| SERMO CLXVI. Sermo de verbis Apostoli, Ephes. cap. IV, 25, Deponentes mendacium, loquimini veritatem: et Psalmi CXV, 11, Omnis homo mendax. |
1 | Hanc sententiam, quam dixit Apostolus, Deponentes mendacium, loquimini veritatem, non esse contrariam illi sententiae, quae dicta est in Psalmo, Omnis homo mendax, si Dominus dat intellectum, breviter exponemus. Quid ergo est, Deponentes mendacium, loquimini veritatem; et, Omnis homo mendax? An impossibilia per Apostolum Deus iubet? Non. Quid ergo iubet? Audeo dicere: sed sine contumelia dictum accipiatis, quia et in me ipsum dico: hoc iubet Deus, ut non simus homines. Si enim dicerem, Iubet Deus ut non sitis homines; acerbe forsitan acciperetis: et me itaque coniunxi, ne quis irascatur. |
2 | Plus enim dico Sanctitati vestrae: invenimus Apostolum tanquam crimen obiecisse hominibus, quia homines sunt: obiurgans enim illos hoc dixit. Quomodo nos irati dicimus alicui, Pecus es: sic ille corripiens in flagello dominicae disciplinae, obiecit hominibus quia homines erant. Quid illos fieri volebat, quibus crimen erat quia homines erant? Cum enim sit inter vos, inquit, aemulatio et contentio; nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis? Cum enim quis dicat, Ego quidem sum Pauli; alius autem, Ego Apollo: nonne homines estis ? Exprobrans et obiurgans ait, Nonne homines estis? Quid ergo eos fieri volebat, nisi quod in Psalmo dicitur, Ego dixi, Dii estis et filii Altissimi? Hoc quidem dixit Deus: ad hoc enim vocat. Sed quid subiungit? Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis . Et ibi opprobrium obiectum est, cum dicitur, Vos autem sicut homines moriemini. Homo enim Adam, et non filius hominis: Christus autem filius hominis, et Deus. Ad mendacium vetus homo pertinet, id est, Adam; ad veritatem novus homo filius hominis, hoc est, Christus Deus. Si deponis mendacium, exue Adam; si loqueris veritatem, indue Christum: et non tibi erunt contraria quae modo in Scripturis sunt posita. Quia et Apostolus exuendum hominem veterem et induendum novum monens, dicit, Deponentes mendacium, loquimini veritatem: et Psalmus illos admonebat et plangebat, qui nolentes exuere Adam et induere Christum, non novi homines, sed tantum homines esse cupiebant; qualibus dicitur, Nonne homines estis? Et in vos cadit quod dictum est, Omnis homo mendax. |
3 | Si homo vis esse, mendax eris. Noli velle esse homo, et non eris mendax. Indue Christum, et eris verax: ut quae locutus fueris, non tua sint quasi propria, et abs te instituta, sed illustrantis te et illuminantis veritatis. Nam si spoliaberis lumine, remanebis in tenebris tuis, et non poteris nisi mendacia loqui. Ait enim ipse Dominus, Qui loquitur mendacium, de suo loquitur : quia omnis homo mendax. Qui ergo loquitur veritatem, non de suo loquitur, sed de Dei. Non quidem ita, ut eum loqui dicamus aliena: fiunt enim sua, cum amat quod accipit, et gratias agit illi qui dedit. Nam si ablata fuerit homini illustratio veritatis, remanebit tanquam nudus indumento luminis, et non poterit nisi mendacia loqui. Hoc enim in illo remanebit, quod in Psalmo scriptum est, Omnis homo mendax. |
4 | Non est ergo unde quisquam calumnietur, et dicat mihi: Mentiar, quia homo sum. Dicam enim et ego fidentissime: Noli esse homo, ut non mentiaris. Ergo, inquit, homo non ero? Non utique. Ut enim non sis homo, ad hoc vocatus es ab illo qui propter te factus est homo. Noli succensere. Non enim ita tibi dicitur ut homo non sis, ut pecus sis: sed ut sis inter eos quibus dedit potestatem filios Dei fieri . Deus enim deum te vult facere: non natura, sicut est ille quem genuit; sed dono suo et adoptione. Sicut enim ille per humanitatem factus est particeps mortalitatis tuae; sic te per exaltationem facit participem immortalitatis suae. Age igitur gratias, et amplectere quod donatum est ut merearis perfrui quo vocatus es. Noli esse Adam, et non eris homo. Si non homo, non utique mendax: quia omnis homo mendax. Et cum coeperis non mentiri, noli tibi tribuere et extolli, quasi ex tuo proprio: ne vento superbiae, tanquam lucerna quae aliunde accenditur, exstinguaris, et remaneas rursus in mendacio tuo. Nolite ergo mentiri, fratres. Iam enim veteres homines eratis: accessistis ad gratiam Dei, facti estis homines novi. Mendacium ad Adam pertinet, veritas ad Christum. Deponentes ergo mendacium, loquimini veritatem, ut et caro ista mortalis quam adhuc habetis de Adam, praecedente novitate spiritus, mereatur et ipsa innovationem et commutationem tempore resurrectionis suae: ac si totus homo deificatus inhaereat perpetuae atque incommutabili veritati. |
| SERMO CLXVII. De Verbis Apostoli, Videte quomodo caute ambuletis; non ut insipientes, sed ut sapientes; redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. Ephes. cap. V, V V. 15, 16 . |
1 | Apostolum, cum legeretur, audistis; imo omnes audivimus, dicentem nobis: Videte quomodo caute ambuletis; non ut insipientes, sed ut sapientes; redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. Dies malos, fratres, duae res faciunt, malitia et miseria. Per malitiam hominum et miseriam hominum ducuntur dies mali. Caeterum dies isti, quantum pertinet ad spatia horarum, ordinati sunt: ducunt vices, agunt tempora; oritur sol, occidit sol, transeunt tempora. Cui molesta sunt tempora, si homines sibi non sunt molesti? Ergo dies malos, sicut dixi, duae res faciunt, miseria hominum et malitia hominum. Sed miseria hominum communis est: non debet malitia esse communis. Ex quo enim lapsus est Adam, et de paradiso expulsus, nunquam fuerunt dies, nisi mali. Istos pueros qui nascuntur, interrogemus, quare a ploratu incipiunt, qui et ridere possunt . Nascitur, et statim plorat: post nescio quot dies ridet. Quando plorabat nascens, propheta suae calamitatis erat: lacrymae enim testes sunt miseriae. Nondum loquitur, et iam prophetat. Quid prophetat? In labore se futurum, vel in timore. Et si bene vixerit et iustus fuerit, certe in mediis positus tentationibus semper timebit. |
2 | Quid ait Apostolus? Omnes qui volunt in Christo pie vivere, persecutionem patientur . Ecce quia dies mali sunt, sine persecutione vivere hic iusti non possunt. Qui inter malos vivunt, persecutionem patiuntur. Omnes mali persequuntur bonos, non ferro et lapidibus, sed vita et moribus. Numquid aliquis sanctum Lot persequebatur in Sodomis? Nemo illi molestus erat: et tamen inter impios vivebat, et inter immundos, superbos, blasphemos, persecutionem patiebatur, non vapulando, sed malos videndo. Quisquis me audis, et nondum vivis in Christo pie, incipe in Christo pie vivere, et probas quod dico. Denique Apostolus cum commemoraret pericula sua: Periculis, inquit, in mari, periculis in fluminibus, periculis in deserto, periculis in latronibus, periculis in falsis fratribus . Caetera pericula quiescere possunt, pericula a falsis fratribus quiescere usque in finem saeculi non noverunt. |
3 | Redimamus tempus; quoniam dies mali sunt. Exspectatis a me forte scire, quid est tempus redimere. Dicturus sum quod pauci audiunt, pauci ferunt, pauci aggrediuntur, pauci agunt: tamen dicam, quoniam ipsi pauci qui me audituri sunt, inter malos vivunt. Redimere tempus, hoc est, quando aliquis tibi infert litem, perde aliquid, ut Deo vaces, non litibus. Perde ergo: ex eo quod perdis, pretium est temporis. Certe quando pro tuis necessitatibus procedis ad publicum, das nummos, et emis tibi panem, aut vinum, aut oleum, aut lignum, aut aliquam supellectilem: das et accipis, aliquid amittis, aliquid acquiris; hoc est emere. Nam si nihil amittas, et habeas quod non habebas; aut invenisti, aut donatum accepisti, aut haereditate acquisisti. Quando autem aliquid amittis ut aliquid habeas, tunc emis: quod habes, emptum est; quod amittis, pretium est. Quomodo ergo perdis nummos, ut emas tibi aliquid; sic perde nummos, ut emas tibi quietem. Ecce hoc est tempus redimere. |
4 | Proverbium notum est Punicum, quod quidem Latine vobis dicam, quia Punice non omnes nostis. Punicum enim proverbium est antiquum: Nummum quaerit pestilentia; duos illi da, et ducat se. Numquid non hoc proverbium de Evangelio videtur natum? Nam quid aliud dixit Dominus, quam, Redimentes tempus, quando ait, Si quis vult iudicio tecum contendere, et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium ? Iudicio vult tecum contendere, et tunicam tuam tollere, vult avocare te litibus a Deo tuo: non habebis quietum cor, non habebis tranquillum animum, everteris cogitationibus tuis, irritaris adversus ipsum adversarium tuum. Ecce tempus perdidisti. Quanto ergo melius est ut nummum amittas, et tempus redimas? Fratres mei, in causis vestris et in negotiis vestris, quando ad nos iudicanda veniunt, si homini christiano dico ut pro tempore redimendo perdat aliquid suum; quanto maiore cura et fiducia debeo dicere ut reddat alienum? Ambos enim christianos audio. Iam ille calumniosus, qui vult alteri facere causam , et tollere ab illo vel pro compositione, gaudet ad ista verba. Apostolus dixit , Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. Facio ergo calumniam christiano illi, velit nolit, dat mihi aliquid ut tempus redimat, quia episcopum audivit . Dic mihi, si illi dicturus sum, Perde aliquid, ut sis otiosus; tibi non sum dicturus, Calumniose, perdite fili diaboli, quare res alienas auferre moliris? Causam non habes, et calumnia plenus es. Si ergo illi dixero, Illi da aliquid, ut recedat a calumnia; tu ubi eris, qui habebis de calumnia pecuniam? Ille qui propter vitandam calumniam tempus a te redimit, hic tolerat dies malos: tu autem qui de calumniis pasceris, hic habebis dies malos, et post istos habiturus es in die iudicii peiores. Sed hoc forte rides, quia pecuniam rapis. Ride, ride, et contemne: ego erogem, veniet qui exigat. |
| SERMO CLXVIII. De verbis apostoli, Ephes., cap. VI, 23, Pax fratribus, et charitas cum fide. Sive de gratia Dei, secundum Vasis electionis confessionem atque doctrinam, quoniam fides misericordiae Dei donum est . |
1 | Lectionibus, canticis, sermonibusque divinis, et quod est praecipuum, gratia sua aedificet Dominus cor vestrum; ut quod verum auditis, non audiatis ad iudicium, sed ad praemium. Faciet hoc, quoniam qui promisit potens est et facere. Ita credidit Abraham, dans gloriam Deo, unde et plenissime credens quoniam quae promisit potens est et facere . Magnum nostrum gaudium: nos promisit Abrahae; nos promissionis filii sumus . Quando enim dictum est Abrahae, In semine tuo benedicentur omnes gentes , nos promissi sumus. Ergo ipse nos fecit filios fidei Abrahae, qui potens est facere quod promisit. Nemo dicat: Ego feci. Non enim promittit Deus, et facis tu. Potest autem recte dici quia quae promittis tu, facit Deus. Tu enim infirmus es, tu omnipotens non es. Quando ergo promittis, nisi Deus faciat, inanis est promissio tua. Dei autem promissio non pendet ex te, sed ex illo. Sed ego, inquis, credidi. Concedo. Verum dicis: tu credidisti, sed non tibi tu fidem dedisti. Unde autem credidisti, nisi ex fide? Fides in te donum Dei est. |
2 | Audi Apostolum ipsum fidei disputatorem , et gratiae magnum defensorem: audi eum dicentem, Pax fratribus, et charitas cum fide. Magna tria dixit, Pax, charitas, fides. A fine coepit, ad initium terminavit. Initium est enim in fide, finis in pace. Qua enim credimus, ipsa est fides. Sed fides debet esse Christianorum, non daemoniorum. Nam, sicut dicit Iacobus apostolus, Et daemones credunt et contremiscunt . Et daemones dixerunt Christo, Tu es Filius Dei. Confitebantur daemones quod non credebant homines. Illi tremuerunt, illi occiderunt. Quid enim quia dixerunt daemones, Tu es Filius Dei, scimus qui sis ; ideo regnaturi sunt cum Filio Dei? Absit. Discernenda est ergo fides daemonum a fide sanctorum. Plane discernenda vigilanter et diligenter. Nam et Petrus hoc dixit Domino dicenti, Quem me esse dicitis? Tu es Christus Filius Dei vivi. Et Dominus: Beatus es, Simon Bar-Iona . O Domine, hoc tibi dixerunt et daemones: quare ipsi non sunt beati? Quare? Quia daemones hoc dixerunt timore, Petrus amore. Ideo initium est a fide. Sed quali fide? Quam definivit Apostolus: Neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium, sed fides. Dic quae fides? Quae per dilectionem operatur . Hanc daemones non habent fidem, quae per dilectionem operatur: sed soli servi Dei, soli sancti Dei, soli fide filii Abrahae, soli filii dilectionis, filii promissionis; ideo dicta est et charitas. Tria illa dicta sunt ab Apostolo, Pax fratribus, et charitas cum fide. Pax fratribus. Unde pax? Et charitas. Unde charitas? Cum fide. Si enim non credis, non amas. Dixit ergo Apostolus, sic incipiens a fine, et veniens ad initium: Pax, charitas, cum fide. Nos dicamus, Fides, charitas, pax. Crede, ama, regna. Si enim credis et non amas, adhuc non discrevisti fidem tuam ab eis qui tremebant et dicebant: Scimus qui sis, Filius Dei. Ergo tu ama: quia charitas cum fide ipsa te perducit ad pacem. Quam pacem? Veram pacem, plenam pacem, solidam pacem, securam pacem; ubi nulla pestis, nullus hostis. Ipsa pax est finis omnium desideriorum bonorum. Charitas cum fide: et si sic dicas, bene dicis, Fides cum charitate. |
3 | Magna ergo bona commemoravit Apostolus, Pax fratribus, et charitas cum fide: magna bona. Sed dicat unde bona ista: unde sunt, a nobis, an a Deo? Si dicis, A nobis; in te gloriaris, non in Deo. Si autem didicisti quod ait et ipse Apostolus, Ut qui gloriatur, in Domino glorietur ; confitere pacem, charitatem cum fide, non tibi esse nisi a Deo. Sed respondes mihi: Tu hoc dicis, proba quod dicis. Probo: ipsum Apostolum testem vocabo. Ecce habetis: Apostolus dixit, Pax fratribus, et charitas cum fide. Ipse dixit. Quid ipse dixit? Vide, sequitur, Pax fratribus, et charitas cum fide, a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo. Quid ergo habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis ? Nam si gloriatus est Abraham, ex fide gloriatus est. Quae est fides plena et perfecta? Quae credit ex Deo esse omnia bona nostra, et ipsam fidem. Iterum dicit Apostolus, Misericordiam consecutus sum. O confessio! Non ait, Misericordiam consecutus sum, quia fidelis eram; sed, ut fidelis essem, misericordiam consecutus sum . |
4 | Veniamus ad eius primordia, videamus Saulum saevientem, spectemus furentem, spectemus odia anhelantem, sanguinemque sitientem. Spectemus, fratres, eum; magnum spectaculum. Ecce post Stephani necem, post effusum testis Dei lapidibus sanguinem, ubi vestimenta servabat lapidantium, ut et in eorum etiam manibus lapidaret, tunc dispersi sunt fratres qui erant Ierosolymis congregati; et ille saeviens cui parum erat vidisse et fudisse sanguinem Stephani, accepit litteras a principibus sacerdotum, ut iret Damascum, et quoscumque ibi inveniret Christianos, vinctos adduceret. Et ibat. Haec Pauli via erat, cuius via nondum erat Christus; adhuc Sauli, nondum Pauli. Ibat. Quid habebat in corde? Quid, nisi malum? Date mihi merita eius. Si merita quaeris, damnationis sunt, non liberationis. Ibat ergo saevire in membra Christi, ibat sanguinem fundere, ibat lupus pastor futurus: sic ibat. Non enim poterat aliter ire ad illa, propter quae ibat. Et cum sic ambulat, cogitat, anhelat caedes; cum ducit pedes eius ira, movet membra odium, dum pergit et ambulat, obtemperat mancipium crudelitati: et ecce vox de coelo, Saule, Saule, quid me persequeris? Ecce quare dixit, Misericordiam consecutus sum, ut fidelis essem. Erat infidelis; parum est, erat in ipsa infidelitate crudelis: sed misericordiam consecutus est, ut fidelis esset . Quid dicturus es Deo dicenti, Hoc volo? Ergo, Domine, ille qui tanta fecit, tanta mala in sanctos tuos facere cupiebat, tali eum misericordia dignum existimas? Hoc volo. An oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum ? |
5 | Habete fidem: sed ut habeatis fidem, orate fide . Sed orare fide non possetis, nisi fidem haberetis. Non enim orat, nisi fides. Quomodo enim invocabunt, in quem non crediderunt? Aut quomodo credent ei quem non audierunt? Quomodo autem audient sine praedicante? Aut quomodo praedicabunt, si non mittantur ? Ideo loquimur, quia missi sumus. Audite nos, audite illum per nos. Ergo, ait aliquis, invocamus Deum, ut det nobis perseverare in his bonis quae habemus, et addat bona quae non habemus. Praecessit ergo fides quae rogat. Certe totum dat Deus. Ut enim daret mihi, rogavi: ut rogarem, prius credidi. Ergo mihi dedi quod credidi, et Deus dedit quod credens oravi. Solvatur quaestio: non enim parva est. Hoc te video loqui, quia tu prior dedisti aliquid Deo, ut caetera daret tibi. Dedisti quippe illi fidem tuam et orationem tuam. Et ubi est quod ait Apostolus: Quis enim cognovit sensum Domini, aut quis consiliarius eius fuit? Aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei ? Ecce qualis vis esse. Ergo prior dedisti Deo, et hoc dedisti quod tibi non dedit Deus? Invenisti unde dares Homo mendice, unde habuisti? Ergo unde dares? aliquid habuisti? Quid enim habes, quod non accepisti? Ergo de Dei das Deo: ex eo quod tibi dedit, a te accipit. Nam mendicitas tua, nisi ipse prior dedisset, inanissima remaneret. |
6 | Audite unde hoc evidentius probetis. Ecce vos quia credidistis, accepistis: quid dicimus de eis qui nondum crediderunt, qualis erat Saulus, qui nondum crediderat? Accepit autem ut crederet: posteaquam credidit Christo, tunc coepit invocare Christum. Ab illo accepit ut crederet, et credendo invocaret, invocando caetera acciperet. Quid putamus, fratres? Saulus antequam crederet, orabant pro illo qui crediderant, an non orabant? Dicatur mihi, si non pro illo orabant, quare dixit Stephanus, Domine, ne statuas illis hoc peccatum ? Orabatur et pro illo, et pro aliis infidelibus, ut crederent. Ecce nondum habebant fidem, et orationibus fidelium accipiebant fidem. Nondum habebant quod Deo offerrent; quia nondum erant misericordiam consecuti , ut fideles essent. Denique posteaquam Saulus iste conversus est, una voce elisus et levatus, elisus persecutor, levatus praedicator: posteaquam coepit evangelizare fidem quam aliquando vastabat, quid de se dixit? Eram autem ignotus facie Ecclesiis Iudaeae, quae sunt in Christo: tantum autem audiebant, quia is qui aliquando nos persequebatur, nunc evangelizat fidem quam aliquando vastabat; et in me magnificabant Deum . Numquid dixit, et in me magnificabant me? Et in me, qui evangelizabam fidem quam aliquando vastabam, non me magnificabant, sed Deum. Ergo ipse fecit, ut Saulus deposita tunica veteri, peccatis pannosa , caedibus sanguinea, ut deposita ista tunica, acciperet tunicam humilitatis, et fieret de Saulo Paulus. |
7 | Quid est Paulus? Minimus. Ego enim sum minimus Apostolorum. Ecce quid est Paulus. Paulum enim latine modicum est. Sic loquimur quando dicimus, Post paulum video te, paulo post facio illud. Quid est, paulo post? Modico post: post paulum, post modicum. Quare ergo Paulus? Quia modicus. Modicus, quia novissimus. Ego enim sum, inquit, novissimus Apostolorum, qui non sum dignus vocari apostolus, quia persecutus sum Ecclesiam Dei. Bene dicis: unde debuisti damnari, ab eo accepisti unde debeas coronari. A quo accepisti, unde debeas coronari? A quo accepit, vultis audire? Nolite me, ipsum audite: Non sum, inquit, dignus vocari Apostolus, quia persecutus sum Ecclesiam Dei; sed gratia Dei sum id quod sum. Ergo quod eras, iniquitate tua eras: quod es, gratia Dei es. Et gratia eius, inquit, vacua in me non fuit. Ecce evangelizat fidem quam aliquando vastabat: nec gratia ipsa vacat in illo, qui ait, In me vacua non fuit, sed plus omnibus illis laboravi. Observa, erigere te coepisti. Ubi es, Paule? Certe modicus eras. Plus omnibus illis laboravi. Dic unde? Quid enim habes quod non accepisti? Statim respexit: et cum dixisset, Plus omnibus illis laboravi; quasi expavit ad verba sua, et mox subiecit se humilem Paulum, Non autem ego, sed gratia Dei mecum . |
8 | Ergo, fratres mei, ut noveritis etiam fidem a Domino Deo esse nobis, orate pro illis qui nondum crediderunt. Si quis habet amicum forte infidelem, moneo illum ut oret pro illo. Vere opus est ut ego illum moneam? Maritus christianus est, uxor infidelis est: non orat pro uxore sua, ut credat? Uxor est christiana, maritus infidelis est: non orat mulier religiosa pro marito suo, ut credat? Quando hoc orat qui orat; quid orat, nisi ut Deus det illi fidem? Ergo donum Dei est fides. Nemo se extollat, nemo sibi arroget, quasi sibi aliquid dederit. Qui gloriatur, in Domino glorietur . |