monumenta.ch > Isidorus > 9
Isidorus, Etymologiae, Liber 8, VIII De sibyllis <<<     >>> X De paganis

bnf11864.120-b2  bnf7585.97 r  bnf7582.146  IX De magis HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW TRANSLATION LINKS HIDE CITATION LINKS

1  Magorum primus Zoroastres rex Bactrianorum, quem Ninus rex Assyriorum proelio interfecit: bnf10292.160 de quo Aristoteles scribit quod vicies centum milia versuum ab ipso condita indiciis voluminum eius declarentur. 2  Hanc artem multa post saecula Democritus ampliavit, quando et Hippocrates medicinae disciplina effloruit. Apud Assyrios autem magicae artes copiosae sunt testante bnf425.80 r Lucano Lucan. 6, 427:
Quis noscere fibra
facta queat, hab64.90 v quis prodat aves, quis fulgura caeli
servet, et Assyria scrutetur sidera cura?
3  bnf426.174 Itaque haec vanitas magicarum artium ex traditione angelorum malorum in toto terrarum orbe plurimis saeculis valuit. Per quandam scientiam fubnf7583.99turorum et infernorum et vocationes eorum inventa sunt aruspicia, augurationes, et ipsa quae dicuntur oracula et necromantia. 4  Nec mirum de magorum praestigiis, bsb71097.247 quorum in tantum prodiere maleficiorum artes ut etiam Moysi simillimis signis resisterent, vertentes zos32.137r virgas bmv399.85 v in dracones, aquas in sanguinem. 5  Fertur et quaedam maga famosissima Circe, quae socios Ulixis mutavit in bestias. Legitur et de sacrificio quod Arcades deo suo Lycaeo immolabant, ex quo quicumque sumerent in bestiarum formas convertecsg231.284bantur. 6  bnf11864.121-1.3 Hinc apparet non esse in toto dubium, quod nobilis bav281.120 v ille poeta scribit de quadam femina, quae magicis bsb9201.256 artibus excellebat Virg. Aen. 4, 487:
'Haec,' inquit, 'se carminibus promittit solvere csg237.132 mentes
quas ubbf_iii_0015.90r velit, ast aliis duras inmittere curas;
sistere aquam fluminis, et vertere sidera retro;
nocturnosque ciet manes; mugire videbis
sub pedibus terram, et descendere montibus ornos.'
7  Quid plura, si credere fas est, de Pythonissa, ut prophetae Samuelis animam de inferni abditis evocaret, et vivorum praesentaret conspectibus; si tamen animam prophetae fuisse credamus, et non aliquam phantasmaticam inlusionem Satanae fallacia factam? 8  Prudentius quoque de Mercurio sic ait Prud. Symm. 1,1,90:
Traditur extinctas sumpto moderamine virgae
in lucem revocasse animas,
ast alios damnasse neci.
Et post paululum adiecit:
Murmure nam magico tenues excire figuras,
atque sepulchrales scite incantare favillas.
hab64.91 r Vita itidem spoliare alios ars noxia novit.
9  Magi sunt, qui vulgo malefici ob facinorum magnitudinem nuncupantur. Hi et elementa concutiunt, turbant mentes hominum, ac sine ullo veneni haustu violentia tantum carminis interimunt. 10  Unde et Lucanus Lucan. 6, 457:
Mens hausti nulla sanie polluta bnf7585.97 v veneni
incantata perit.
Daemonibus enim adcitis audent ventilare, ut quisque suos perimat malis artibus inimicos. Hi etiam sanguine utuntur et victimis, et saepe contingunt corpora mortuorum. 11  Necromantii sunt, quorum praecantationibus videntur resuscitati mortui divinare, et ad interrogata respondere. bsb71097.248 Ηεκρὸς enim Graece mortuus, μαντεία bnf426.175 divinatio nuncupatur: ad quos sciscsg231.285citandos cadaveri sanguis adicitur. Nam amare daemones sanguinem dicitur. Ideoque quotiens necromantia fit, cruor aqua miscitur, ut cruore sanguinis facilius provocentur. 12  Hydromantii ab aqua dicti. Est enim hydromantia in aquae inspectione umbras daemonum bnf7589.63 r evocare, zos32.137v et imagines vel ludificationes eorum videre, ibique ab eis aliqua audire, ubi adhibito sanguine etiam inferos perhibentur bav281.121 r sciscitari. 13  Quod genus divinationis a Persis bnf10291.68 fertur adlatum. Varro dicit divinationis bnf425.80 v quattuor esse genera, terram, aquam, aerem et ignem. bnf7582.147 Hinc geomantiam, hydromantiam, aeromantiam, bsb9201.257 pyromantiam dictam. 14  Divini dicti, quasi deo pleni: divinitate enim se plenos adsimulant et astutia quadam fraudulenta hominibus futura coniectant. Duo sunt [autem] genera divinationis: ars et furor. 15  bnf10292.161 Incantatores dicti sunt, qui artem verbis peragunt. 16  bmv399.86 r Arioli vocati, propter quod circa aras idolorum nefarias preces emittunt, et funesta sacrificia offerunt, iisque celebritatibus daemonum responsa accipiunt. 17  hab64.91 v Haruspices nuncupati, quasi horarum inspectores: dies enim et horas in agendis negotiis operibusque custodiunt, et quid per singula tempora observare debeat homo, ubbf_iii_0015.90v intendunt. Hi etiam exta pecudum inspiciunt, et ex eis futura praedicunt. 18  Augures sunt, qui volatus avium et voces intendunt, aliaque signa rerum vel observationes inprovisas hominibus occurrentes. Idem et auspices. Nam auspicia sunt quae iter facientes observant. 19  Dicta sunt autem auspicia, quasi avium aspicia, et auguria, quasi avium garria, hoc est avium voces et linguae. Item augurium, quasi avigecsg231.286rium, quod aves gerunt. 20  Duo sunt autem genera auspiciorum: unum ad oculos, alterum ad aures pertinens. Ad oculos scilicet volatus; ad aures vox avium. 21  Pythonissae a Pythio Apolline dictae, quod is auctor fuerit divinandi. 22  Astrologi dicti, eo quod in astris auguriantur. 23  Genethliaci appellati propter natalium considerationes dierum. Geneses enim hominum per duodecim caeli signa describunt, bsb71097.249 siderumque bnf7585.98 r cursu nascentium mores, actus, eventa praedicare conantur, id est, quis quale signo fuerit natus, aut quem effectum habeat vitae qui nascitur. 24  Hi sunt qui vulgo csg237.133 bnf426.176 Mathematici vocantur; cuius superstitionis genus Constellationes Latini vocant, id est notationes siderum, quomodo se habeant zos32.138r cum quisque nascitur. 25  Primum autem idem stellarum interpretes magi nuncupabantur, sicut de his legitur bav281.121 v qui in Evangelio natum Christum adnuntiaverunt; postea hoc nomine soli Mathematici. 26  Cuius artis scientia usque ad Evangelium bsb9201.258 fuit concessa, ut Christo edito nemo exinde nativitatem alicuius de caelo interpretaretur. 27  hab64.92 r Horoscopi dicti, quod horas nativitatis hominum speculantur dissimili et dibnf11864.122verso fato. 28  Sortilegi sunt qui sub nomine fictae religionis per quasdam, quas sanctorum sortes vocant, divinationis scientiam profitentur, aut quarumcumque scripturarum inspectione futura promittunt. 29  Salisatores vocati sunt, quia dum eis membrorum quaecumque partes salierint, aliquid sibi exinde prosperum seu triste significare praedicunt. 30  Ad haec omnia pertinent et ligaturae execrabilium remediorum, quae ars medicorum condemnat, sive in praecantationibus, sive in characteribus, vel in quibuscsg231.287cumque rebus suspendendis atque ligandis. 31  In quibus omnibus ars daemonum est ex quadam bnf425.81 r pestifera societate hominum et angelorum malorum exorta. Unde cuncta vitanda sunt a Christiano, et omni penitus execratione repudianda atque damnanda. 32  Auguria autem avium Phryges primi invenerunt. 33  Praestigium vero Mercurius primus dicitur invenisse. Dictum autem praestigium, quod praestringat aciem oculorum. 34  Aruspicinae artem primus bmv399.86 v Etruscis tradidisse dicitur quidam Tages. Hic ex †oris†aruspicinam dictavit, et postea non apparuit. 35  Nam dicitur ubbf_iii_0015.91r fabulose, arante quodam rustico, subito hunc ex glebis exiluisse et aruspicinam dictasse, qua die et mortuus est. Quos libros Romani ex Tusca lingua in propriam mutaverunt.
csg233.86 dkb235.60r

Isidorus, Etymologiae, Liber 8, VIII De sibyllis <<<     >>> X De paganis
monumenta.ch > Isidorus > 9

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik