monumenta.ch > Isidorus > 2
Isidorus, Etymologiae, Liber 8, I De ecclesia et synagoga <<<     >>> III De haeresi et schismate

II De religione et fide HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW TRANSLATION LINKS HIDE CITATION LINKS

1  Dogma a putando philosophi nominaverunt, id est, 'hoc puto esse bonum,' 'hoc puto esse verum.' 2  Religio appellata, quod per eam uni Deo religamus animas nostras ad cultum divinum vinculo serviendi. Quod verbum conpositum est a relegendo, id est eligendo, ut ita Latinum videatur religio sicut eligio. 3  Tria sunt autem quae in religionis cultu ad colendum Deum in hominibus csg231.266 perquiruntur, id est fides, spes, caritas. bav281.113 vhab64.109 v In fide, quid credendum; in spe, quid sperandum; in caritate, quid sit amandum. 4  Fides est qua veraciter credimus id quod nequaquam videre valemus. Nam credere iam non possumus quod videmus. Proprie autem nomen fidebnf10291.61i inde est dictum, si omnino fiat quod dictum est aut promissum. Et inde fides vocata, ab eo quod fit illud csg233.85 quod inter utrosque placitum est, bnf7589.59 v quasi bnf7585.91 v inter Deum et hominem; hinc et foedus. 5  Spes vocata quod sit pes progrediendi, quasi 'est pes.' Unde et e contrario desperatio. Deest enim ibi pes, nullaque progrediendi facultas est; bmv399.80 r quia dum quisque peccatum amat, futuram gloriam non sperat. 6  Caritas Graece, Latine dilectio interpretatur, quod duos in se liget. Nam dilectio a duobus incipit, quod est amor Dei et proximi; de qua Apostolus Rom. 13, 10 'Plenitudo', inquit, 'legis dilectio.' 7  Maior est autem haec omnibus, quia qui diligit et credit et sperat. Qui autem non diligit, quamvis multa bona faciat, frustra laborat. Omnis autem dilectio carnalis non dilectio, sed magis amor dici solet. Dilectionis autem nomen tantum in melioribus rebus accipi solet.

bnf425.159 bnf426.163 bnf7582.137 bnf7583.94 bnf10292.150 bnf11864.113 bsb9201.241 bsb71097.233 csg237.124 dkb235.59r ubbf_iii_0015.83v zos32.129v

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik