Codex Cod. Guelf. 707 Helmst.

Missing Text
between
EPISTULA XV. AD COMITEM RAINALDUM ELECTUM IN EPISCOPUM CARNOTENSEM. , 23
and
EPISTULA XVI. AD EPISCOPUM QUEMDAM IAM GRANDAEVUM.

24 Non te lusisse pudeat, sed ludum non incidere: et qui lusisti temere ad vitae frugem regere magistra morum doceat te ratio, ut dignius pontificio divini dono munere ad laudem Christi nominis fungaris sacerdotio. Sis pius, iustus, sobrius, prudens, pudicus, humilis, in lege Dei docilis, et non sis arbor sterilis.
25 Tuo te regas aptius officio, et pulso procul vitio mundus a labe criminis, ut mundus mundae Virginis ministres in altario. Ministros immunditiae a te repellas longius, bonorum vitam fortius pravus depravat socius, et afficit infamiae dispendio: sic trahit praesumptio a convictu similium. Praelati vita vilium vilescit contubernio.
26 Pius protector pauperum omni petenti tribue, malos potenter argue, manusque sacras ablue a sordidorum muneris contagio. Nullus te palpet praemio, quaesita gratis gratia largire beneficia sed dignis beneficio. Non des ministris scelerum, non tua sed ecclesiae, sub pietatis specie, non abutaris impie commisso tibi pauperum suffragio.
27 Nil a te ferat histrio, et tibi non allicias infames amicitias de Christi patrimonio. Caute dispone Domini pauca, sed vera loquere; verba confirmes opere, quia non decet temere os sacerdotis pollui mendacio. Prudentium consilio te frui non displiceat, nec sinistrae moveat salubris exhortatio. Teneris ut abstineas ab omni mala specie; sub freno temperantiae magistra pudicitiae sobrietate floreas.
28 Non vario vagoque desiderio declines ad illecebras, sed caecae mentis tenebras purga virtutis radio.



© 2006 - 2022 Monumenta Informatik