monumenta.ch > Isidorus > 1
>>> Isidorus, Etymologiae, Liber 8, II De religione et fide

csg237.123  csg233.83  csg231.264  bsb9201.240  I De ecclesia et synagoga HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW TRANSLATION LINKS HIDE CITATION LINKS

1  Ecclesia Graecum est, quod in Latinum bnf7585.91 r vertitur convocatio, propter quod omnes ad se vocet. Catholica, universalis, ἀπὸ τοῦ καθ᾽ ὅλον, id est secundum totum. Non enim sicut conventicula haereticorum bmv399.79 v in aliquibus bav281.113 r regionum partibus coartatur, sed per totum terrarum orbem dibnf10292.150latata diffunditur. 2  hab64.109 r Quod etiam Apostolus adprobat ad Romanos dicens Rom. 1, 8: 'Gratias ago Deo meo pro omnibus vobis, quia fides vestra adnuntiatur in universo mundo.' Hinc et universitas ab uno cognominata est, propter quod in unitatem colligitur. Unde Dominus in Evangelio Luc. 11, 23: 'Qui mecum non colligit, spargit.' 3  Cur autem Ecclesia cum una sit, a Iohanne septem scribuntur, nisi ut una csg231.265 catholica septiformi plena Spiritu designetur? Sicut [et] de Domino novimus dixisse Salomonem Proverb. 9, 1: 'Sapientia aedificavit sibi domum et excidit columnas septem,' bnf7582.137 quae tamen septem una esse non ambigitur, csg233.84 dicente Apostolo 1 Timoth. 3, 15: 'Ecclesia Dei vivi, quae est columna et firubbf_iii_0015.83vmamentum veritatis.' 4  Inchoavit autem Ecclesia a loco ubi venit de caelo Spiritus sanctus, et inplevit uno loco sedentes. 5  Pro peregrinatione autem bnf426.163 praesenti Ecclesia Sion dicitur, eo quod ab huius peregrinationis longitudine posita promissionem rerum caelestium speculetur; et idcirco Sion, id est speculatio, nomen accepit. 6  Pro futura vero patriae pace Hierusalem vocatur. bnf7583.94 Nam Hierusalem pacis visio interpretatur. Ibi enim absorpta omni adversitate pacem, quae est Christus, praesenti possidebit obtutu. 7  Synagoga Graece zos32.129v congregatio dicitur, quod proprium nomen Iudaeorum populus tenuit. Ipsorum enim proprie synagoga dici solet, quamvis et ecclesia dicta sit. 8  Nostram vero Apostoli numquam synagogam dixerunt, sed semper ecclesiam, sive csg237.124 discernendi causa, sive quod inter bnf425.75 r congregationem, bsb71097.233 unde synagoga, et convocationem, bsb9201.241 unde ecclesia nomen accepit, distet aliquid; quod scilicet congregari et pecora solent, quorum et greges proprie dicimus; convocari autem magis est utentum ratione, sicut sunt homines.

bnf7589.119 bnf10291.60 bnf11864.113 dkb235.59r

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik