoris indeficiens donum, ratum arbitror ne vicina pestis Hispanici erroris aliquorum inter vos mentes maculare valeat. |
| 4 | Quae terra [olim], ut in veteribus legitur historiis, tyrannorum ferax fuerat, qui Romanum saepissime imperium lacerare solebant. |
| 5 | At nunc [Cod. Vat., Et nunc] multo peius sacratissimas Christiani imperii aures quibusdam schismaticae perversitatis novitatibus fatigare aggreditur, veluti vestra inviolabilis fides et celeberrima sanctitas optime novit, qui per divinae suffragia pietatis (0231C) hanc nebulosam impietatis sectam clara veritatis luce pridem discutere studuistis, etiam et Deo Christo donante coeptum praedicationis opus multa ex parte perfecistis. |
| 6 | Ad cuius piissime praedica ionis venerabile opus, mandante glorioso principe et devotissimo in omni bonitate Carolo rege, vos iterum ituros esse audivimus. |
| 7 | Quapropter paucorum arripui laborem dierum in solatium sanctissimi itineris vestri, quatenus haberetis in manibus cuiusdam epistolae, meo nomini directae ab Elipando Toletano episcopo, pias et pernecessarias responsiones, ne forte aliquorum ex eiusdem epistolae lectione mentes maculentur, quia easdem audivimus litteras in aliorum prius pervenire [Leg. pervenisse] manus quam nobis, cui missae sunt, redditae essent. |
| 8 | Et haec causa (0231D) fuit cur mihi praefatus Pater suae incredulitatis chartulam dirigere voluisset: nam ego aliquibus nobis (0232A) narrantibus nostrae societatis fratribus, eumdem Elipandum sicut dignitate, ita etiam perfidiae malo primum esse partibus in illis agnovi; quapropter, si quidem pacifica charitate, direxi ei exhortatorias litteras, desiderans consulere senectuti illius, et in viam catholicae veritatis fraterna dilectione et humili admonitione revocare virum, longaeva gravem aetate et religiosae vitae multo tempore famosum. |
| 9 | Sed ille, dum accepisset [Cod. Vat., audisset] meae devotionis litterulas, mox iracundiae flammis incanduit, totamque animi sui intentionem colligens in iram, nec eo pietatis intuitu apices aspexit meos, quo me Christum testor, illi dirigere scio; sed mox in maledictionis verba prosiluit, totumque se armavit in suae sectae defensionem, nobisque litteris demandare (0232B) curavit, quid sentiret, quid suos discipulos credere doceret, me falsarium clamans, atque per vices haereticum, 861 per vices subversorem, nec non et persecutorem Christianorum reputans: nullumque propemodum maledictionis genus vel perfidiae dimisit, quod nostro non inureret nomini, ostendens seipsum quid esset, et quam impatienter toleraret, si aliquis impietatis suae errori contraire tentaret; multa colligens testimonia, ex sanctarum serie Scripturarum, multasque catholicorum sententias doctorum deduxit in medium, quae pene omnia pravissima interpretatione maculare non timuit. |
| 10 | Quibus illius vesaniae litterulis brevi sermone duobus libellis respondere curavi, evacuans veracissimis sanctorum Patrum sensibus omnes illius assertiones (0232C) atque interpretationes pravissimas. |
| 11 | Illis quoque duobus libellis alios duos adiunxi, plano sermone catholicae fidei de Christo Deo veritatem testantes, atque sanctorum Patrum testimoniis abundantissime confirmantes, quorum lectione pietatem vestram congaudere arbitror; quia totum illud opus vestro gaudebam dicare nomini, vobisque primo omnium direxi probandum atque corrigendum, iudicio vestrae auctoritatis atque sanctitatis tantummodo contentus, nec in publicas aures easdem meae devotionis litterulas procedere velim, nisi prius vestrae auctoritatis censura examinentur, et fraternae congregationis lectione confirmentur; satis mihi aestimans illorum iudicio examinari, quorum dilectione singulariter me laborare elegi. |
| 12 | Nec (0232D) maledictionibus illius maledictiones opposui, quasi meas vindicans iniurias, sed ut veritatis testificatio (0233A) se offerebat, quibusdam in locis durioribus respondi verbis, quibusdam iterum in locis suaves admiscui [Cod. Vat., intermiscui] admonitiones, ne illius infestissimam animam vel meorum amaritudo verborum exasperaret, vel iterum mellis dulcedo saevam fastidiret mentem. |
| 13 | Nec pro eius tantummodo, ut dixi, laboravi salute, quem timeo, forsan citius [Quercet., forsantius] vel morte praereptum esse propter decrepitam in eo senectutem, vel ob dissensiones populorum, in eius non posse pervenire meas praesentiam syllabas, sed magis in adiutorium piissimae praedicationis vestrae, atque solatium virorum, vel feminarum morantibus vicinis Hispaniae partibus. |
| 14 | Improperans et mihi idem praefatus Pater divitiarum multitudinem, servorum usque ad XX (0233B) millia numerositatem; ignorans, quo animo quis habeat saeculum. |
| 15 | Aliud est habere saeculum, aliud est haberi a saeculo. |
| 16 | Est qui habet divitias et non habet, est qui non habet et habet. |
| 17 | Hominem vero ad meum nunquam comparavi servitium, sed magis devota charitate omnibus Christi Dei mei famulis servire desiderans; ad cuius servitii facultatem, divina, ut credo, iubente dispensatione, ad gloriosum et omni honore nominandum huius regni principem et regem Carolum vocatus adveni, sicut mihi quidam sanctissimus vir, prophetiaeque spiritu praeditus, Dei esse voluntatem in mea praedixerat patria; etiam et ut vir venerabilis totusque Deo deditus meus mihi mandatum dederat magister, ut si alicubi novas audirem oriri sectas, et apostolicis contrarias (0233C) doctrinis, mox totum me in catholicae defensione fidei dedissem. |
| 18 | Quod quamvis ob imperitiam parvitatis meae minus idoneus faciam, tamen promptissima mente, quantum me divina adiuverit gratia, huic pernecessario operi me mancipare studeo cum melioribus meis, optimisque Ecclesiae Christi doctoribus, quorum bona abundantia, per diversas Christi Ecclesias, in hoc praesenti reperitur regno. |
| 19 | Nec eo mihi magis tacendum est, quamvis meliores mihi habeat Ecclesia Dei doctores, atque fidei catholicae defensores. |
| 20 | Unusquisque pro se rationem redditurus erit, et qui plus laborat, plus mercedis accipiet. |
| 21 | Idcirco, sanctissimi Patres et dilectissimi fratres, sedula intentione atque indeficienti sudore in praedicatione verbi Dei et veritatis (0233D) testificatione, secundum gratiam vobis a Deo datam, devotissime laborate: exhibentes vosmetipsos in conversatione religiosa omnibus exemplum, in officio pietatis omnibus patres, in fraternae dilectionis admonitione omnibus fratres, in administratione verae humilitatis omnibus filios; omnibus omnia facti, ut omnium salus et profectus in aeterna beatitudine, [Deo] donante, multiplici vos mercede dignos efficiat. |
| 22 | Incolumem et proficientem in praedicatione verbi Dei divina vestram sanctitatem gratia custodiat, sanctissimi fratres. |