Codex Cod. 16

Missing Text
between
Sermones suppositii de Scripturis, SERMO XCVI. Rursus in Evangelii Ioannis cap. XI, 1-44, de suscitatione Lazari . , 6
and
Sermones suppositii de Scripturis, SERMO XCIX. De verbis Actuum, cap. III, 1-8, Petrus et Ioannes ascendebant in templum, etc. .

SERMO XCVII. De verbis Evangelii Ioannis, cap. XIV, 27, Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis .
1 Pax quid sit. Quid faciat. Qualis sit. Iactura illius quanta. Contumaciae crimen. Discordia. Domini vox est, fratres charissimi, Pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis. De pace dicturi, prius quae pacis sint commoda, videamus. Est pax serenitas mentis, tranquillitas animi, simplicitas cordis, amoris vinculum, consortium charitatis. Haec est quae simultates tollit, bella compescit, comprimit iras, superbos calcat, humiles amat, discordes sedat, inimicos concordat, cunctis est placita. Non quaerit alienum, nihil deputat suum; docet amare, quae odisse non novit. Nescit extolli, nescit inflari. Hanc ergo qui accepit, teneat; qui perdidit, repetat; qui amisit, exquirat: quoniam qui in eadem non fuerit inventus, abdicatur a Patre, exhaeredatur a Filio, nihilominus a sancto Spiritu alienus efficitur. Respuit enim munus oblatum, qui datae legis contempserit bonum: nec poterit ad haereditatem Domini pervenire, qui testamentum noluerit observare. Non potest concordiam habere cum Christo, qui discors voluerit esse cum christiano. Contumaciae ergo crimen est, quod iubetur contemnere, quod praecipitur nolle, quod imperatur declinare. Quid tibi commune cum discordia, christiane? Quid simultates amas, quod auctori pacis placere non potuit? Quid exerces inimicitias, quas evadere non potuit nec ille, qui eas primus invenit? Initio manque inimicitias in protoplastum dum serpens exerit, interficitur; dum homini invidet, ipse prosternitur; dum Adam cupit decipere, ipse primitus iugulatur. Quare aut Christi charitatem amplectere, christiane, aut discordiae auctori de similitudine operum parem te esse cognosce. Sermo idem fusior, sicuti habetur in Regio Ms. necnon in Colbertino, in quo praefigitur titulus iste: 'Sermo sancti Augustini in Coena Domini, de pace discipulis commendata.' Domini est ista vox, Pacem meam do vobis, pacem dimitto vobis. De pace dicturi, prius quae sint pacis commoda audiamus. Est enim pax serenitas mentis tranquillitas animi, simplicitas cordis, amoris vinculum, consortium charitatis. Haec est enim quae simultates tollit, bella compescit, comprimit iram: superbos calcat, humiles amat, discordias sedat, inimicos concordat, placita cunctis. Non quaerit alienum, nihil deputat suum. Docet amare, quae odisse non novit. Nescit extolli, nescit inflari: humilis omnibus, mitis est omnibus. In ipsa requies, in ipsa tranquillitas. Pax quae exercetur in christiano, consummatur in Christo. Hanc qui amaverit, Dei haeres est; qui contempserit, Christo rebellis est. Dominus enim Christus ad Patrem remeans, haereditarium bonum, id est, pacem suam, suis cultoribus dereliquit, dicens: Pacem meam do vobis, pacem dimitto vobis. Hanc pacem qui acceperit, teneat; qui perdiderit, repetat; qui amiserit, exquirat: quoniam qui in eadem pace inventus non fuerit, abdicatur a Patre, exhaeredatur a Filio; et exutus et nudus, invenietur ab eodem Domino alienus. Respuet munus oblatum, qui datae legis contempserit bonum: nec poterit ad haereditatem Domini pervenire, qui testamento noluerit inservire. Pacem quam Christus dimisit, christiane, amplectere: haereditati Dei ut cultor adhaere, voluntatem Domini in te transfusam ostende. Beati, inquit, pacifici, quoniam ipsi filii Dei vocabuntur . Scriptum est discordibus, scriptum est inimicis, Filius esse nisi pacificus non potest; inimicos abdicavit, qui pacificos filios fecit. Aut enim datam pacem, christiane, conserva, aut gloriam tibi salutis ablatam, si non amaveris pacem, cognosce. Non potest promissa Christi percipere, qui cum fratre noluerit concordari: non potest concordiam habere cum Christo, qui discors voluerit esse cum christiano. Si de nobis a Christo vicaria passio peteretur, et Filii Dei sanguis, qui pro nobis effusus est, ad pensandum nostro sanguine quaereretur; quanta instantia vel officio fuerat festinandum, ut et iussa tantae maiestatis expleres, et vicaria passione dependere gauderes, et pro morte vitam acquirere, et passione reciproca compensare? At nunc quomodo poteris pro Christo animam ponere, qui pacem ab eodem delegatam nolueris conservare? Contumaciae crimen est, quod iubetur contemnere, quod praecipitur nolle, quod imperatur declinare. Pax enim Christi est bonum; discordia diaboli malum: auctori respondet, qui de utroque alterutrum eligit. Quid tibi cum discordia, christiane, quae principem suum diabolum interemit? Quid amas simultatem, quae placere auctori non potuit? Quid exerces inimicitias, quas evadere non potuit nec ille, qui eas primus invenit? Inimicitias in protoplasto dum serpens exercet, interficitur; dum homini invidet, ipse prosternitur, dum Adam decipit, iugulatur. At contra Christus tantum homini charitate adhaesit, tantum eum unica benignitate amavit, ut eum commendaret Patri, sociaret sibi, dum carnem propter ipsum descendens induit. Scriptum est, Invidia diaboli mors intravit in orbem terrarum. Imitantur, autem illum, qui sunt ex parte illius . Non cadat in christianum, quae cadit in diabolum: quia christianum condecet conservare, quod eum constat a Domino didicisse. Qua de re autem Christi charitatem amplecti debemus, ut cum illo in aeterna beatitudine vivere possimus. Amen.
SERMO XCVIII. De iisdem verbis Evangelii Ioannis, cap. XIV, 27 .
1 Legimus in Evangelio, fratres charissimi, quod Salvator et Dominus noster, cum appropinquaret passioni, et transitum suum de hoc mundo ad Patrem discipulis insinuaret, inter alia verba quae ob sui commemorationem dilectis comitibus suis impenderat, maxime pacis bonum et unitatis quasi speciale munus illis commendavit, dicens, Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis: ac si diceret, In pace vos dimisi, in pace vos inveniam. Proficiscens voluit dare, quae desiderabat rediens in omnibus invenire: hanc suis haereditatem dedit, dona omnia suae pollicitationis et praemia in pacis conversatione promisit. Atque ideo, fratres, si haeredes Christi esse volumus, in eius pace esse et manere debemus. Pacem nobis, sicut audistis, Christus dedit, concordes atque unanimes esse praecepit, dilectionis et charitatis foedera incorrupta atque inviolata mandavit. Cuius pacis ornamenta mirabiliter alio ostendit loco, dicens: Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur . Et si filius Dei incipit vocari, qui pacificus esse iam coepit; non vult filius Dei dici, qui pacem noluerit amplecti: negat Deum sibi patrem, qui pacificus esse contemnit. Pacificos ergo esse oportet Dei filios, corde mites, sermone simplices, affectione concordes, fideliter sibi unanimitatis nexibus cohaerentes.
2 Sed haec pax cum bonis et Dei praecepta servantibus custodienda est, non cum iniquis et sceleratis, qui pacem inter se habent in peccatis suis. Pax Christi ad salutem sempiternam proficit: pax quae in diabolo est, ad perpetuam venit perditionem. Pax cum bonis, et bellum cum vitiis semper habendum est: mala siquidem impiorum hominum odio habenda sunt. Nam homines ipsi, quamvis mali sint, amandi sunt, quia creatura Dei sunt . Pax vero quae in bonis est, concordiam fratrum et charitatem copulat proximorum. Pax spiritum Dei specialiter promeretur, pax dilectionis mater est, pax indicium est sanctitatis, de qua Dominus per prophetam ait: Pacem et veritatem diligite . Pax plebis sanitas, gloria sacerdotis, et patriae laetitia, et terror hostium sive visibilium sive invisibilium. Omnibus viribus pax est custodienda, fratres; quia semper in Deo manet, qui in pace sancta manet, et cum sanctis Dei societatem habet.
3 Sacerdotis est, in pace populum admonere quod debeat agere; populi est, in humilitate audire quae monet sacerdos. Quidquid non licet, pastoris est prohibere ne fiat; plebis, audire ne faciat: atque unitatis vinculum omnes debent praelati simul et subditi in fide et dilectione per omnia servare: quia sine pace non suscipitur sacerdotis oratio, nec plebis oblatio. Si ergo volumus velociter a Deo exaudiri, et gratanter munera nostra ab eo accipi, debemus utique in pace conversari. De qua nos ipsa Veritas instruere dignata est: Si offers, inquit, munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te: relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo; et tunc veniens offeres munus tuum .
4 Quia ergo unitatem nostram et concordiam Deus desiderat, ostendit ipse Salvator in Evangelio ad Patrem ita loquens: Pater, inquit, sancte, serva eos in nomine tuo quos dedisti mihi, ut sint unum sicut et nos . Unde et Apostolus fideles adhortatur dicens, Obsecro vos, fratres, ut idipsum sapiatis, et unum dicatis omnes : et item, Non sit, inquit, inter vos zelus et contentio . Omnis amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia : item alibi ait, Sustinentes invicem in charitate, solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis. Unum corpus, et unus spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae . Haec itaque unanimitas sub Apostolis olim fuit. Sic novus credentium populus, Domini mandata custodiens, charitatem suam tenuit. Probat Scriptura quae dicit, Turba autem eorum qui crediderunt, una anima et mente agebant : et iterum, Et erant perseverantes omnes unamines in oratione, cum mulieribus et Maria quae fuerat mater Iesu, et fratribus eius . Et ideo efficacibus precibus orabant, ideo impetrare cum fiducia poterant quodcumque de Dei misericordia postulabant.
5 In nobis vero sic unanimitas diminuta est, ut et largitas operationis infracta sit. Domus tunc venumdabant, et thesauros sibi in coelo reponentes, distribuenda in usus indigentium pretia Apostolis offerebant : at nunc de patrimonio nec decimas damus; et cum vendere iubeat Dominus, emimus potius et augemus. Sic in nobis emarcuit vigor fidei, sic credentium robur elanguit. Et idcirco Dominus tempora nostra respiciens in Evangelio suo dicens ait: Filius hominis cum venerit, putas, inveniet fidem in terra ? Videmus fieri quod ille praedixit. In Dei timore, in lege iustitiae, in dilectione, in opere fides est. Nemo futurorum metum cogitat. Diem et iram Domini, et incredulis ventura supplicia, et statuta perfidis aeterna tormenta nemo considerat: quae metueret conscientia nostra, si crederet; quia non credit, omnino non metuit: si autem crederet, et caveret; si caveret, et evaderet.
6 Excitemus nos, quantum possumus, dilectissimi fratres, et somno inertiae veteris abrupto, ad observanda et gerenda Domini praecepta vigilemus. Simus tales, quales nos esse ipse praecepit, dicens: Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes: et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum, quando revertatur a nuptiis: ut cum venerit et pulsaverit, aperiant ei: et, Beati servi illi, quos adveniens dominus invenerit vigilantes . Accinctos nos esse oportet: ne cum expeditionis dies venerit, impeditos et implicatos apprehendat Luceat in bonis operibus nostrum lumen et fulgeat; ut ipsum lumen nos ad lucem charitatis aeternae de hac saeculi nocte perducat, quo cum Christo, qui est verae pacis auctor, et cum sanctis angelis eius aeterna pace et perpetua felicitate fruamur: praestante Domino nostro Iesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.



© 2006 - 2025 Monumenta Informatik