monumenta.ch > Hildebertus Cenomanensis > 8
Hildebertus Cenomanensis, Sermones, SERMONES DE TEMPORE., , VII. IN ADVENTU DOMINI SERMO SEPTIMUS. De mysterio incarnationis. <<< >>> IX. IN NATIVITATE DOMINI SERMO PRIMUS. De nativitate Domini.
VIII. IN ADVENTU DOMINI SERMO OCTAVUS. De mysterio incarnationis. SHOW TRANSLATION LINKS
1 « Non auferetur sceptrum de Iuda, nec dux de femore eius, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit exspectatio gentium (Gen. XLIX, 10). 2 » Iacob benedictiones daturus filiis, praesciens in spiritu de semine suo nasciturum illum in quo fieret benedictio omnium gentium, vocavit filios, et ait eis: « Congregamini, filii Iacob, ut annuntiem vobis quae futura sunt diebus novissimis; congregamini, et audite Israel patrem vestrum (Gen. XLIX, 1). 3 » Inde adiecit: Non auferetur sceptrum de Iuda, nec dux de femore eius, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit exspectatio gentium. 4 Patriarcha Israel mutatione nominis, ampliationem assecutus est virtutis, reprobato nomine suo, eodemque odioso, a Deo electus, ac matri dilectus, illo mente capto cuius nomen est viventis et videntis, factus cum Ieremia quasi puer nesciens loqui, et cum Moyse tardioris et impeditioris linguae, et ob sermonis gracilitatem ad modicum sonans, cuius magnitudinis non est finis, illius humilitatis amplectitur pedes, cuius maiestatis caput attingere non valet. 5 Caput enim Christi Deus est, et Deus absconditus ipse est. 6 Illius ineffabilis est maiestas, cuius tacito praeconio extollitur humanitas. 7 Relinquens igitur deitatis sublimia, quae praeteritum, vel futurum non novit, quod futurum [erat] quodam verborum involucro edidit, benedicendis filiis eum venturum annuntians, cui occurrentes turbae clamaverunt: « Benedictus qui venit in nomine Domini (Matth. XXIII, 39). 8 » Non auferetur sceptrum de Iuda, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit exspectatio gentium. 9 Tribus Iuda regni privilegium habere meruit, quando caeteris tribubus trepidantibus et desperantibus, sola illa, ex praecepto Dei, fiducialiter mare Rubrum introlvit cum sanctis fidelibus Moyse et Aaron. 10 Unde Osee: Iudas autem testis descendit cum Deo, et cum sanctis fidelis (Ose. XI, 12). 11 » Recte igitur sceptrum, regiae dignitatis administratio intelligitur, quae non est ablata, nec dux de femore Iudae defecit, donec veniat qui mittendus est, id est Christus, qui mittendus erat, quia promissus; promissus, quia ad hoc electus ante mundi originem. 12 Licet enim in Sedecia, vel Godolia defecerint reges de Iuda, non tamen defecerunt sacerdotes, vel duces, regium officium procurantes, donec venit Christus. 13 Sed unde venit Christus, et ad quid venit, et quo venit? « Ego, » inquit, « exivi a Patre, et veni in hunc mundum (Ioan. XVI, 28). 14 » Ecce unde et quo venit. 15 Unde Propheta: « A summo coelo egressio eius (Psal. XVIII, 7), » id est ab aequalitate Patris aeternaliter est egressus, a quo in orbem terrae temporaliter est introductus. 16 De illo enim evangelista ait: « In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit (Ioan. I, 10). 17 » Et addit: « In propria venit, et sui eum non receperunt (ibid., 11). 18 » Si autem in hunc mundum venit, et in mundo erat, illuc ergo venit ubi erat; illuc missus est, ubi non deerat, quia neque ab oriente, neque ab occidente, neque a desertis montibus absens est, quoniam Deus est. 19 Si autem Deus est, non loco clauditur, nec locali capacitate determinatur, sed ubique et semper, essentialiter et totus est qui ait: « Coelum et terram ego impleo (Ier. XXIII, 24). 20 » Hic est enim Sapientia, quae « attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter (Sap. VIII, 1), » qui ab initio [supp. mundi] usque ad Incarnationis tempus, mirifica opera, et scientifica testimonia per Vetus Testamentum fortiter edidit; ab Incarnatione usque ad finem mundi, suavitatem Evangelii exponit. 21 Attingit autem a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter, quia ab aeterno usque in aeternum immutabiliter manens, ubique perfecte cuncta agit et disponit. 22 De quo dicitur: « Omnibus mobilibus mobilior est Sapientia, quae attingit ubique per suam munditiam (Sap. VII, 24). 23 » Haec non dicitur mobilior mobilibus, eo quod in se moveatur, cum in propheta scriptum sit: « Ego Dominus, et non mutor (Malach. III, 6); » sed quia caetera movet, regit et ordinat, quia, cum sit una, omnia potest, et permanens, omnia innovat, ut in libro Sapientiae legitur (Sap. III, 27). 24 Huiusmodi semper incommutabili voluntate, eademque aeternitate, movet per tempus creaturam spiritualem; movet etiam per tempus et locum creaturam corporalem, ut eo motu naturas quas condidit administret, Cumque tale quid agit, non debemus opinari eius substantiam, quae Deus est, corporalibus locisve mobiliorem, eum sit ipsa et interior omni rei, quia in ipsa sunt omnia; et exterior omni rei, quia ipsa super omnia est; et antiquior omnibus, quia est ante omnia, et novior omnibus, quia est post omnia. 25 Intelligimus ergo illam sine tempore sempiternam, sine loco ubique totam, sine sui mutatione omnia mutabilia facientem. 26 Haec autem mittenda et futura in prophetis dicitur, et venisse in Evangelio legitur. 27 Quomodo ergo intelligenda est haec missio omnia continentis Sapientiae, id est Christi? Quomodo missum in mundum, vel venisse intelligemus? Debemus de illo sobrie [loqui], quia de illo opinari digna [non] sufficimus, quia ex illo incomprehensibili, inenarrabilique secreto divinae maiestatis, dedit se comprehendendum et videndum hominihus, cum se exinanivit, formam servi accipiens. 28 Unde: « In terris visus est, et cum hominibus conversatus est (Baruch III, 38). 29 » Non igitur venit in mundum mutando locum, quia in mundo erat, sed induendo carnem, ut congruenter carnalibus appareret sine sui mutatione. 30 Venit ergo Sermo Patris a regalibus sedibus in mundum, forma servi indutus. 31 Sed ad quid venit? Curare vulnera, suscitare mortuum, sanare semivivum. 32 Hic est ille Samaritanus, qui apparuit vulnerato qui incidit in latrones, descendens de Ierusalem in Iericho, atque vulnera eius alligavit, quem sacerdos et levita pertransierunt, nullum ei porrigentes subsidium; id est lex vetus et sacerdotium, quae hominem a latronibus vulneratum, id est a daemonibus percussum, liberare non valuerant. 33 Ideoque Samaritanus eadem via descendens, ad eum accessit curandum, quem ille semivivus audierat exspectandum. 34 Samaritanus, id est custos, est Christus, qui non dormitans, neque dormiens, custodit Israel, qui per Isaiam ait: « Ad me clamat ex Seir: Custos, quid de nocte, custos quid de nocte? Dixit custos: Venit mane et nox; si quaeritis, quaerite, convertimini, atque venite (Isa. XXI, 11). 35 » Seir interpretatur hispidus et pilosus. 36 Quo humani languoris aerumna significatur, qui vulneratus a latronibus, angebatur, qui nullum adeptus remedium per sacerdotem et levitam de Seir, de loco scilicet horroris et vastae solitudinis, ubi suppliciis hispidus, et vitiis pilosus iacebat, clamabat ad Samaritanum, quasi cum Apostolo dicens: « Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 24), » quia non est qui liberet, nisi Samaritanus, id est custos verus. 37 Ad hunc ergo, quem eadem via descendentem, id est tentatum per omnia pro similitudine absque peccato, clamat, dicens: Custos quid de nocte? vitiorum scilicet et ignorantiae; qui de nocte suppliciorum et miseriae, liberare potes pauperem, cui non est adiutor. 38 Respice agmina nocte [f. supp. contra me insurgentia]. 39 Eripe me a latronibus captum, et semivivum relictum. 40 Perdidi enim vitam gratiae, sed non vitam naturae. 41 Vita optima est perdita, qua vivit anima Deum laudans. 42 Vita bona est corrupta, qua natura in integritate vivebat. 43 Vita peccati est invecta. 44 Triplex enim est vita, naturae, gratiae, vitii. 45 Vitam ergo perditam redde, corruptam restitue, invectam amove. 46 Tempus quod dicitur faciendi, non iam iubendi, quia iussa legum prodesse non potuerunt. 47 Est enim tempus tacendi, et est tempus loquendi (Eccle. III, 7). 48 Tempus enim loquendi fuit in lege, ubi erat vox verborum sine operatione gratiae, et multiplicitas promissorum, sine exhibitione rerum. 49 Sed nunc tempus est tacendi illa legalia, et implendi spiritualia, scilicet ut venias ad liberandum nos, et in palma crucis ascendas, et fructus eius comedas, peccatum et mortem tollas, et vitam repares. 50 Et dixit custos: Venit mane et nox, quod dicitur cum Apostolo: « Nox praecessit, dies autem appropinquavit. 51 Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis (Rom. XIII, 22), » in quo exaudiam et iuvabo vos, nisi gratiam in vacuum recipiatis. 52 Surgite ergo de somno torporis et ignorantiae, et abiicite opera tenebrarum, id est mala opera, quae ex tenebris veniunt et ad tenebras ducunt exteriores, et induimini arma lucis. 53 Ornamini scilicet, et armamini virtutibus contra iacula inimici ignita, ut digni sitis recipere Salvatorem, quem exspectatis, et induimini Iesum Christum, qui reformabit corpus humilitatis vestrae configuratum corpori claritatis suae, cuius sicut via est impolluta, et mansio incontaminata, qui non habitat in corpore subdito peccatis, nec requiescit nisi super humilem et quietum, et trementem sermones suos. 54 Proiicite ergo lapides de plateis vestrorum cordium, frangite idola mentium, redite praevaricatores ad cor, invocate eum in veritate, et invenietis illum. 55 Hoc est ergo quod dicit Samaritanus: Venit mane et nox, nox scilicet infidelitatis et ignorantiae. 56 Nox caecitatis et vitiorum venit olim, sed modo non est, quia venit mane, quando sedentibus in regione umbrae mortis lux orta est eis. 57 Si ergo quaeritis me, quaerite toto corde, non verbo et lingua, sed opere et veritate. 58 Convertimini declinantes a malis, et venite ad me facientes bona; nunc enim propior est vestra salus, quam cum credidistis, id est credere incoepistis. 59 Accepistis responsionum oracula, sicut per Isaiam ait: « Prope est Iustus meus, egressus est Salvator meus (Isa. LI, 5). 60 » Et item: « Non elongabitur, et salus mea non morabitur; dabo in Sion salutem, et in Ierusalem gloriam meam (Isa. XLVI, 13). 61 » Quam dulcis et amanda promissio! Quam dulcis et suavis sermo, et omni acceptione dignus! Iustus enim ac Salvator Patris [hoc est a Patre missus] est Iesus Christus, non utique Patrem iustificans vel salvans. 62 A Patre habet quod iustificare et salvare potest, qui in Patris nomine venit in hunc mundum peccatores salvos facere; peccatores quidem peccata confitentes, non iustos, id est de sua iustitia praesumentes, secundum illud: « Non veni vocare iustos, sed peccatores ad poenitentiam (Luc. V, 32). 63 » Hoc quoque fidelium mentes plurimum attolit. 64 Quid enim est apud Deum comparandi donato sanitatis, vel prolongatio salutis (Isa. XLVI, 13). 65 Unde Pater [f. Quid enim est apud Deum comparandum dono sanitatis, vel promulgationi salutis.] ait: « Non elongabitur salus mea, et non morabitur, » ultra horam scilicet ab aeterno praefixam, imo: « Dabo in Sion salutem, et in Ierusalem gloriam meam (ibid.). 66 » Sion speculatio; Ierusalem, visio pacis interpretatur. 67 Sion ergo praesens est Ecclesia, quae assultus hostium de longinquo praecavet, in speculo Scripturae speculatur vultum nativitatis suae, servans cor suum omni custodia, ostium continentiae labiis apponens, et vestimenta sua, ne in via nuda ambulet, custodiens secundum illud Habacuc: « Super custodiam meam stabo, et super munitionem figam gradum, et contemplabor, ut quid dicatur mihi videam, et quid respondeam ad arguentem me (Habac. II, 1). 68 » Ierusalem, coelestis est Ecclesia, quae visione pacis fruitur, ubi est plena et perfecta pax, sine perturbatione inquietudinis, secundum illud: « Qui posuit fines tuos pacem (Psal. CXLVII, 15). 69 » Et alibi: « Dabo pacem in finibus vestris (Levit. XXVI, 6). 70 » Samaritanus ergo, id est custos noster, in Sion est salus, et in Ierusalem gloria, quia hic iustificando servat, ibi in dextera collocando glorificat. 71 Hic est ille Eliseus, qui baculum misit ad suscitandum filium Sunamitis, qui cum ipse surgere non valeret, tandem venit ipse Eliseus, et contraxit se, et coaptavit mortuo puero, et surrexit mortuus. 72 Eliseus calvus a pueris irrisus est, cum ascenderet in Bethel, clamantibus: « Tolle, tolle, crucifige eum (Ioan. XIX, 15), » qui misit baculum ad suscitandum filium Sunamitis, cum per Moysem dedit legem flagellantem, non iuvantem, commonentem, non curantem. 73 Magno enim et profundo iudicio legem dedit, priusquam Filium mitteret Deus, ut hominum superbiam domaret, et insufficientiam humanam convinceret, ne sibi iustitiam arrogaret, et frustra Christum venisse iudicaret. 74 Misso igitur per servum baculo, id est lege per Moysen data, non est iustificatus mortuus, quia lege subintrante habitavit delictum. 75 Per legem enim cognitio, non consumptio peccati venit. 76 Igitur Eliseus ipse contraxit se, quia « semetipsum exinanivit, formam servi accipiens. 77 » Non enim exinanitus est evacuatione, vel mutatione formae divinae; sed assumptio formae servi accessit, non forma Dei discessit. 78 Quasi enim dignitate se exuit, cum forma Dei se vestivit forma hominis, et coaptavit se mortuo puero, quia « in similitudinem hominum factus, et habitu inventus est ut homo (Philipp. II, 7). 79 » Similitudo hic veritatem exprimit. 80 In similitudinem ergo hominis factus est, quia in unitate personae accessit Verbo anima rationalis et caro. 81 Cum autem esset unicus Dei Filius, non gratia, sed natura, ut etiam esset gratia plenus, factus est hominis Filius Deus et homo, non duo Filii Dei sine initio; homo accepto initio minor Patre in forma [supp. hominis], aequalis Patri in forma Dei. 82 Qui etiam suo habitu, id est conversatione sua, inventus eum volentibus experiri, ut alius homo bibit, comedit, sedit, et alia humanitatis officia explevit. 83 Hac igitur coniunctione et coaptatione surrexit mortuus. 84 In Evangelio quoque legitur quod, angelo Domini in piscinam, quae dicitur Probatica, semel in anno descendente, movebatur aqua, et sanabatur unus qui prior descendebat in piscinam (Ioan. LVIII, 1). 85 Hic est Angelus magni consilii « in quo omnes thesauri sapientiae et scientiae sunt absconditi (Coloss. II, 3), » qui descendit in piscinam Probaticam, id est poenalem, cum venit ad Synagogam carnalem, terrena amantem, et carnalia offerentem. 86 Haec habebat quinque porticus, in quibus erat multitudo languentium exspectantium aquae motum (ibid., 2, 3), id est quinque libros Mosaicos, quibus languores prodebantur, non sanabantur. 87 Hic est puer portans quinque panes hordeacos, quibus onerabatur, non alebatur. 88 Sed veniente Angelo, mota est aqua, id est populus ad crucifigendum, dans super eum vocem quasi leo in silva, et ita sanatus est unus per unum. 89 Nemo est inventus qui posset aperire librum, et solvere signacula eius, nisi leo de tribu Iuda. 90 Per hunc non sanatur nisi unus, quia nemo meretur sanari, nisi qui per charitatem Christo compaginatur, tanquam membrum capiti, quia nec filii Iacob hoc mysterium audire meruerunt, nisi congregati in nomine Domini, qui ait: « Ubi duo vel tres congregati fuerint in nomine meo, ibi sum ego in medio eorum (Matth. XVIII, 10). 91 » Illis enim congregatis praedixit quod futurum erat novissimis diebus, id est novissima aetate. 92 Nos enim sumus in quos fines saeculorum devenerunt (I Cor. X, 11); ut ait apostolus Ioannes: Filioli, novissima hora est (I Ioan. II, 18). 93 » Unde et in vespera carnem Eliae corvus afferebat, et mane panes (III Reg. XVII, 6), quia in vespera mundi, adest Salvator incarnatus ad iustitiam, et mane tertii diei panis coelestis, qui vitam dat mundo, passionis clibano excoctus, in gloria resurrexit. 94 Unde Moyses ait filiis Israel. 95 « Vespere comedetis carnes, et mane saturabimini panibus (Exod. XVI, 12). 96 » Hac igitur hora magni consilii Angelus de consessu Patris ad sanandum unum descendit. 97 Descendit et Samaritanus ad alligandum vulneratum. 98 Appropiavit Eliseus ad suscitandum mortuum. 99 Accessit qui matri suae Ecclesiae vivificatum reddidit. 100 Unde ei honor et gloria per infinita saecula saeculorum. 101 Amen.
Hildebertus Cenomanensis, Sermones, SERMONES DE TEMPORE., , VII. IN ADVENTU DOMINI SERMO SEPTIMUS. De mysterio incarnationis. <<< >>> IX. IN NATIVITATE DOMINI SERMO PRIMUS. De nativitate Domini.
monumenta.ch > Hildebertus Cenomanensis > 8