Iustinus, Epitoma: edition unidentified
LIBER XXVII, Caput I
1 Mortuo Syriae rege Antiocho, cum in locum eius filius Seleucus successisset, hortante matre Laodice, quae prohibere debuerat, auspicia regni a parricidio coepit;
2 quippe Beronicen, novercam suam, sororem Ptolomei, regis Aegypti, cum parvulo fratre ex ea suscepto interfecit.
3 Quo facinore perpetrato et infamiae maculam subiit et Ptolomei se bello inplicuit.
4 Porro Beronice, cum ad se interficiendam missos didicisset, Daphinae se claudit.
5 Ubi cum obsideri eam cum parvulo filio nuntiatum Asiae civitatibus esset, recordatione paternae maiorumque eius dignitatis casum tam indignae fortunae miserantes auxilia ei omnes misere.
6 Frater quoque Ptolomeus periculo sororis exterritus relicto regno cum omnibus viribus advolat.
7 Sed Beronice ante adventum auxiliorum, cum vi expugnari non posset, dolo circumventa trucidatur Indigna res omnibus visa.
8 Itaque [cum] universae civitates [quae defecerant, ingentem classem conparassent, repente] exemplo crudelitatis exterritae simul et in ultionem eius, quam defensuri fuerant, Ptolomeo se tradunt,
9 qui nisi in Aegyptum domestica seditione revocatus esset, totum regn um Seleuci occupasset .
10 Tantum vel illi odium parricidale scelus vel huic favorem indigne peremptae mors sororis adtulerat.
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik