monumenta.ch > Isidorus > 11
Isidorus, Etymologiae, Liber 8, X De paganis <<<    

bnf7589.63 v  XI De diis gentium HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW TRANSLATION LINKS HIDE CITATION LINKS

1  bnf10291.69 Quos pagani deos asserunt, homines olim fuisse produntur, et pro uniuscuiusque vita vel meritis coli apud suos post mortem coeperunt, ut apud Aegyptum Isis, apud Cretam Iovis, apud Mauros Iuba, apud Latinos Faunus, apud Romanos Quirinus. 2  Eodem quoque modo apud Athenas Minerva, apud Samum Iuno, apud Paphos Venus, apud Lemnos Vulcanus, apud Naxos Liber, apud Delos Apollo. In quorum etiam laudibus accesserunt et poetae, et conpositis carminibus in caelum eos sustulerunt. 3  Nam quorundam et inventiones artium cultu peperisse dicuntur, ut Aesculapio medicina, Vulcano fabrica. Ab actibus autem vocantur, ut Mercurius, quod mercibus praeest; Liber a libertate. 4  Fuerunt etiam et quidam viri hab64.93 r fortes aut urbium conditores, quibus mortuis homines, qui eos dilexerunt, simulacra finxerunt, ut haberent aliquod ex imaginum contemplatione solacium; sed paulatim hunc errorem csg237.134 persuadentibus daemonibus ita in posteris inrepsisse, ut quos illi pro sola nominis memoria honoraverunt, successores deos existimarent atque colerent. 5  Simulacrorum usus exortus est, cum ex desiderio mortuorum constituerentur imagines bsb71097.251 vel effigies, tamquam in caelum receptis, pro quibus se in terris daemones colendi supposuerunt, bnf425.81 v et sibi sacrificari a deceptis et perditis persuaserunt. 6  Simulacra autem a similitudine nuncupata, eo quod manu artificis bav281.122 vbmv399.87 r ex lapide aliave materia eorum vultus imitantur in quorum honore finguntur. bnf11864.123 Ergo sicsg231.289mulacra vel pro eo quod sunt similia, vel pro eo quod simulata atque conficta; unde et falsa sunt. 7  Et notandum zos32.139r quod Latinus sermo sit in Hebraeis. Apud eos enim idolum sive simulacrum Semel bnf7585.99 r dicitur. ubbf_iii_0015.91v Iudaei dicunt quod Ismael primus bsb9201.260 simulacrum luto fecerit. 8  Gentiles autem primum Prometheum simulacrum hominum de luto finxisse perhibent, ab eoque natam esse artem simulacra et statuas fingendi. Unde et poetae ab eo homines primum factos esse confingunt figurate propter bnf426.178 effigies. 9  Apud Graecos autem Cecrops, sub quo primum in arce oliva orta est, et Atheniensium urbs ex Minervae appellatione nomen sortita est. 10  Hic primus omnium Iovem appellavit, simulacra repperit, aras statuit, victimas inmolavit, hab64.93 v nequaquam istiusmodi rebus in Graecia umquam visis. 11  Idolatria idolorum servitus sive cultura interpretatur. Nam λατρεία Graece, Latine servitus dicitur, quae quantum ad veram religionem adtinet, nonnisi uni et soli Deo debetur. 12  Hanc sicut inpia superbia sive hominum sive daebnf7582.149monum sibi exhiberi vel iubet vel cupit, ita pia humilitas vel hominum vel angelorum sanctorum sibi oblatam recusat, et cui debetur ostendit. 13  Idolum autem est simulacrum quod humana effigie factum et consecratum est, iuxta vocabuli interpretationem. Εἶδος enim Graece formam sonat, et ab eo per diminutionem idolum deductum bnf10292.163 aeque apud nos formulam facit. Igitur omnis forma vel formula idolum se dici exposcit. 14  Inde idolatria omnis circa omnem idolum famulatus et servitus. Quidam vero Latini ignorantes Graece inperite dicunt idolum ex dolo sumpsisse nomen, quod diabolus csg231.290 creaturae cultum divini nominis invexit. 15  Daemonas a Graecis dictos aiunt, quasi δαήμονας, bsb71097.252 id est peritos ac rerum scios. Praesciunt enim futura multa, unde et solent responsa aliqua dare. 16  Inest enim illis cognitio rerum plus quam infirmitati humanae, partim bav281.123 r subtilioris sensus acumine, partim experientia longissimae vitae, partim per Dei iussum angelica revelatione. Hi corporum aeriorum natura vigent. 17  Ante transgressionem quidem caelestia corpora gerebant. Lapsi vero in aeriam qualitatem conversi sunt, nec aeris illius puriora spatia, sed ista caliginosa tenere permissi sunt, bsb9201.261hab64.94 r qui eis quasi carcer est usque ad tempus iudicii. Hi sunt praevaricatores angeli, quorum Diabolus princeps est. 18  Diabolus Hebraice dicitur deorsum zos32.139v fluens, quia quietus in caeli culmine stare contempsit, sed superbiae pondere deorsum corruens cecidit. Graece vero diabolus criminator vocatur, bnf7585.99 v quod vel crimina, in qua ipse inlicit, ad Deum referat, vel quia electorum innocentiam criminibus fictis accusat; unde et in Apocalypsi bmv399.87 v voce angelica dicitur Apoc. 12, 10: 'Proiectus est bnf425.82 r accusator fratrum nostrorum, qui accusabat illos in conspectu Dei nostri die ac nocte.' 19  bnf426.179 Satanas in Latino sonat adversarius, sive transgressor. Ipse est enim adversarius, qui est veritatis inimicus, et semper sanctorum virtutibus contraubbf_iii_0015.92rire nititur. Ipse et bnf7589.64 r transgressor, quia praevaricator effectus in veritate, qua conditus est, non stetit. Idem et temptator, quia temptandam iustorum innocentiam csg237.135 postulat, sicut in Iob scribitur. 20  bnf10291.70 Antichristus appellatur, quia contra Christum venturus est. Non, quomodo quidam csg231.291 simplices intellegunt, Antichristum ideo dictum quod ante Christum venturus sit, id est post eum veniat Christus. Non sic, sed Antichristus Graece dicitur, quod est Latine contrarius Christo. Ἀντὶ enim Graece in Latino contra significat. 21  Christum enim se mentietur, dum venerit; et contra eum dimicabitur; et adversabitur sacramentis Christi, ut veritatis eius evangelium solvat. 22  Nam et templum Hierosolymis reparare, et omnes veteris legis caerimonias restaurare temptabit. hab64.94 vbnf7583.101 Sed et ille Antichristus est qui negat esse Deum Christum. Contrarius enim Christo est. Omnes enim, qui exeunt de Ecclesia et ab unitate fidei praeciduntur, bsb71097.253 et ipsi Antichristi sunt. 23  Bel idolum Babylonium est, quod interpretatur vetus. Fuit enim hic Belus pater Nini, primus rex Assyriorum, quem quidam Saturnum appellant; quod nomen et apud Assyrios et apud bav281.123 v Afros postea cultum est, unde et lingua Punica Bal deus dicitur. Apud Assyrios autem Bel vocatur quadam sacrorum suorum ratione et Saturnus et Sol. 24  Belphegor interpretatur simulacrum ignominiae. Idolum enim fuit Moab, cognomento Baal, super montem Phegor, quem Latini Priapum vocant, deum hortorum. 25  Fuit autem de Lampsaco civitate Hellesponti, de qua pulsus est; bsb9201.262bnf7582.150 et propter virilis membri magnitudinem in numero deorum zos32.140r suorum eum Graeci transtulerunt, et in numen sacraverunt hortorum; unde et dicitur praeesse hortis propter eorum fecunbnf11864.124ditatem. 26  bnf10292.164 Belzebub idolum fuit Accaron, quod interpretatur vir muscarum. Zebub enim musca vocatur. Spurcissimum igitur idolum ideo virum muscarum vocatum bnf7585.100 r propter sordes idolatriae, csg231.292 sive pro inmunditia. Belial * *. 27  Behemoth ex Hebraea voce in Latina lingua animal sonat, propter quod de excelsis ad terrena cecidit, et pro merito suo ut animal brutum effectus sit. Ipse est et Leviathan, id est serpens de aquis, quia in huius saeculi mare volubili verbnf426.180satur astutia. Leviathan autem interpretatur additamentum eorum. 28  Quorum scilicet, nisi hominum quibus in paradiso semel culpam praevaricationis intulit, hab64.95 r et hanc usque ad aeternam mortem cottidie persuadendo adicit vel extendit? 29  Quaedam autem nomina deorum suorum gentiles per vanas fabulas ad rationes physicas conantur traducere, eaque in causis elementorum bmv399.88 r conposita esse interpretantur. Sed hoc a poetis totum fictum est, ut deos suos ornarent aliquibus figuris, quos perditos ac dedecoris infamia plenos fuisse historiae confitentur. Omnino enim fingendi ubbf_iii_0015.92v locus vacat, ubi veritas cessat. 30  Saturnus origo deorum et totius posteritatis a paganis designatur. Hunc Latini a satu appellatum ferunt, quasi ad ipsum satio omnium pertineat rerum, vel a temporis longitudine, quod saturetur annis. 31  Unde et eum Graeci bnf425.82 v Cronos nomen habere dicunt, id est tempus, bsb71097.254 quod filios suos fertur devorasse, hoc est annos, quos tempus produxerit, in se revolvit, vel quod eo semina, unde oribav281.124 runtur, iterum redeunt. 32  Hunc Caeli patris abscidisse genitalia dicunt, quia nihil in caelo de seminibus nascitur. Falcem tenet, inquiunt, propter agriculturam significandam, vel propter annos et tempora, quod in se redeant, vel propter sapientiam, quod intus acuta sit. csg231.29333  In aliquibus autem civitatibus Saturno liberos suos apud gentiles inmolabant, quod Saturnum poetae bsb9201.263 liberos suos zos32.140v devorasse solitum tradiderunt. 34  Iovis fertur a iuvando dictus, et Iuppiter quasi iuvans pater, hoc est, omnibus praestans. Hunc et privato titulo Iovem Optimum dixerunt, dum fuisset incestus in suis, inpudicus in extraneis. 35  hab64.95 v Quem modo taurum fingunt propter Europae raptum; fuit enim in navi cuius insigne erat taurus: modo Danaes per imbrem aureum appetisse concubitum; ubi intellegitur pudicitiam mulieris ab auro fuisse corruptam: modo in similitudine aquilae, propter quod puerum ad stuprum rapuerit: modo serpentem, quia reptaverit, et cygnum, quia cantaverit. 36  Et ideo non figurae istae sunt, sed plane de veritate scelera. Unde turpe erat tales deos credi, bnf7585.100 v quales homines esse non debeant. 37  Ianum dicunt quasi mundi vel caeli vel mensuum ianuam: duas Iani facies faciunt, propter orientem et occidentem. Cum vero faciunt eum quadrifrontem et Ianum geminum appellant, ad quattuor mundi partes hoc bnf7589.64 v referunt, vel ad quattuor elementa sive tempora. Sed dum hoc fingunt, monstrum, non deum faciunt. 38  Neptunum aquas mundi praedicant; et dictus ab eis Neptunus, bnf426.181 quasi nube tonans. 39  Vulcanum volunt ignem; et dictus Vulcanus quasi volans candor, vel quasi volicanus, quod per aerem volat. csg237.136 Ignis enim e nubibus nascitur. 40  Unde etiam Homerus dicit eum praecipitatum de aere in terras, quod bnf7582.151 omne fulmen de aere cadit. Idcirco autem Vulcanus de femore Iunonis fingitur natus, quod fulmina de imo aere nascantur. 41  Claudus csg231.294 autem bnf10291.71 dicitur Vulcanus, quia per naturam numquam rectus [est] ignis, bsb71097.255 sed quasi claudus eiusbnf10292.165modi speciem motumque habet. Ideo autem in fabrorum fornace eundem Vulcanum auctorem dicunt, hab64.96 r quia sine igne nullum bmv399.88 v metalli genus fundi extendique potest. 42  Pluton bav281.124 v Graece, Latine Diespiter vel Ditis pater; quem alii Orcum vocant, quasi receptorem mortium. Unde et orca nuncupatur vas quod recipit aquas. Ipse et Graece Charon. 43  Liberum a liberamento appellatum volunt, quod quasi mares in coeundo per eius bsb9201.264 beneficium emissis seminibus liberentur; quod idem Liber muliebri et delicato corpore pingitur. Dicunt enim mulieres ei adtributas et vinum propter excitandam libidinem. Unde et frons eius pampino cingitur. 44  Sed ideo coronam viteam et cornu habet, quia cum grate et moderate vinum bibitur, laetitiam praestat; cum ultra modum, excitat zos32.141r lites, id est quasi cornua dat. Idem autem et Lyaeus ἀπὸ τοῦ λύειν, quod multo vino membra solvantur. Iste et Graece Διόνυσος a monte Indiae Nysa, ubi dicitur esse nutritus. Ceterum est et Nysa civitas, bnf425.83 r in qua colitur idem Liber, unde Nysaeus dictus est. 45  Mercurium sermonem interpretantur. Nam ideo Mercurius quasi medius currens dicitur appellatus, quod sermo currat inter ubbf_iii_0015.93r homines medius. Ideo et Ἑρμῆς Graece, quod sermo, vel interpretatio, quae ad sermonem utique pertinet, ἑρμηνεία dicitur. 46  Ideo et mercibus praeesse, quia inter venbnf11864.125dentes et ementes sermo fit medius. Qui ideo fingitur habere pinnas, quia citius verba discurrunt. Unde et velox et errans inducitur: alas eius in capite et in pedibus significare volucrem fieri hab64.96 v per aera csg231.295 sermonem. 47  Nuntium dictum, quoniam per sermonem omnia cogitata enuntiantur. Ideo autem furti magistrum dicunt, quia sermo animos audientium fallit. Virgam tenet, qua serpentes dividit, id est vebnf7585.101 rnena. 48  Nam bellantes ac dissidentes interpretum oratione sedantur; unde secundum Livium bnf7583.102 legati pacis caduceatores dicuntur. Sicut enim per fetiales bella indicebantur, ita pax per caduceatores fiebat. 49  Hermes autem Graece dicitur ἀπὸ τῆς ἑρμηνείας, bnf426.182 Latine interpres; qui ob virtutem multarumque artium scientiam Trimegistus, id est ter maximus nominatus est. bsb71097.256 Cur autem eum capite canino fingunt, haec ratio dicitur, bav281.125 r quod inter omnia animalia canis sagacissimum genus et perspicax habeatur. 50  Martem deum belli esse dicunt, et Martem appellatum bsb9201.265 quia per viros pugnatur, ut sit Mars mas; licet et tria sint genera consuetudinum, sicut Scytharum, ubi et feminae et viri in pugna eunt: Amazonum, ubi solae feminae: Romanorum aliarumque gentium, ubi soli mares. 51  Item Martem quasi effectorem mortium. Nam a Marte mors nuncupatur. Hunc et adulterum dicunt, quia belligerantibus incertus est. 52  Quod vero nudo pectore stat, ut bello se quisque sine formidine cordis obiciat. Mars autem apud Thracos Gradivus dicitur, eo quod in bello gradum inferant bmv399.89 r qui pugnant, aut quod inpigre gradiantur. 53  Apollinem quamvis divinatorem et medicum vellent, ipsum tamen etiam Solem dixerunt, quasi solum. Ipsum Titan, quasi unum ex Titanis, hab64.97 r qui adversus Iovem non fecit. 54  Ipsum Phoebum, quasi ephebum, zos32.141v hoc est adolescentem. Unde et sol puer pingitur, eo csg231.296 quod cottidie oriatur et nova luce nascatur. Pythium quoque eundem Apollinem vocari aiunt a Pythone inmensae molis serpente, bnf7582.152 cuius non magis venena quam magnitudo terrebat. 55  bnf10292.166 Hunc Apollo sagittarum ictibus sternens nominis quoque spolia reportavit, ut Pythius vocaretur. Unde et ob insigne victoriae Pythia sacra celebranda constituit. 56  Dianam quoque germanam eius similiter lunam et viarum praesidem aiunt. Unde et virginem volunt, quod via nihil pariat. Et ideo ambo sagittas habere finguntur, quod ipsa duo sidera de caelo radios usque ad terras emittant. Dianam autem vocatam quasi Duanam, quod luna et die et nocte bnf7589.65 r appareat. 57  Ipsam et Lucinam adseverant, eo quod luceat. Eandem et Triviam, csg237.137 eo quod tribus fungatur figuris. De qua Vergilius Aen. 4, 511:
Tria virginis ora Dianae,
quia eadem Luna, eadem Diana, eadem Proserpina vocatur. 58  Sed cum Luna fingitur (Prudent. 1 con. Symm. 363):
Sublustri splendet amictu.
cum subcincta iacit calamos, Latonia virgo est:
cum subnixa sedet bnf425.83 v solio, Plutonia coniux.
Latonia autem Diana, eo quod Latonae fuerit filia. 59  Cererem, bav281.125 v id est terram, a creandis frugibus adserunt bnf7585.101 v dictam, bsb71097.257 appellantes eam nominibus plurimis. Dicunt etiam eam et Opem, quod opere melior fiat terra: 60  Proserpinam, quod ex ea proserpiant fruges: 61  ubbf_iii_0015.93v hab64.97 v Vestam, quod herbis vel variis vestibsb9201.266ta sit rebus, bnf426.183 vel a vi sua stando. Eandem et Tellurem et Matrem magnam fingunt, turritam cum tympano et gallo et strepitu cymbalorum. Matrem vocatam, quod plurima pariat; magnam, quod cibum gignat; almam, quia universa animacsg231.297lia fructibus suis alit. Est enim alimentorum nutrix terra. 62  Quod simulacrum eius cum clavi fingitur, quia tellus hieme clauditur, vere aperitur ut fruges nascantur. Quod tympanum habet, significare volunt orbem terrae. 63  Quod curru vehi dicitur, quia ipsa est terra quae pendet in aere. Quod sustinetur rotis, quia mundus rotatur et volubilis est. Quod leones illi subiciunt mansuetos, ut ostendant nullum genus esse tam ferum quod non subigi possit aut superari ab ea. 64  Quod in capite bnf10291.72 turritam gestat coronam, ostendit superpositas terrae civitates quasi insignitas turribus constare. Quod sedes finguntur circa eam, quia cum omnia moveantur, ipsam non moveri. 65  Quod Corybantes eius ministri cum strictis gladiis esse finguntur, zos32.142r bmv399.89 v ut significetur omnes pro terra sua debere pugnare. Quod gallos huic deae ut servirent fecerunt, significant qui semine indigeant, terram sequi oportere; in ea quippe omnia reperire. 66  Quod se apud eam iactant, praecipitur, inquiunt, ut qui terram colunt ne sedeant; semper enim esse quod agant. Cymbalorum autem aereorum sonitus, ferramentorum crepitus in colendo agro: sed ideo aere, quod terram antiqui aere colebant, priusquam ferrum esset inventum. 67  hab64.122 r Eandem Vestam et ignem esse perhibent, quia terram ignem habere non dubium est, ut ex Aetna Vulcanoque bnf11864.126 datur intellegi. Et ideo virginem putant, quia ignis inviolabile sit elementum, nihilque nasci possit ex eo, quippe qui omnia quae arripuerit absumat. 68  Ovidius in Fastis Ovid. Fast. 6, 291:
Nec tu aliud Vestam quam vivam intellege flammam;
nataque de flamma corpora nulcsg231.298la vides.
Propterea bsb71097.258 et virgines bav281.126 r ei servire dicuntur, eo quod sicut ex virgine, ita nihil ex igne nascatur. 69  Iunonem dicunt bsb9201.267 quasi ianonem, id est ianuam, pro purgationibus feminarum, eo quod quasi portas matrum natorum pandat, et nubentum maritis. Sed hoc philosophi. Poetae autem Iunonem Iovis adserunt sororem et coniugem: ignem enim et aerem Iovem, aquam et terram Iunonem interpretantur; quorum duorum bnf7582.153 permixtione universa gignuntur. 70  Et sororem dicunt quod mundi pars est; coniugem, quod commixta concordat. Unde et Vergilius Georg. 2, 325:
Tum pater omnipotens fecundis imbribus aether
coniugis in grebnf10292.167mium descendit.
71  Minerva apud Graecos Ἀθήνη dicitur, id est, femina. bnf426.184 Apud Latinos autem Minervam vocatam quasi deam et munus artium variarum. Hanc enim inventricem multorum ingeniorum perhibent, et inde eam bnf425.84 r artem et rationem interpretantur, quia sine ratione nihil potest contineri. 72  Quae ratio, quia ex solo animo nascitur, animumque putant esse in capite bnf7585.102 r et cerebro, ideo eam dicunt de capite Iovis esse natam, quia sensus sapientis, qui invenit omnia, in capite est. 73  In cuius pectore ideo caput Gorgonis fingitur, quod illic est omnis prudentia, quae confundit alios, et inperitos ac saxeos conprobat: quod et in antiquis Imperatorum statuis cernimus in medio pectore loricae, propter insinuandam sapientiam et virtutem. 74  Haec Minerva et Tritonia dicitur. Triton enim Africae ubbf_iii_0015.94r palus est, circa quam fertur zos32.142v virginali csg237.138 apparuisse aetate, propter quod Tritonia nuncupata est. Unde et tanto proclivius dea credita, quanto minus origo eius csg231.299 innotuit. 75  Pallas autem dicta vel bnf7583.103 ab insula Pallene in Thracia, in qua nutrita est; vel ἀπὸ τοῦ πάλλειν τὸ δόρυ, id est ab hastae concussione; vel quod bmv399.90 r Pallantem gigantem occiderit. 76  Venerem exinde dicunt nuncupatam, quod bnf7589.65 v sine vi femina virgo esse non desinat. hab64.122 v Hanc Graeci Ἀφροδίτην vocant propter spumam sanguinis generantem. 77  Ἀφρὸς enim Graece bsb71097.259 spuma vocatur. Quod autem fingunt Saturnum Caelo patri genitalia abscidisse, et sanguinem fluxisse in mare, atque eo spuma maris concreta Venus nata est, illud aiunt quod per coitum salsi humoris substantia est; et inde Ἀφροδίτην Venerem bav281.126 v dici, quod coitus spuma est sanguinis, quae ex suco viscerum liquido salsoque constat. 78  Ideo autem Venerem Vulcani dicunt bsb9201.268 uxorem, quia Venerium officium nonnisi calore consistit, unde est Virg. Georg. 3, 97:
Frigidus in Venerem senior.
79  Nam quod Saturnus dicitur patri Caelo virilia amputasse, quae in mare cadentia Venerem creaverunt, quod ideo fingitur quia nisi humor de caelo in terram descenderit, nihil creatur. 80  Cupidinem vocatum ferunt propter amorem. Est enim daemon fornicationis. Qui ideo alatus pingitur, quia nihil amantibus levius, nihil mutabilius invenitur. Puer pingitur, quia stultus est et inrationabilis amor. Sagittam et facem tenere fingitur. Sagittam, quia amor cor vulnerat; facem, quia inflammat. 81  Pan dicunt Graeci, Latini Silvanum, deum rusticorum, quem in naturae similitudinem formaverunt; bnf426.185 unde et Pan dictus est, id est omne. Fingunt enim eum ex universali elementorum specie. 82  Habet enim cornua in similitudinem csg231.300 radiorum solis et lunae. Distinctam maculis habet pellem, propter caeli sidera. Rubet eius facies ad similitudinem aetheris. Fistulam septem calamorum gestat, propter harmoniam caeli, in qua septem sunt soni et septem discrimina vocum. 83  Villosus est, quia tellus convestita est †agitventibus†. Pars eius inferior foeda est, propter arbores et feras ut pecudes. Caprinas ungulas habet, ut soliditatem terrae ostendat, quem volunt rerum et totius naturae deum; unde Pan quasi omnia dicunt. 84  Isis lingua Aegyptiorum terra appellatur, quam Isin volunt esse. bnf7582.154 Fuit autem Isis regina Aegyptiorum, Inachis regis filia, quae de Graecia veniens Aegyptios litteras docuit, et terras colere instituit; propter zos32.143r quod et terram eius nomine appellaverunt. 85  bnf10292.168 Serapis omnium maximus bnf425.84 v Aegyptiorum deus. bsb71097.260 Ipse est Apis rex Argivorum, qui navibus transvectus in Aegyptum, cum ibidem mortuus fuisset, Serapis appellatus est; propterea quia arca, in qua mortuus ponitur, quam bnf11864.127 sarcophagum vocant, bnf10291.73 σορὸς dicitur Graece, bmv399.90 v et ibi eum venerari sepultum coeperunt, priusquam templum eius esset instructum. Velut σορὸς et Apis, Sorapis primo, deinde una littera commutata Serapis dictus est. 86  bnf7585.102 v Apis fuit apud Aegyptios taurus Serapi bsb9201.269 bav281.127 r consecratus, et ab eo ita cognominatus, quem Aegyptus instar numinis colebat, eo quod de futuris daret quaedam manifesta signa. ubbf_iii_0015.94v Apparebat enim in Menphis. Quem centum antistites prosequebantur et repente velut lymphatici praecanebant. Huius capitis imaginem sibi in eremo Iudaei fecerunt. 87  Fauni a fando, vel ἀπὸ τῆς csg231.301 φωνῆς dicti, quod voce, non signis ostendere viderentur futura. In lucis enim consulebantur a paganis, et responsa illis non signis, sed vocibus dabant. 88  Genium autem dicunt, quod quasi vim habeat omnium rerum gignendarum, seu a gignendis liberis; unde et geniales lecti dicebantur a gentibus, qui novo marito sternebantur. 89  Haec et alia sunt gentilium fabulosa figmenta, quae interpretata sic habentur, ut ea non intellecta damnabiliter tamen adorent. 90  Fatum autem dicunt esse quidquid dii fantur, quidquid Iuppiter fatur. A fando igitur fatum dicunt, bnf426.186 id est a loquendo. Quod nisi hoc nomen iam in alia re soleret intellegi, quo corda hominum csg237.139 nolumus inclinare, hab64.123 r rationabiliter possumus a fando fatum appellare. 91  Non enim abnuere possumus esse scriptum in litteris sanctis Psalm. 61, 12: 'Semel locutus est Deus: duo haec audivi,' et cetera. Quod enim dictum est, 'semel locutus est,' intellegitur inmobiliter, hoc est incommutabiliter est locutus; sicut novit incommutabiliter omnia quae futura sunt, et quae ipse facturus est. 92  Tria autem fata fingunt in colo et fuso digitisque filum ex lana torquentibus, propter tria tempora: praeteritum, quod in fuso iam netum atque involutum est: praesens, quod inter digitos neentis traicitur: futurum, in lana quae colo inplicata est, et quod adhuc per digitos neentis ad fusum bsb71097.261 tamquam praesens ad praeteritum bnf7589.66 r traiciendum est. 93  Parcas κατ᾽ ἀντίφρασιν appellatas, quod minime parcant. Quas tres esse voluerunt: zos32.143v unam, quae vitam hominis ordiatur; alteram, quae contexat; tertiam, quae rumpat. Incipimus enim cum nascimur, sumus cum vivimus, desiimus bav281.127 v cum interimus. 94  Fortunam a fortuitis nomen habere dicunt, quasi deam quandam res humanas bsb9201.270 variis casibus et fortuitis inludentem; unde et caecam appellant, eo quod passim in quoslibet incurrens sine ullo examine meritorum, et ad bonos et ad malos venit. Fatum autem a fortuna separant: et fortuna ubbf_iii_0015.95r quasi sit in his quae fortuitu veniunt, nulla palam causa; fatum vero adpositum singulis et statutum aiunt. 95  Aiunt et tres Furias feminas crinitas serpentibus, bmv399.91 r propter tres affectus, quae in animis hominum multas perturbationes gignunt, et interdum cogunt ita delinquere, ut nec famae nec periculi sui respectum habere permittant. bnf425.85 r Ira, quae vindictam cupit; cupiditas, quae desiderat opes: libido, quae appetit vobnf7582.155luptates. Quae ideo Furiae appellantur, quod stimulis suis mentem feriant et quietam esse non sinant. 96  Nymphas deas aquarum putant, dictas a nubibus. Nam ex nubibus aquae, unde derivatum est. Nymphas deas aquarum, quasi numina lympharum. Ipsas autem dicunt et Musas quas et nymphas, nec inmerito. Nam bnf10292.169 aquae motus musicen efficit. 97  Nympharum apud gentiles varia sunt vocabula. Nymphas quippe montium bnf7585.103 r Oreades dicunt, silvarum Dryades, fontium Hamadryades, camporum Naides, maris Nereides. 98  Heroas dicunt a Iunone traxisse nomen. Graece enim Iuno Ἥρα appellatur. hab64.123 v Et ideo nescio quis filius eius secunbnf426.187dum Graecorum fabulam ἥρως fuit nuncupatus; hoc videlicet velut mysticum significante fabula, quod aer Iunoni deputetur, ubi volunt heroas habitare. Quo nomine appellant alicuius meriti animas defunctorum, quasi ἀηρωας, id est viros bnf7583.104 aerios et caelo dignos propter sapientiam et fortitudinem. 99  Penates gentiles dicebant omnes deos quos domi colebant. Et penates dicti, quod essent in penetralibus, id est in secretis. Hi dii quomodo vocabantur, vel quae nomina habuerint, ignoratur. bsb71097.262 100  Manes deos mortuorum dicunt, quorum potestatem inter lunam et terram asserunt; a quibus et mane dictum existibav281.128 rmant; quos putant ab aere, zos32.144r qui μανός, id est rarus est, manes dictos, sive quia late manant per auras, sive bsb9201.271 quia mites sunt, inmanibus contrarii, nomine hoc appellantur. Apuleius autem ait eos κατ᾽ ἀντίφρασιν dici manes, hoc est mites ac modestos, cum sint terribiles et inmanes, ut Parcas, bnf11864.128 ut Eumenides. 101  Larvas ex hominibus factos daemones aiunt, qui meriti mali fuerint. ubbf_iii_0015.95v Quarum natura esse dicitur terrere parvulos et in angulis garrire tenebrosis. 102  Lamias, quas fabulae tradunt infantes corripere ac laniare solitas, a laniando specialiter dictas. 103  Pilosi, qui Graece Panitae, Latine Incubi appellantur, sive Inui ab ineundo passim cum animalibus. Unde et Incubi dicuntur ab incumbendo, hoc est stuprando. Saepe enim inprobi existunt etiam mulieribus, et earum peragunt csg237.140 concubitum: quos daemones Galli Dusios vocant, quia adsidue hanc peragunt inmunditiam. 104  Quem autem vulgo Incubonem vocant, hunc Romani Faunum ficarium dicunt. Ad quem Horatius dicit Hor. C. 3, 18,1:
Faune, Nympharum fugientium amator,
per meos fines et aprica rura
lenis incedas. bnf10291.74
zos32.145r
csg233.86 dkb235.60r

Isidorus, Etymologiae, Liber 8, X De paganis <<<    
monumenta.ch > Isidorus > 11

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik