monumenta.ch > Isidorus > 10
Isidorus, Etymologiae, Liber 8, IX De magis <<< >>> XI De diis gentium
bnf7582.148 X De paganis HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW TRANSLATION LINKS
HIDE CITATION LINKS
1 bnf7583.100 Pagani ex pagis Atheniensium dicti, ubi exorti sunt. Ibi enim in locis agrestibus bsb71097.250 et pagis gentiles lucos idolaque statuerunt, et a tali initio vocabulum pagani sortiti sunt. 2 hab64.92 v bnf10292.162 Gentiles sunt qui sine lege sunt, et nondum crediderunt. Dicti autem gentiles, quia ita sunt ut fuerunt geniti, id est, sicut in carne descenderunt sub bnf7585.98 v peccato, scilicet idolis servientes bav281.122 r et necdum regenerati. 3 Proinde gentiles primitus nuncupantur: zos32.138v ipsi dicuntur bnf426.177 Graece Ethnici. Ethnici ex Graeco in Latinum interpretantur gentiles. Ἔθνος enim Graece gens dicitur. 4 Post fidem autem non debere vocari gentes bsb9201.259 sive gentiles eos qui ex gentibus credunt; sicut post fidem dici iam non potest Iudaeus, testante Paulo Apostolo et dicente iam Christianis 1 Cor. 12, 2: 'Quoniam cum gentes essetis,' hoc est, infideles. 5 Apostatae dicuntur, qui post baptismum Christi susceptum ad csg231.288 idolorum cultum et sacrificiorum contaminationem revertuntur. Est autem nomen Graecum.
bmv399.174 bnf425.171 bnf7589.127 bnf10291.68 bnf11864.122 csg233.86 csg237.133 dkb235.60r ubbf_iii_0015.91r
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik