| SERMO CLXXII. De verbis Apostoli, I Thess. cap. IV, 12, Nolumus autem vos ignorare, fratres, de dormientibus, ut non contristemini, sicut et caeteri qui spem non habent. Et de operibus misericordiae, quibus mortui adiuvantur . |
1 | Admonet nos beatus Apostolus, ut de dormientibus, hoc est, mortuis charissimis nostris, non contristemur, sicut et caeteri qui spem non habent, spem scilicet resurrectionis et incorruptionis aeternae. Nam ideo et dormientes eos appellat Scripturae veracissima consuetudo, ut cum dormientes audimus, evigilaturos minime desperemus. Unde etiam cantatur in Psalmo: Numquid qui dormit, non adiiciet ut resurgat ? Est ergo de mortuis eis qui diligunt , quaedam tristitia quodam modo naturalis. Mortem quippe horret, non opinio, sed natura. Nec mors homini accideret, nisi ex poena quam praecesserat culpa. Quapropter si animalia quae ita creata sunt, ut suo quaeque tempore moriantur, mortem fugiunt, diligunt vitam; quanto magis homo, qui sic fuerat creatus, ut si vivere sine peccato voluisset, sine termino viveret? Hinc itaque necesse est ut tristes simus, quando nos moriendo deserunt quos amamus: quia etsi novimus eos non in aeternum relinquere nos mansuros, sed aliquantum praecedere secuturos; tamen mors ipsa quam natura refugit, cum occupat dilectum, contristat in nobis ipsius dilectionis affectum. Ideo non admonuit Apostolus, ut non contristemur; sed, non sicut caeteri qui spem non habent. Contristamur ergo nos in nostrorum mortibus necessitate amittendi, sed cum spe recipiendi. Inde angimur, hinc consolamur: inde infirmitas afficit, hinc fides reficit: inde dolet humana conditio, hinc sanat divina promissio. |
2 | Proinde pompae funeris, agmina exsequiarum, sumptuosa diligentia sepulturae, monumentorum opulenta constructio, vivorum sunt qualiacumque solatia, non adiutoria mortuorum. Orationibus vero sanctae Ecclesiae, et sacrificio salutari, et eleemosynis, quae pro eorum spiritibus erogantur, non est dubitandum mortuos adiuvari; ut cum eis misericordius agatur a Domino, quam eorum peccata meruerunt. Hoc enim a patribus traditum, universa observat Ecclesia, ut pro eis qui in corporis et sanguinis Christi communione defuncti sunt, cum ad ipsum sacrificium loco suo commemorantur, oretur, ac pro illis quoque id offerri commemoretur. Cum vero eorum commendandorum causa opera misericordiae celebrantur, quis eis dubitet suffragari, pro quibus orationes Deo non inaniter allegantur? Non omnino ambigendum est, ista prodesse defunctis; sed talibus qui ita vixerint ante mortem, ut possint eis haec utilia esse post mortem. Nam qui sine fide quae per dilectionem operatur , eiusque Sacramentis, de corporibus exierunt, frustra illis a suis huiusmodi pietatis impenduntur officia, cuius, dum hic essent, pignore caruerunt, vel non suscipientes, vel in vacuum suscipientes Dei gratiam, et sibi non misericordiam thesaurizantes, sed iram. Non ergo mortuis nova merita comparantur, cum pro eis boni aliquid operantur sui, sed eorum praecedentibus consequentia ista redduntur. Non enim actum est, nisi cum hic viverent, ut eos haec aliquid adiuvarent, cum hic vivere destitissent. Et ideo istam finiens quisque vitam, nisi quod meruit in ipsa, non poterit habere post ipsam. |
3 | Permittantur itaque pia corda charorum de suorum mortibus contristari dolore sanabili, et consolabiles lacrymas fundant conditione mortali; quas cito reprimat fidei gaudium, qua creduntur fideles, quando moriuntur, paululum a nobis abire, et ad meliora transire. Consolentur eos etiam fraterna obsequia, sive quae funeribus exhibentur, sive quae dolentibus adhibentur, ne sit iusta querela dicentium, Sustinui qui simul contristaretur, et non fuit; et consolantes, et non inveni . Sit pro viribus cura sepeliendi et sepulcra construendi: quia et haec in Scripturis sanctis inter bona opera deputata sunt: nec solum in corporibus Patriarcharum aliorumque sanctorum, et humanis cadaveribus quorumcumque iacentium; verum etiam in ipsius Domini corpore praedicati atque collaudati sunt, qui ista fecerunt. Impleant haec homines erga suos officia postremi muneris, et sui humani lenimenta moeroris. Verum illa quae adiuvant spiritus defunctorum, oblationes, orationes, erogationes, multo pro eis observantius, instantius, abundantius impendant, qui suos carne, non spiritu mortuos, non solum carnaliter, sed etiam spiritualiter amant. |
| SERMO CLXXIII. De eisdem verbis Apostoli, I Thess. cap. IV, V. 12-17 . |
1 | Quando celebramus dies fratrum defunctorum, in mente habere debemus, et quid sperandum, et quid timendum sit. Secundum hoc enim sperandum est, quoniam pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius : secundum hoc autem timendum est, quia mors peccatorum pessima . Ideoque propter spem, In memoria aeterna erit iustus: propter timorem, Ab auditu malo non timebit . Erit enim auditus quo nullus sit peior, quando dicetur sinistris, Ite in ignem aeternum. Ab hoc auditu malo iustus non timebit. Erit enim ad dexteram inter illos quibus dicetur, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum . In hac autem vita, quae media ante summa bona et ante summa mala ducitur, in medio bonorum malorumque mediorum, id est, in neutra parte summorum; quia et bona quaecumque hic fuerint homini, in comparatione bonorum aeternorum nulla sunt; et mala quaecumque in hac vita experitur homo, in comparatione ignis aeterni nec comparanda sunt : in hac ergo medietate vitae, illud quod audivimus nunc ex Evangelio, tenere debemus, Qui credit, inquit, in me, licet moriatur, vivit. Et vitam pronuntiat, et mortem non negat. Qui credit in me, licet moriatur, vivit. Quid est, licet moriatur, vivit? Licet moriatur corpore, vivit spiritu. Deinde adiungit: Et qui vivit et credit in me, non morietur in aeternum . Certe licet moriatur; quomodo, si non morietur? Sed licet moriatur ad tempus, non morietur in aeternum. Sic ista solvitur quaestio, ut non sint inter se contraria verba veritatis, et possint instruere affectum pietatis. Ergo licet corpore morituri simus, vivimus si credimus. |
2 | Est autem fides nostra maxime discreta ab omni fide Gentilium in resurrectione mortuorum. Hanc enim illi omnino non recipiunt: quia ubi recipiant, non habent. A Domino enim praeparatur voluntas hominis, ut sit fidei receptaculum . Dicit Iudaeis Dominus: Sermo meus non capit in vobis . Ergo in his capit, in quibus invenit quod capiat. In his enim invenit quod capiat sermo qui capit, quos Deus pollicendo non decipit. Ille enim qui quaerit ovem perditam , et quam quaerit novit, et ubi quaerat, et quomodo eius membra dispersa colligat, et in unam salutem redigat , et ita restituat ut eam ulterius non perdat . Consolemur ergo nos invicem, et in his sermonibus nostris. Potest non dolere cor humanum defuncto charissimo: melius tamen cum dolet sanatur cor humanum quam non dolendo fit inhumanum. Maria Domino cohaerebat, et mortuum fratrem dolebat. Sed quid miraris quia Maria dolebat tunc, cum ipse Dominus flebat? Movere autem quemvis potest, quomodo flebat mortuum, se continuo iubente victurum ? Non mortuum flebat, quem ipse suscitavit; sed mortem, quam sibi homo peccando comparavit. Si enim peccatum non praecessisset, sine dubio mors secuta non fuisset. Secuta est ergo mors etiam corporis, quam praecessit mors animae. Mors animae praecessit deserendo Deum , et mors corporis secuta est deserente anima. Hac deseruit volens, hac coacta est deserere nolens. Tanquam illi diceretur: Recessisti ab eo quem diligere debuisti, recede ab eo quod dilexisti. Quis enim vult mori? Prorsus nemo: et ita nemo, ut beato Petro diceretur, Alter te cinget, et feret quo tu non vis (Iaan. XXI, 18). Si ergo nulla esset mortis amaritudo, non esset magna martyrum fortitudo. |
3 | Ideo et Apostolus, De dormientibus, inquit, nolo vos ignorare, fratres, ut non contristemini, sicut et Gentes, quae spem non habent. Non tantum ait, ut non contristemini; sed, ut non sic contristemini, quemadmodum Gentes, quae spem non habent. Necesse est enim ut contristemini: sed ubi contristaris, consoletur te spes. Quomodo enim non contristaris, ubi corpus quod vivit ex anima, fit exanime, discedente anima? Qui ambulabat iacet, qui loquebatur tacet, clausi oculi lucem non capiunt, aures nulli voci patescunt: omnia membrorum officia conquieverunt; non est qui moveat gressus ad ambulandum, manus ad operandum, sensus ad percipiendum. Nonne ista est domus, quam nescio quis invisibilis habitator ornabat? Discessit qui non videbatur, remansit quod cum dolore videatur. Ista est causa tristitiae. Si haec est causa tristitiae, sit huius tristitiae consolatio. Quae consolatio? 'Quia ipse Dominus in iussu et in voce archangeli, et in novissima tuba descendet de coelo, et mortui in Christo resurgent primi: deinde nos viventes, qui reliqui sumus, simul cum illis rapiemur in nubibus obviam Christo in aera.' Numquid et hoc ad tempus? Non: sed quid est? Et ita semper cum Domino erimus. Pereat contristatio, ubi tanta est consolatio: detergatur luctus ex animo, fides expellat dolorem. In tanta spe non decet esse triste templum Dei. Ibi habitat bonus consolator, ibi qui non fallit, promissor. Quid mortuum diu plangamus? Quoniam mors amara est? Per illam transivit et Dominus. Sufficiant haec pauca Charitati vestrae: consoletur vos abundantius qui non migrat de corde vestro; sed ita dignetur habitare, ut nos dignetur etiam in fine mutare . Conversi ad Dominum, etc. |