monumenta.ch > Isidorus > 8
Isidorus, Etymologiae, Liber 8, VII De poetis <<<     >>> IX De magis

bnf426.173  VIII De sibyllis HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW TRANSLATION LINKS HIDE CITATION LINKS

1  bmv399.85 r Sibyllae generaliter dicuntur omnes feminae vates lingua Graeca. Nam σιὸς Aeolico sermone deos, βουλὴν Graeci mentem nuncupant, quasi dei mentem. Proinde igitur, bnf7589.62 v quia divinam voluntatem hominibus interpretari solebant, Sibyllae nominatae sunt. 2  Sicut enim omnis vir prophetans vel vates dicitur vel propheta, ita omnis femina prophetans Sibylla vocatur. Quod nomen ex officio, non ex proprietate vocabuli est. 3  Decem autem Sibyllae a doctissimis auctoribus fuisse traduntur. hab64.90 rbnf10291.67 Quarum prima de Persis fuit; secunda Libyssa; tertia Delphica in templo Delphii Apollinis genita, quae ante Troiana bella vaticinata est, cuius plurimos versus operi suo Homerus inseruit. 4  bsb71097.246 Quarta Cimmeria in Italia; quinta Erythraea nomine Herophila in Babylone orta, quae Graecis Ilium petentibus zos32.136v vaticinata est perituram esse Troiam, et Homerum mendacia scripturum. Dicta autem Erythraea, ubbf_iii_0015.89v quia in eadem insula eius inventa sunt carmina. bsb9201.255 Sexta Samia, bav281.120 r quae Phemonoe dicta est, a Samo insula, unde fuit cognominata. 5  Septima Cumana, nomine Amalthea, quae novem libros adtulit Tarquinio Prisco, in quibus erant decreta Romana conscripta. Ipsa est et Cumaea, de qua Vergilius Ecl. 4, 4:
Ultima Cumaei venit iam carminis aetas.
Dicta autem Cumana a civitate Cumas, quae est in Campania, cuius sepulchrum in Sicilia adhuc manet. 6  Octava Hellespontia in agro Troiano nata, quae scribitur Solonis et Cyri fuisse temporibus; nona Phrygia, quae vaticinata est csg231.283 Ancyrae, decima Tiburtina, nomine Albunea. 7  Quarum omnium carmina efferuntur, in quibus de Deo et de Christo et gentibus multa scripsisse manifestissime conprobantur. Celebrior autem inter ceteras ac nobilior Erythraea perhibetur.
bnf425.168 bnf7582.145 bnf7583.98 bnf7585.196 bnf10292.159 bnf11864.120 csg233.86 csg237.131 dkb235.60r

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik