Codex Latin 12711

Missing Text
between
PARS SECUNDA, AUCTORE ANONYMO AUSTRASIO., CVIII., 16
and
PARS TERTIA, AUCTORE ANONYMO AUSTRASIO, Qui iussu Childebrandi comitis scripsit., . . ., 4

PARS TERTIA, AUCTORE ANONYMO AUSTRASIO, Qui iussu Childebrandi comitis scripsit.
. . .
1 ANNO DCCXXXIII. - Itaque sagacissimus vir Carolus dux, commoto exercitu, ad partes Burgundiae dirigit, Lugdunum Galliae urbem, maiores natu atque praefectos eiusdem provinciae suae ditioni reipublicae subiugavit; usque Massiliensem urbem, vel Arelatum suis iudicibus constituit; cum magnis thesauris et muneribus in Francorum regnum remeavit in sedem principatus sui.
2 AN. DCCXXXVIII. - Itemque rebellantibus Saxonibus paganissimis, qui ultra Rhenum fluvium consistunt, strenuus vir Carolus dux commoto exercitu Francorum in loco ubi Lippia fluvius Rhenum amnem ingreditur, sagaci intentione transmeavit.
3 Maxima ex parte regionem illam dirissimam stravit, gentemque illam saevissimam ex parte tributarios esse praecepit, atque quamplures obsides ab eis accepit; sicque, opitulante Domino, victor remeavit ad propria.



© 2006 - 2021 Monumenta Informatik