monumenta.ch > Isidorus > 3
Isidorus, Etymologiae, Liber 8, II De religione et fide <<< >>> IV De haeresibus Iudaeorum
zos32.130r bnf10292.151 III De haeresi et schismate HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW TRANSLATION LINKS
1 Haeresis Graece ab electione vocatur, quod scilicet unusquisque id sibi eligat quod melius illi esse videtur, ut philosophi Peripatetici, Academici, et Epicurei et Stoici, vel sicut alii qui perversum dogma cogitantes arbitrio suo de Ecclesia recesserunt. 2 Inde ergo haeresis, dicta Graeca voce, bsb71097.234 ex interpretatione electionis, qua quisque arbitrio suo ad instiubbf_iii_0015.84rbsb9201.242tuenda, sive ad suscipiendkb235.59vda quaelibet ipse sibi elegit. bnf426.164 Nobis vero nihil ex nostro arbitrio inducere licet, sed nec eligere quod aliqui de arbitrio suo induxerit. csg231.267 3 bnf11864.114 Apostolos Dei habemus auctores, qui nec ipsi quicquam ex suo arbitrio, quod inducerent, elegerunt, sed acceptam a Christo disciplinam fideliter nationibus adsignaverunt. Itaque etiamsi angelus de caelis aliter evangelizaverit, anathema bnf7582.138 vocabitur. 4 Secta a sequendo et tenendo nominata. hab64.110 r Nam sectas dicimus habitus animorum, ac instituta circa disciplinam vel propositum, quem tenendo sequuntur, longe alia in religionis cultu opinantes quam ceteri. 5 bav281.114 r Schisma ab scissura animorum vocata. Eodem enim cultu, eodem ritu credit ut ceteri; solo congregationis delectatur discidio. Fit autem schisma cum dicunt homines, 'nos iusti sumus,' 'nos sanctificamus inmundos,' et cetera similia. 6 Superstitio dicta eo quod sit bnf425.75 v superflua aut superinstituta observatio. Alii dicunt a senibus, quia multis annis superstites per aetatem delirant et errant superstitione quadam, nescientes quae vetera colant aut quae veterum ignari adsciscant. 7 Lucretius autem superstitionem dicit superstantium rerum, id est caelestium et divinorum quae super nos stant; sed male dicit. Haereticorum autem dogmata ut facile possint agnosci, causas eorum vel nomina demonstrare oportuit.
bmv399.161 bnf7583.94 bnf7585.186 bnf7589.120 bnf10291.61 csg233.85 csg237.124
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik