Codex Cod. 16

Missing Text
between
Sermones de Scripturis, SERMO LXVII. De verbis Evangelii Matthaei, cap. XI, 25, Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus, etc. . , 10
and
Sermones de Scripturis, SERMO LXIX. De verbis Evangelii Matthaei, cap. XI, 28, 29, Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, etc. .

SERMO LXVIII. Item de verbis Evangelii Matthaei, cap. XI, 25, Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae, etc. .
1 Audivimus Filium Dei Cicentem, Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae. Quid ei confitetur? In quo eum laudat? Quia abscondisti, inquit, haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Qui sunt sapientes et prudentes? Qui parvuli? Quae ille occultavit sapientibus et prudentibus, et revelavit parvulis? Sapientes et prudentes illos significat, de quibus Paulus dicit: Ubi sapiens? ubi scriba? ubi conquisitor huius saeculi? Nonne stultam fecit Deus sapientiam huius mundi ? Etiam nunc adhuc fortasse quaeris, qui sunt isti. Forte illi sunt, qui multum de Deo disputantes, falsa dixerunt; inflati doctrinis suis, Deum invenire et cognoscere minime potuerunt, et pro Deo, cuius est incomprehensibilis invisibilisque substantia, putaverunt Deum esse aerem, aetherem, Deum esse solem, Deum esse aliquid quod sublimiter eminet in creatura. Attendentes enim magnitudines et pulchritudines et fortitudines creaturarum, ibi remanserunt, Creatorem non invenerunt.
2 Arguit illos liber Sapientiae, ubi dicitur: Si enim tantum potuerunt valere, ut possent aestimare saeculum, quomodo eius Dominum non facilius invenerunt ? Accusati sunt, consumentes tempora sua et occupationes disputationum suarum in perscrutanda et quodam modo metienda creatura: quaesierunt meatus siderum, intervalla stellarum, itinera coelestium corporum, ita ut computationibus quibusdam ad eam scientiam pervenirent, ut praedicerent defectum solis, defectum lunae; et quando praedicerent eveniret, eo die, et ea hora, tantum et tanta parte, ex quanta parte illi praedixerant. Magna industria, magna solertia. Sed ibi Creatorem scrutati sunt positum non longe a se, et non invenerunt. Quem si invenissent, haberent apud se. Optime itaque et rectissime accusati sunt, qui potuerunt investigare numeros siderum, intervalla temporum, defectum luminum cognoscere et praedicere: recte accusati sunt, quoniam a quo ista facta atque ordinata sunt, non invenerunt, quia quaerere neglexerunt. Tu autem non valde cura, si gyros siderum et coelestium terrenorumve corporum numeros ignores. Vide pulchritudinem mundi, et lauda consilium Creatoris. Vide quod fecit, ama qui fecit: tene hoc maxime. Ama qui fecit: quia et te ipsum amatorem suum ad imaginem suam fecit.
3 Ergo quia est mirum, qui talibus sapientibus occupatis circa creaturas, qui Creatorem negligenter quaerere voluerunt, nec invenire potuerunt, abscondita sunt illa, de quibus dixit Christus, Abscondisti haec a sapientibus et prudentibus: mirabilius est sapientes et prudentes deprehensos etiam qui cognoscere potuerunt. Revelatur enim, inquit, ira Dei de coelo super omnem impietatem et iniustitiam hominum, qui veritatem in iniquitate detinent. Quaeris fortasse quam veritatem detineant in iniquitate? Quia quod notum est Dei, manifestum est in illis. Unde manifestum est? Sequitur, et dicit: Deus enim illis manifestavit. Adhuc quaeris quomodo manifestaverit eis, quibus legem non dedit? Quomodo ergo? Invisibilia enim eius, a constitutione mundi, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur. Fuerunt ergo quidam, non sicut Moyses famulus Dei, non sicut multi prophetae ista intuentes et intelligentes, adiuti Spiritu Dei, quem Spiritum fide hauserunt, faucibus pietatis biberunt, ore interioris hominis ructuaverunt. Non ergo tales : sed fuerunt alii dissimiles, qui per istam creaturam potuerunt pervenire ad intelligendum Creatorem, et dicere de his quae fecit Deus: Ecce quae fecit, gubernat et continet; ille ipse qui fecit, implet sua praesentia ista quae fecit. Potuerunt hoc dicere. Nam ipsos et in Actibus Apostolorum commemoravit Paulus: ubi cum dixisset de Deo, In illo enim vivimus et movemur et sumus; quoniam apud Athenienses loquebatur, ubi isti doctissimi exstiterant, adiunxit continuo, Sicut et quidam secundum vos dixerunt . Non est leve quod dixerunt: Quoniam in Deo vivimus et movemur et sumus.
4 Unde ergo dissimiles? unde vituperati? unde recte accusati? Audi Apostoli verba, quae dicere coeperam: Revelatur, inquit, ira Dei de coelo super omnem impietatem, et eorum scilicet qui legem non acceperunt: super omnem impietatem et iniustitiam hominum, qui veritatem in iniquitate detinent. Quam veritatem? Quia quod notum est Dei, manifestum est in illis. Quo manifestante? Deus enim eis manifestavit. Quomodo manifestavit? Invisibilia enim eius, a constitutione mundi, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur; sempiterna quoque virtus eius et divinitas. Quare manifestavit? Ut sint inexcusabiles. Si manifestavit ut sint inexcusabiles, unde ergo culpabiles? Quia cognoscentes Deum, non sicut Deum glorificaverunt.
5 Quid est quod dicis, Non sicut Deum glorificaverunt? Nec gratias egerunt. Hoc est ergo glorificare Deum, gratias agere Deo? Hoc sane. Quid enim peius, si ad imaginem creatus, cognito Deo eris ingratus? Hoc est prorsus, hoc est, glorificare Deum, gratias agere Deo. Norunt fideles ubi et quando dicatur, Gratias agamus Domino Deo nostro. Quis autem gratias agit Deo, nisi qui sursum cor habet ad Dominum? Ergo illi culpabiles qui sunt inexcusabiles, quia cognoscentes Deum, non sicut Deum glorificaverunt, nec gratias egerunt. Sed quid? Sed evanuerunt in cogitationibus suis. Unde evanuerunt, nisi quia superbi fuerunt? Evanescit et fumus in altum surgendo, et magis ignis lucet et roboratur humilius apprehendendo. Evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum. Etiam fumus, cum sit igne altior, obscurus est.
6 Denique attende quod sequitur, et vide unde tota causa pendeat: Dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt . Sibi arrogando quod praestiterat Deus, tulit quod dederat Deus. Ergo superbis ipse abscondit se, qui per creaturam diligenter scrutantibus Creatorem insinuaverat nonnisi se. Bene ergo Dominus, Abscondisti haec a sapientibus et prudentibus: sive ab illis qui multiplicibus disputationibus et solertissima inquisitione ad investigationem creaturae pervenerunt, sed Creatorem minime cognoverunt; sive ab illis, qui cognoscentes Deum, non sicut Deum glorificaverunt et gratias egerunt, et videre perfecte aut salubriter non potuerunt, quia superbi fuerunt. Abscondisti ergo haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Quibus parvulis? Humilibus. Dic super quem requiescit Spiritus meus? Super humilem, et quietum, et trementem verba mea . Haec verba Petrus tremuit; Plato non tremuit. Teneat piscator, quod perdidit nobilissimus disputator. Abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Abscondisti superbis, et revelasti humilibus. Quae sunt ipsa? Non enim cum hoc diceret, coelum et terram attendebat, et quasi manu demonstrabat, cum diceret haec. Quis enim non videt haec? Vident boni, vident mali: quia facit solem suum oriri super bonos et malos . Quae sunt ergo ista? Omnia mihi tradita sunt a Patre meo .



© 2006 - 2021 Monumenta Informatik