Codex Cod. Guelf. 707 Helmst.

Missing Text
between
EPISTULA CXVII. AD G. ABBATEM MAIORIS MONASTERII. , 10
and
EPISTULA CXIX. AD R. CANONICUM.

EPISTULA CXVIII. AD G. ARCHIDIACONUM EBORACENSEM.
1 Charissimo socio et amico G. archid. Eborac., PETRUS Blesensis Bathon. archid., salutem, et temperantiam labiorum.
2 Audivi te nuper inter abbates et archidiaconos, atque alios magnae honestatis viros de puritate tuae conscientiae gloriantem, coepique mirari unde tantae innocentiae securitas obvenisset. B. Iob veretur omnia opera sua , et Isaias propheta omnes iustitias suas panno comparat menstruatae . Si in tuis infirmitatibus gloriaris, non eris insipiens . Si te ipsum commendas, non est commendatio haec secura: non enim qui seipsum commendat ille probatus est, sed quem Deus commendat.
3 Illa autem perfecta et consummata commendatio iudicanda est, quando erit unicuique laus a Deo . Utinam de te sentires humilius , et, si quid boni habes, illud non habere te crederes! Nemo hominum novit quae sunt in homine, nisi spiritus hominis, qui in ipso est , sed nec ipse ad plenum sua interiora cognovit.
4 Cor enim hominis pravum est et inscrutabile . Iob quem Dominus prae caeteris commendabat, quod non esset ei similis in terra, vir simplex, et rectus, ac timens Deum, ipse poterat dicere: Non reprehendit me cor meum in vita mea . Et Paulus, quem Christus sibi vas electionis effecerat , licet diceret: Nihil mihi conscius sum , non tamen arbitrabatur se iustificatum. Et quis confidat se habere cor mundum, qui de immundo conceptus est semine, et qui conversatur in mundo pleno spurcitiis peccatorum?
5 Qui stat, videat ne cadat, aut potius, ne iam ceciderit. Petrus de sua stabilitate praesumens, ubi stare fortius confidebat, infirmius cecidit . Si dixerimus quia peccatum in nobis non est, dicit Ioannes, nosmetipsos seducimus, et veritas in nobis non est . Hoc ipsum grave peccatum est, et obstinatae mentis signum, quod nullo peccato intelligis te gravatum.
6 Membrum enim, quod ita stupuit, ut sentire non possit longe est a salute. Totus insensibilis factus es, si non cogitas timorem Dei, si te eruditis cogitationibus non exercet exspectatio futuri iudicii. Sane vix unum transigimus diem, in quo non offendamus Deum aut proximum, irascendo, detrahendo, murmurando, invidendo, scandalizando, cupiendo, garriendo, sequendo gulam, obsequendo carni, contradicendo spiritui, appetendo quae sunt saeculi, contemnendo quae sunt Dei, obliviscendo quam enormia fecimus, quam dura meruimus, quam misericorditer Deus nos ad poenitentiam dissimulando exspectat, quam terribilia comminetur, quam incerta mors, quam intolerabilis et interminabilis poena nobis immineat. Novit autem Dominus qui sunt eius ; et eos Apostolus certa definitione declarat, dicens: Qui Christi sunt, crucifixerunt carnem suam cum vitiis et concupiscentiis . Tu videris, cuiusmodi crucem feras, propter verba labiorum eius custodiens vias duras. Neminem iudico, sed, sicut asserunt plurimi, suavius est tibi iugum mammonae iugo Christi.
7 Sunt, qui se iustissimos arbitrantur, eo quod crimina damnabiliora non committunt, sed cor eorum vanum est: Non enim iustificabitur in conspectu eius omnis vivens . Vide ne solvas Iesum. Iesum solvit, qui verbis eum confitetur, operibus autem negat. Verbum autem Ioannis est: Omnis spiritus, qui solvit Iesum, ex Deo non est . Video te ad negotia mundana circumspectum et anxium, circa salutem vero animae desidem et remissum.
8 Tua opinione es sanctus, innocens, impollutus; sed suppellex varia, delicatior cibus, vestitus cultior, uberes reditus, ambitio ad maiora, aedificia ampla, multiplices clientelae, circa desideria carnis cura impensior, tuae opinioni multipliciter obloquuntur. Porro ignis opus uniuscuiusque probabit , cum sederit Dominus quasi ignis conflans et emundans argentum , cum Dominus laverit sordes filiarum Sion, et sanguinem Hierusalem de medio eius in spiritu iudicii, et spiritu ardoris . Si iniquitates observaveris, Domine, Domine, quis sustinebit ? O quam periculosum est incidere in manus Dei viventis ! Cum exarserit in brevi ira eius , beatus cuius opus non ardebit. Felix, qui aedificaverit aurum et argentum, et lapides pretiosos.
9 Sufficit mihi servo inutili, si, crematis lignis, feno, stipula, quae mihi coacervavi ad gehennam, de illo igne semiustus evadam. Iam undecima mihi hora est, et inclinata est dies, et adhuc tamen ad operandum Dominus me invitat. Delicatus, infirmus, impatiens, perfectam hactenus poenitentiam distuli. Consiliosum mihi est, ut fructus poenitentiae, qui exigitur a me, perditi iacturam temporis recompenset.
10 Humiliabor ergo sub potenti manu Dei, observabo me ab iniquitate mea, ponam in pulvere os meum, si forte sit spes. Cur timebo in die mala? nonne melius est timere in die bona? Ecce nunc tempus acceptabile, in quo possum operari et fugere de medio Babylonis, ne fiat in horrendo discrimine, in hieme, vel in Sabbato, fuga mea.
11 Tu, qui ambulas in magnis et mirabilibus super te, securus es de divinae praedestinationis arcano, certus quod neque mors, neque gladius, neque aliud te poterit separare a Christo. Bonum certamen certasti, cursum consummasti, qui per delicias adeptus es regnum Dei. Sed vide quid ei respondeas, qui de omni verbo otioso exacturus est rationem , qui non solum peccata, sed iustitias iudicabit.
12 Video quod caecus es, et te ipsum non vides; claudus es, nec ambulas in via recta . Time, quaeso, vetus illud proverbium, quia caecus et claudus non intrabunt in templum .



© 2006 - 2025 Monumenta Informatik