| SERMO CXXX. De verbis Evangelii Ioannis, ubi narratur miraculum de quinque panibus et duobus piscibus. Cap. V, V. 5-14. |
1 | Miraculum grande factum est, dilectissimi, ut de quinque panibus et duobus piscibus saturarentur quinque hominum millia, et residua fragmentorum implerent duodecim cophinos. Grande miraculum: sed non multum mirabimur factum, si attendamus facientem. Ille multiplicavit in manibus frangentium quinque panes, qui in terra germinantia multiplicat semina, ut grana pauca mittantur et horrea repleantur. Sed quia illud omni anno facit, nemo miratur. Admirationem tollit non facti vilitas, sed assiduitas. Dominus autem quando ista faciebat, non solum per verba, sed etiam per ipsa miracula intelligentibus loquebatur. Quinque panes significabant quinque libros Legis Moysi. Lex vetus hordeum est ad evangelicum triticum. Magna in illis libris de Christo mysteria continentur. Unde ait ipse: Si crederetis Moysi, crederetis et mihi: de me enim ille scripsit . Sed quomodo in hordeo medulla sub palea latet; sic in velamento mysteriorum Legis latet Christus. Ut panis mysteria illa exponuntur, et dilatantur; sic et panes illi crescebant, quando frangebantur. Et hoc quod vobis exposui, panem vobis fregi. Quinque millia hominum significant plebem sub quinque libris Legis constitutam. Duodecim cophini sunt duodecim Apostoli, qui et ipsi de fragmentis Legis impleti sunt. Duo pisces sunt, aut duo praecepta dilectionis Dei et proximi, aut duo populi ex circumcisione et praeputio, aut duae illae sacrae personae regis et sacerdotis. Haec cum exponuntur, franguntur; cum intelliguntur, manducantur. |
2 | Convertamur ad eum qui ista fecit. Ipse est panis, qui de coelo descendit : sed panis qui reficit, et non deficit; panis qui sumi potest, consumi non potest. Ipsum panem etiam manna significabat. Unde dictum est: Panem coeli dedit illis, panem Angelorum manducavit homo . Quis est panis coeli, nisi Christus? Sed ut panem Angelorum manducaret homo, Dominus Angelorum factus est homo. Si enim hoc non factus esset, carnem ipsius non haberemus: si carnem ipsius non haberemus, panem altaris non manducaremus. Festinemus ad haereditatem, quia magnum inde pignus accepimus. Fratres mei, desideremus vitam Christi, quia tenemus pignus mortem Christi. Quomodo nobis non dabit bona sua, qui passus est mala nostra? In terris istis, in isto saeculo maligno quid abundat, nisi nasci, laborare et mori? Discutite res humanas, convincite me, si mentior: attendite omnes homines, utrum ad aliud sint in hoc saeculo, quam nasci, laborare et mori. Haec sunt mercimonia regionis nostrae, ista hic abundant. Ad tales merces Mercator ille descendit. Et quoniam omnis mercator dat et accipit; dat quod habet, et accipit quod non habet; quando aliquid comparat, dat pecuniam, et accipit quod emit: etiam Christus in ista mercatura dedit et accepit. Sed quid accepit? Quod hic abundat, nasci, laborare et mori. Et quid dedit? Renasci, resurgere et in aeternum regnare. O bone Mercator, eme nos. Quid dicam, eme nos, cum gratias agere debeamus, quia emisti nos? Pretium nostrum erogas nobis, sanguinem tuum bibimus; erogas ergo nobis pretium nostrum. Et Evangelium legimus, instrumentum nostrum. Servi tui sumus, creatura tua sumus: fecisti nos, redemisti nos. Emere potest quisque servum suum, creare non potest: Dominus autem servos suos et creavit et redemit: creavit, ut essent; redemit, ne semper captivi essent. Incidimus enim in principem huius saeculi, qui seduxit Adam et servum fecit, et coepit nos tanquam vernaculos possidere. Sed venit Redemptor, et victus est deceptor. Et quid fecit Redemptor noster captivatori nostro? Ad pretium nostrum tetendit muscipulam crucem suam: posuit ibi quasi escam sanguinem suum. Ille autem potuit sanguinem istum fundere, non meruit bibere. Et in eo quod fudit sanguinem non debitoris, iussus est reddere debitores; fudit sanguinem innocentis, iussus est recedere a nocentibus. Ille quippe sanguinem suum ad hoc fudit, ut peccata nostra deleret. Unde ergo ille nos tenebat, deletum est sanguine Redemptoris. Non enim tenebat nos nisi vinculis peccatorum nostrorum. Istae erant catenae captivorum. Venit ille, alligavit fortem vinculis passionis suae: intravit in domum eius, id est, in corda eorum ubi ipse habitabat, et vasa eius arripuit . Nos sumus vasa. Ista impleverat ille amaritudine sua. Hanc amaritudinem etiam nostro Redemptori in felle propinavit. Impleverat ergo nos ille tanquam vasa sua: Dominus autem noster arripiens vasa eius et sua faciens, fudit amaritudinem, implevit dulcedine. |
3 | Amemus ergo eum, quia dulcis est. Gustate, et videte quia suavis est Dominus . Timendus est, sed plus amandus est. Homo et Deus est: unus Christus homo et Deus est; quomodo unus homo, anima et corpus: non autem Deus et homo duae personae. In Christo duae sunt quidem substantiae, Deus et homo: sed una persona, ut Trinitas maneat, non accedente homine quaternitas fiat. Quomodo ergo fieri potest ut nostri non misereatur Deus, propter quos homo factus est Deus? Multum est quod fecit: mirabilius est quod fecit, quam quod promisit; et ex eo quod fecit, debemus credere quod promisit. Hoc enim quod fecit, vix crederemus, nisi et videremus. Ubi videmus? In populis credentibus, in multitudine ad eum adducta. Quia impletum est, quod promissum est Abrahae: et ex his quae videmus, credimus quae non videmus. Unus homo fuit Abraham, et dictum est illi, In semine tuo benedicentur omnes gentes . Si ad se attenderet, quando crederet? Unus homo erat, et iam senex erat, et uxorem sterilem habebat, et aetate iam ita progressam, ut concipere non posset, etiamsi sterilis non fuisset. Non erat prorsus unde aliquid speraretur. Sed promittentem attendebat, et credebat quod non videbat. Ecce ille quod credidit, nos videmus. Ergo ex his quae videmus, debemus credere quae non videmus. Genuit Isaac, non vidimus: et Isaac genuit Iacob, et hoc non vidimus: et Iacob genuit duodecim filios, et ipsos non vidimus: et duodecim filii eius genuerunt populum Israel; magnum populum videmus. Iam coepi ea dicere quae videmus. De populo Israel nata est virgo Maria, et peperit Christum; et ecce in Christo benedicuntur omnes gentes. Quid verius? quid certius? quid apertius? Desiderate mecum futurum saeculum, qui congregati estis ex Gentibus. In hoc saeculo implevit Deus promissum suum de semine Abrahae. Quomodo ergo non dabit nobis aeterna promissa sua, quos fecit esse semen Abrahae? Hoc enim dicit Apostolus: Si autem vos Christi, Apostoli verba sunt, ergo Abrahae semen estis . |
4 | Magnum aliquid coepimus esse; nemo se contemnat: nihil fuimus; sed aliquid sumus. Diximus Domino, Memento quia pulvis sumus : sed ille de pulvere hominem fecit, et pulveri vitam dedit, et in Christo Domino nostro iam ipsum pulverem ad coeli regna perduxit. Quia hinc accepit carnem, hinc accepit terram, et terram levavit in coelum, qui fecit terram et coelum. Si ergo duae res novae adhuc non factae proponerentur nobis, et quaereretur a nobis, Quid est mirabilius, ut qui Deus est fiat homo, aut qui homo est fiat homo Dei? Quid est mirabilius, quid est difficilius? Quid nobis promisit Christus? Quod nondum videmus: hoc est, ut simus homines ipsius, et regnemus cum illo, et non moriamur in aeternum. Quasi hoc difficile creditur, ut homo natus perveniat ad eam vitam, ubi nunquam moriatur. Hoc est quod excusso corde credimus, excusso dico a mundi pulvere, ne ipse pulvis claudat nobis oculos fidei. Hoc est quod iubemur credere, quia cum mortui fuerimus, etiam cum corporibus mortuis in vita erimus, ubi nunquam moriamur. Mirabile hoc est: sed mirabilius est quod fecit Christus. Quid est enim incredibilius, ut vivat semper homo, aut ut aliquando moriatur Deus? Accipere homines vitam a Deo credibilius est? accipere Deum mortem ab hominibus, puto quia incredibilius est. Et iam factum est: credamus et quod futurum est. Si factum est quod est incredibilius, non nobis dabit quod est credibilius? Potens est enim Deus Angelos homines facere, qui semina terrena et horribilia homines fecit. Quid erimus? Angeli. Quid fuimus! Pudet recordari: cogor considerare, et erubesco dicere. Quid fuimus? Unde Deus homines fecit? Quid fuimus antequam omnino essemus? Nihil eramus. Quando in ventribus matrum eramus, quid eramus? Sufficit quod recolitis. Tollite animos ab eo unde facti estis, et cogitate quod estis. Vivitis: sed vivunt et herbae et arbores. Sentitis: sentiunt et pecora. Homines estis: pecora transistis, superiores pecoribus estis; quia intelligitis quanta praestitit nobis. Vivitis, sentitis, intelligitis, homines estis. Isto autem beneficio quid comparari potest? Christiani estis. Hoc enim si non acceperimus, quid nobis prodesset quia homines essemus? Christiani ergo sumus, ad Christum pertinemus. Saeviat mundus, non nos frangit; quia ad Christum pertinemus. Blandiatur mundus, non nos seducit; ad Christum pertinemus. |
5 | Magnum patronum invenimus, fratres. Nostis quia tendunt se homines de patronis suis. Minanti alicui, respondet cliens maioris: Salvo capite domini mei illius, nihil mihi facis. Quanto fortius et certius nos dicimus: Salvo capite nostro, nihil nobis facis? Quoniam patronus noster caput est nostrum. Quicumque se tendunt de aliquo homine patrono, clientes sunt eius: nos patroni nostri membra sumus. Praestet nobis in se, et nemo nos evellat ab eo. Quoniam quoscumque in hoc mundo labores perpessi fuerimus, totum quod transit nihil est. Venient bona quae non transibunt: per labores ad ea venitur. Sed cum perventum fuerit, nemo inde nos avellit. Clauduntur portae Ierusalem, accipiunt etiam vectes, ut dicatur illi civitati: Lauda, Ierusalem: Dominum; lauda Deum tuum, Sion. Quoniam confortavit vectes portarum tuarum, benedixit filios tuos in te. Qui posuit fines tuos pacem . Portis clausis vectibus missis, nullus exit amicus, nullus intrat inimicus. Ibi veram et certam habemus securitatem, si hic non dimiserimus veritatem. |
| SERMO CXXXI. De verbis Evangelii Ioannis, cap. VI, 54-66, Nisi manducaveritis carnem, etc, deque verbis Apostoli et Psalmorum, contra Pelagianos . Habitus ad Mensam S. martyris Cypriani, IX calendas octobris, die dominica . |
1 | Audivimus veracem Magistrum, divinum Redemptorem, humanum Salvatorem, commendantem nobis pretium nostrum, sanguinem suum. Locutus est enim nobis de corpore et sanguine suo: corpus dixit escam, sanguinem potum. Sacramentum fidelium agnoscunt fideles. Audientes autem quid aliud quam audiunt? Cum ergo commendans talem escam et talem potum diceret, Nisi manducaveritis carnem meam, et biberitis sanguinem meum, non habebitis vitam in vobis (et hoc diceret de vita, quis alius quam ipsa vita? Erit autem illi homini mors, non vita, qui mendacem putaverit vitam); scandalizati sunt discipuli eius, non quidem omnes, sed plurimi, dicentes apud se ipsos, Durus est hic sermo, quis eum potest audire? Cum autem hoc Dominus apud semetipsum cognovisset, et murmura cogitationis audisset, cogitantibus, nec voce sonantibus respondit, ut se auditos esse cognoscerent, et talia cogitare desinerent. Quid ergo respondit? Hoc vos scandalizat? Si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius? Quid sibi vult, Hoc vos scandalizat? Putatis quia de hoc corpore meo quod videtis, partes facturus sum, et membra mea concisurus, et vobis daturus? Quid, si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius? Certe qui integer ascendere potuit, consumi non potuit. Ergo et de corpore ac sanguine suo dedit nobis salubrem refectionem, et tam magnam breviter solvit de sua integritate quaestionem. Manducent ergo qui manducant, et bibant qui bibunt; esuriant et sitiant: vitam manducent, vitam bibant. Illud manducare, refici est: sed sic reficeris, ut non deficiat unde reficeris. Illud bibere quid est, nisi vivere? Manduca vitam, bibe vitam: habebis vitam, et integra est vita. Tunc autem hoc erit, id est, vita unicuique erit corpus et sanguis Christi; si quod in Sacramento visibiliter sumitur, in ipsa veritate spiritualiter manducetur, spiritualiter bibatur. Audivimus enim ipsum Dominum dicentem, Spiritus est qui vivificat, caro autem non prodest quidquam. Verba quae locutus sum vobis, spiritus et vita sunt. Sed sunt, inquit, quidam, qui non credunt. Ipsi dicebant, Durus est hic sermo, quis eum potest audire? Durus est, sed duris: hoc est, incredibilis, sed incredulis. |
2 | Sed ut doceret nos etiam ipsum credere doni esse, non meriti: Sicut, inquit, dixi vobis, nemo venit ad me, nisi cui datum fuerit a Patre meo. Ubi autem hoc Dominus dixerit, si superiora Evangelii recolamus, inveniemus eum dixisse, Nemo venit ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum . Non dixit, Duxerit; sed, traxerit. Ista violentia cordi fit, non carni. Quid ergo miraris? Crede, et venis; ama, et traheris. Ne arbitreris istam asperam molestamque violentiam: dulcis est, suavis est; ipsa suavitas te trahit. Nonne ovis trahitur, cum esurienti herba monstratur? Et puto quia non corpore impellitur, sed desiderio colligatur. Sic et tu veni ad Christum: noli longa itinera meditari; ubi credis, ibi venis. Ad illum enim qui ubique est, amando venitur, non navigando. Sed quoniam etiam in tali itinere abundant fluctus et tempestates diversarum tentationum; in crucifixum crede, ut fides tua lignum possit ascendere. Non mergeris, sed ligno portaberis. Sic, sic in huius saeculi fluctibus navigabat ille, qui dicebat, Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi. |
3 | Mirum est autem quod praedicato Christo crucifixo, audiunt duo, unus contemnit, alter ascendit. Qui contemnit, imputet sibi: qui ascendit non arroget sibi. Audivit enim a veraci Magistro, Nemo venit ad me, nisi datum fuerit ei a Patre meo. Gaudeat, quia datum est: gratias agat danti corde humili, non arroganti; ne quod humilis meruit, superbus amittat. Nam etiam qui iam in ipsa via iusta ambulant, si sibi eam tribuerint et viribus suis, pereunt de illa. Ideo humilitatem nos docens sancta Scriptura per Apostolum dicit, Cum timore et tremore vestram ipsorum salutem operamini. Et ne sibi aliquid inde darent, quia dixit, operamini: continuo subiunxit, Deus enim est qui operatur in vobis et velle et operari, pro bona voluntate . Deus est qui operatur in vobis: ideo cum timore et tremore, vallem facite, imbrem suscipite. Depressa implentur, alta siccantur. Gratia pluvia est. Quid ergo miraris, si Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam ? Ideo cum timore et tremore, id est, cum humilitate. Noli altum sapere, sed time . Time, ut implearis: noli altum sapere, ne sicceris. |
4 | Sed iam, inquis, ambulo viam istam : opus erat ut discerem, opus erat ut per doctrinam Legis scirem quid agerem: habeo liberum voluntatis arbitrium; quis me ab ista via separabit? Si legas diligenter, invenies quemdam de sua quadam abundantia, quam tamen acceperat, extollere se coepisse; Dominum autem misericordem, ut doceret humilitatem, quod dederat abstulisse; illum vero subito inopem remansisse, et misericordiam Dei recordatione confessum dixisse, Ego dixi in abundantia mea, Non movebor in aeternum. Ego dixi in abundantia mea. Sed ego dixi, homo dixi: Omnis homo mendax : Ego dixi. Ergo, Ego dixi in abundantia mea: tanta erat abundantia, ut hoc dicere auderem: Non movebor in aeternum. Quid deinde? Domine, in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem. Avertisti autem faciem tuam a me, et factus sum conturbatus . Ostendisti, inquit, mihi quia illud quo abundabam, de tuo erat. Ostendisti mihi unde peterem, cui tribuerem quod acceperam, cui gratias agere deberem, ad quem currerem sitiens, unde implerer, et quo impletus essem ad quem custodirem. Fortitudinem enim meam ad te custodiam , quo te largitore implear , te servatore non perdam. Fortitudinem meam ad te custodiam. Hoc ut ostenderes mihi, avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus. Conturbatus, quia siccatus; siccatus, quia exaltatus. Dic ergo siccus et aridus, ut rursus implearis: Anima mea velut terra sine aqua tibi . Dic, Anima mea velut terra sine aqua tibi. Tu enim dixeras, non Dominus dixerat, Non movebor in aeternum. Tu dixeras praesumens de te; sed non de tuo, et quasi putabas de tuo. |
5 | Quid ergo Dominus dicit? Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore. Sic et Apostolus, Cum timore et tremore vestram ipsorum salutem operamini. Deus est enim qui operatur in vobis. Ergo, exsultate cum tremore. Ne quando irascatur Dominus. Video quia clamando praevenitis. Quid enim dicturus sum scitis, clamando praevenitis. Et hoc unde habetis, nisi quia docuit ad quem credendo venistis? Hoc ergo dicit: audite quod nostis; non doceo, sed commemoro praedicando: imo nec doceo, quia nostis; nec commemoro, quia meministis; sed simul dicamus quod nobiscum tenetis. Hoc Dominus dicit: Apprehendite disciplinam, et exsultate, sed cum tremore, ut semper humiles teneatis quod accepistis, Ne quando irascatur Dominus, utique superbis, sibi quod habent tribuentibus, non illi a quo habent gratias agentibus. Ne quando irascatur Dominus, et pereatis de via iusta. Numquid dixit, Ne quando irascatur Dominus, et non veniatis ad viam iustam? Numquid, Ne quando irascatur Dominus, et non vos perducat ad viam iustam, aut non vos admittat ad viam iustam? Iam in illa ambulatis, nolite superbire, ne etiam de illa pereatis. Et pereatis, inquit, de via iusta. Cum exarserit in brevi ira eius super vos. Non in longum. Ubi superbis, ibi quod acceperas perdis. His territus homo quasi diceret, Quid ergo faciam? sequitur, Beati omnes qui confidunt in eo : non in se, sed in eo. Gratia salvi facti sumus, non ex nobis, sed Dei donum est . |
6 | Forte dicatis: Quid sibi vult quod hoc saepe dicit? Iterum hoc, et tertium hoc: et prope nunquam loquitur, nisi quando hoc dicit. Utinam non sine causa dicam. Sunt enim homines ingrati gratiae, multum tribuentes inopi sauciaeque naturae. Verum est, magnas arbitrii liberi vires homo, cum conderetur, accepit; sed peccando amisit. In mortem lapsus est, infirmus factus est, a latronibus semivivus in via relictus est: in iumentum suum levavit eum transiens Samaritanus, quod interpretatur Custos; ad stabulum adhuc perducitur. Quid extollitur? Adhuc curatur. Sed sufficit, inquit, mihi quod in Baptismo accepi remissionem omnium peccatorum. Numquid quia deleta est iniquitas, finita est infirmitas? Accepi, inquit, remissionem omnium peccatorum. Prorsus verum est. Deleta sunt cuncta peccata in sacramento Baptismatis, cuncta prorsus, dicta, facta, cogitata, cuncta deleta sunt. Sed hoc est quod infusum est in via, oleum et vinum. Retinetis, charissimi, semivivus ille in via a latronibus sauciatus, quomodo sit consolatus, accipiens oleum et vinum vulneribus suis . Iam utique errori eius indultum fuit, et tamen sanatur languor in stabulo. Stabulum si agnoscitis, Ecclesia est. Stabulum modo, quia vivendo transimus: domus erit, unde nunquam migrabimus, cum ad regnum coelorum sani pervenerimus. Interim in stabulo libenter curemur, non adhuc languidi de sanitate gloriemur; ne nihil aliud superbiendo faciamus, nisi ut nunquam curando sanemur. |
7 | Dic animae tuae, dic: Adhuc in hac vita es, adhuc carnem fragilem portas, adhuc corpus quod corrumpitur aggravat animam ; adhuc post integritatem remissionis accepisti remedium orationis; adhuc utique dicis, donec sanentur languores tui, Dimitte nobis debita nostra . Dic ergo animae tuae, humilis vallis, non erectus collis; dic animae tuae, Benedic, anima mea, Dominum, et noli oblivisci omnes retributiones eius. Quas retributiones? Dic, enumera, gratias age. Quas retributiones? Qui propitius fit omnibus iniquitatibus tuis. Hoc factum est in Baptismo. Quid fit modo? Qui sanat omnes languores tuos. Hoc fit modo: agnosco. Sed quamdiu hic sum, corpus quod corrumpitur aggravat animam. Dic ergo et quod sequitur, Qui redimit de corruptione vitam tuam. Post redemptionem de corruptione quid restat? Quando corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo qui scriptus est, Absorpta est mors in victoriam. Ubi est, mors, contentio tua? Ibi recte, Ubi est, mors, aculeus tuus? Quaeris locum eius, et non invenis. Quid est aculeus mortis? Quid est, Ubi est, mors, aculeus tuus? Ubi est peccatum? Quaeris, et nusquam est. Aculeus enim mortis est peccatum . Apostoli, non mea verba sunt. Tunc dicetur: Ubi est, mors, aculeus tuus? Nusquam erit peccatum, nec quod te capiat, nec quod te impugnet, nec quod conscientiam titillet. Tunc non dicetur: Debita nostra dimitte nobis. Sed quid dicetur? Domine Deus noster, pacem da nobis: omnia enim reddidisti nobis . |
8 | Denique post redemptionem ab omni corruptione, quid restat nisi corona iustitiae? Ipsa certe restat, sed etiam in ipsa vel sub ipsa non sit caput turgidum, ut recipiat coronam. Audi, attende Psalmum, quam nolit corona illa turgidum caput. Cum dixisset, Qui redimit de corruptione vitam tuam: Qui coronat te, inquit. Iam hic dicturus eras, Coronat te, merita mea fatentur, virtus mea fecit hoc: debitum redditur, non donatur. Audi potius Psalmum. Nam et hoc tu dicis: Omnis homo mendax . Audi, Deus quid dicat: Qui coronat te in miseratione et misericordia. De misericordia te coronat, de miseratione te coronat. Non enim dignus fuisti quem vocaret, et vocatum iustificaret, iustificatum glorificaret. Reliquiae per electionem gratiae salvae factae sunt. Si autem gratia, iam non ex operibus: alioquin gratia iam non est gratia . Nam ei qui operatur, merces non imputabitur secundum gratiam, sed secundum debitum . Apostolus loquitur, Non secundum gratiam, sed secundum debitum. Te autem coronat in miseratione et misericordia: et si tua merita praecesserunt, dicit tibi Deus, Discute bene merita tua , et videbis quia dona sunt mea. |
9 | Haec est ergo iustitia Dei. Quomodo dicitur, Domini salus , non qua salvus est Dominus, sed quam dat eis quos salvos facit: sic et Dei gratia per Iesum Christum Dominum nostrum, iustitia Dei dicitur, non qua iustus est Dominus, sed qua iustificat eos quos ex impiis iustos facit. Quidam vero, quomodo aliquando Iudaei, et Christianos se dici volunt, et adhuc ignorantes Dei iustitiam, suam volunt constituere, etiam temporibus nostris, temporibus apertae gratiae, temporibus nunc revelatae prius occultae gratiae, temporibus nunc in area manifestae gratiae, quae aliquando latebat in vellere. Paucos intellexisse video, plures non intellexisse, quos ego nequaquam tacendo fraudabo. Quidam de antiquis iustis Gedeon petivit a Domino signum, et dixit: Peto, Domine, ut vellus hoc quod in area pono, compluatur, et area sicca sit. Factum est: complutum est vellus, area tota sicca erat. Expressit mane vellus in pelve; quoniam humilibus datur gratia: et in pelve nostis quid fecerit Dominus discipulis suis. Item petivit alterum signum: Volo, inquit, Domine, ut vellus siccum sit, area compluta. Et hoc factum est (Iudicum IV, 37-40). Repete tempus veteris Testamenti, gratia occulta est in nube, tanquam imber in vellere. Attende modo tempus Novi Testamenti, discute gentem Iudaeorum, quasi vellus siccum invenies: orbis vero totus tanquam illa area plenus est gratia non occulta, sed manifesta. Unde multum plangere cogimur fratres nostros, qui non contra occultam, sed contra apertam gratiam manifestamque contendunt. Ignoscitur Iudaeis. Quid, Christiani? quare inimici gratiae Christi? Quare de vobis praesumentes? quare ingrati? Quare enim Christus venit? Numquid natura hic non erat? Natura non erat, quam multum laudando decipitis ? Numquid Lex hic non erat? Sed ait Apostolus: Si per Legem iustitia, ergo Christus gratis mortuus est . Quod ait Apostolus de lege, hoc nos istis dicimus de natura: Si per naturam iustitia, ergo Christus gratis mortuus est. |
10 | Quod ergo dictum est de Iudaeis, hoc omnino in istis videmus. Zelum Dei habent. Testimonium illis perhibeo, quia zelum Dei habent, sed non secundum scientiam. Quid est, non secundum scientiam? Ignorantes enim Dei iustitiam, et suam volentes constituere, iustitiae Dei non sunt subiecti . Fratres mei, compatimini mecum. Ubi tales inveneritis, occultare nolite, non sit in vobis perversa misericordia: prorsus ubi tales inveneritis, occultare nolite. Redarguite contradicentes, et resistentes ad nos perducite. Iam enim de hac causa duo concilia missa sunt ad Sedem Apostolicam: inde etiam rescripta venerunt. Causa finita est: utinam aliquando finiatur error! Ergo ut advertant monemus, ut instruantur docemus, ut mutentur oremus. Conversi ad Dominum, etc. |