Codex Pal. lat. 1576

Missing Text
between
LIBER SEXTVS, AD NICOMACHOS FILIOS, VIII. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS, 7
and
LIBER SEPTIMVS, AD ATTICVM, XXXIV. SYMMACHVS ATTICO

IX. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
1 Frater meus Censorinus de confinio Baianorum praetoriorum conquestionem temptat iterare, quam didicit inter me et actores filii mei Pompeiani dudum esse finitam.
2 Adhibiti namque inspectores muro qui inter aedes a summo monte descendit diuidi loca nostra dixerunt; quorum iudicium nouus possessor credit posse rescindi.
3 Quaeso igitur, adhibito Felice amico nostro et Castore, ueri arbiter esse digneris et sanctitate tua coram locuta inanis adtemptatio conprimatur.
4 Dehinc, cum fratri meo Censorino satisfecerit praeteritae iudicationis adsertio, tunc operi eius et molitionibus nouis decem tantum pedum ultra aedificia sua permittatur adiectio, ita ut partium fines et placito conprehensus adsensus et constructio interiecta discriminet.
5 Valete.
X. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
1 Rogatos esse nos audio ad officium consulare.
2 Mihi quiescere et domi manere sententia est post anni superioris laborem; ipse quid statuas altius cogita et sapienter expende.
3 Praesumo autem eos qui dicuntur acciti auctoritate praecelsi uiri edecumatos esse et his unanimitatem tuam consulto esse sociatam, ut ad agendas gratias sub occasione officii consularis excurras.
4 Verendum autem est ne si excusandum putaueris, proximi rescripti impetratione uidearis offensus; et fortasse, quantum de incertis sperare fas est, error iste, cum feliciter adfueris, corrigetur.
5 Hispanum rogatum esse non conperi.
6 Considera igitur euentum partis utriusque.
7 Ego denuo nuntiabo, si quid super hoc nouae cognitionis accesserit.
8 Valete.
XI. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
1 Multa mihi ad uos scribenti pauca respondes et moleste fero mandatorum uestrorum calere principia usque ad sollicitudinem meam, mox autem per silentium frigere processus.
2 Fortasse quaeratis quid etiam nunc referri in notitiam meam postulem.
3 Capuanae domus pretium scripseram cum uenditore decisum: nihil de eius confirmatione rescribitis; Samniticae possessionis reformatio et uindicta mandata est: tantum uacuatos dotibus agros sero docuisti; adhuc tamen nescio quid exhibitio iniuncta profecerit, cuius me expectatio rus ire non patitur.
4 Vereor enim ne, quod saepe factum est, clandestina aliquid temptet obreptio.
5 Quare aut instruite quid supersit negotiis explicandis, aut si res in uado sunt, iam mihi usurpandae secessionis aperite.
6 Cum fratre meo Censorino non moleste fero sub quolibet dispendio nostro de litoralibus spatiis iudicatum.
7 Restat ut interiectu muri praetoria diuidantur, ne cessante indicio iudicationis rursus uicinae angustiae in alios sese terminos nitantur extendere.
8 Valete.
XII. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
1 Amici litteris delectatus sum, quarum me lectorem esse uoluisti et uelim credas nihil eum de usurpanda animi remissione mentitum.
2 Mihi uir inlustris iudex praetorianus ob conlationem senatus et alia remedia Vrbis angustae denuntiauit offensas, contristatus, ut adserit, curione quo praefectus Vrbi ludorum imperialium die, cum a senatu caro nobis praesentibus posceretur, oblationem communem populo publicauit.
3 Haec omnia ad destruendam promissorum suorum gloriam conposita suspicatur et in me solum, quia hoc referentibus placet, uertit inuidiam.
4 Respondi, ut potui dignitate seruata, eius calori et, quantum legati Orientales adserunt, quibus ipse scriptorum meorum fecit indicium, cunctis responsa nostra placuerunt.
5 Sed ne ratione et auctoritate uictus sileret, molliores postea litteras misit parem querimoniam continentes.
6 Horum tibi omnium tradetur exemplar, ut noueris quibus fluctibus perstrepamur.
7 In negotio autem sanctae unanimitatis uestrae, quod praeceptio iterata commouit, consilio trahendae solutionis utendum est et pars quae ad germanum tuum pertinet subicienda auctioni, ut huiusmodi iniuria factum iuuenis exaggeret aut expleat uoluntatem.
8 Sed scire desidero quae potissimum praedia ad ius sancti fratris tui pro parte pertineant, ne per ignorantiam iuris tui corpora apparitionis error adtrectet.
9 Fratrem uestrum Romae tantisper tenebo, quoniam subsidia annonae in dies uiginti oblatio prorogauit.
10 Moleste igitur filia mea ferre non debet, si iumenta itineri eius deputata tardauero.
11 Cetera filius meus Comazon uel quaerentibus uobis uel sponte narrabit.
12 De legatione mittenda ob angustias frumentariae rei usque ad reditum uiri excellentissimi comitis tractatus publicus differetur.
13 Consilium sanctitatis tuae salubre mihi uisum est; itaque datis ad homines meos litteris statim iussi ex re nostra Apula ad Campaniam frumenta deferri.
14 Valete.
XIII. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
1 Adsiduitas epistularum superiorum scribenda consumpsit; sola nunc superest salutationis religiosa generalitas.
2 Et sane, si qua suppeterent paginis persequenda, commeanti rectius crederentur.
3 Tunc enim stilo indulgendum est, cum recipiendis mandatis proficiscentium persona non sufficit; nunc si quid scitu dignum putabitis, sine nostri sermonis excursu plenius a commeante discetis.
4 Valete.
XIV. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
1 Dubitare uos uideo an Rufini poenam secuta sit etiam publicatio facultatum.
2 Fides praesto est imperialibus signata praeceptis; et tamen praedonis annosi merita pendentibus non fuit ambigendum quod spolia orbis desideraret aerarium.
3 Atque utinam tanto gaudio non obstreperet defectus annonae, quem nulla producit nouae frugis accessio.
4 Praeterea ipsius cibi qualitas gignit horrorem, corrumpit ualetudinem corporum grauiorque hominibus talis alimonia quam poena ieiunii.
5 Solatur inter haec populum spes frumenti a patribus oblati et religiosa optimatium uoluntas tenet concordiam ciuitatis.
6 Nunc uotis opus est ut diuina opitulatio inuehat commeatus, dum salus ciuium priuata conlatione producitur.
7 Valete.
XV. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
1 In eas angustias communis patriae fortuna deducta est, ut extrema uitanda sint.
2 Itaque fratrem uestrum continuo ad uos opto dimittere, cui basternarios mox praebere dignamini, ut festinatio eius iumentorum adminiculis adiuuetur.
3 Ceterum filiam meam uexari itinere, sicuti ante scripseram, non oportet, quoniam post incommodum graue ualetudo eius otio et quiete refouenda est.
4 Valete.
XVI. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
1 Praeuidi quem metum uobis fama aegritudinis meae posset incutere, quae cum soleat supra uerum de absentibus loqui, magnitudinem periculi mei ne fando quidem uidetur aequasse.
2 Itaque ubi primum mihi formare litteras per ualetudinem licuit, non distuli lenire apud uos stilo quae uulgata credideram et quamuis modificandae sollicitudini uestrae prior sermo sufficeret, ad fidem tamen securitatis adtestatio secunda proficiat.
3 Interea de ordinando reditu facite nouerim quid consilii ceperitis.
4 Fateor enim molliore me esse adfectione post discrimen salutis nec ulterius posse suadere ut desiderio meo uestrum otium praeferatis.
5 Valete.
XVII. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
1 Amicitia animis non annis aestimatur; rudis igitur tibi eorum non uideatur aspectus, quorum in te cultus annosus est.
2 Hoc eo spectat, ut noueris Auxentium et Marianum filios meos pudentissimos iuuenes inter laudatores tuos loco priore censeri atque ideo non cognoscendos nouo aditu, sed amoris foedere et religione recolendos.
3 Nunc illis proficiscendi adtulit causam medicorum coactu imperata curatio.
4 Nam Stabias ire desiderant, ut reliquias longae aegritudinis armentali lacte depellant: sed maiorem iudicant in tuo congressu esse medicinam.
5 Tibi igitur adsignabitur eorum sanitas, si remediis herbarum salubrium fomenta benignitatis adieceris.
6 Valete.
XVIII. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
1 Castori nostro ad Campaniam reuertenti largiora mandata de domesticis rebus quam scripta commisimus.
2 Plura igitur auribus quam lectione noscetis.
3 Horum pleraque ad statum pertinent patriae quam defectu alimentorum grauiter laborantem periculosum est inhabitare, impium et crudele deserere.
4 Valete.
XIX. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
1 Germano Taburni cui me auxilio esse uoluistis etiam salutis dubius adfuissem, si eorum praesentiam fors dedisset, quos ex usu eius oportuit conueniri.
2 Satisfaciat igitur unanimitati uestrae animus meus, etiamsi uoti efficaciam negauit euentus.
3 Ipse adhuc inualidus sed iam praefata dei uenia conualescendi securus haec scribo tantoque magis adsurgo uiribus, quanto mihi celeriorem sanctitatis uestrae reditum spes uicina promittit.
4 Valete.
XX. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
1 Dudum sanitatem filiae meae integratam esse rescripseras; mox sequentibus litteris sollicitudini nostrae recidiuum aculeum subdidisti.
2 Conflictor igitur nuntio recentiore, quia magis aduersa creduntur.
3 Expecto anxie ut, si quid boni dies adtulit, indicetis.
4 In eo autem quod uos discessus noster excruciat habitum meae mentis agnosco; sed adhuc desideriis mutuis praestat suadere patientiam quam paenitendum aliquid per inbecillitatem adfectionis ordiri.
5 Mox cum germanus tuus de proximo, ut ais, speratus adfuerit, et felicem uobis et necessarium reditum diuidendae inter uos communionis causa praestabit.
6 Valete.
XXI. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
1 Fratris mei Entrechii spectabilis uiri liberos inpatientia paterni amoris acciuerat, quibus properandi causas inopia urbis adiecit; atque ideo recursum sine iusti temporis expectatione moliti sunt.
2 Quapropter dum nauigatio intractabilis est, in oris Campaniae paulisper haerebunt; sed ne peregrinationis amara sustineant, humanitas uestra praestabit.
3 Quare uicem meam suscipe, ut, qui nunc a nobis necessitate diuulsi sunt, animum se meum in te repperisse laetentur.
4 Valete.
XXII. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
1 Dura commotio est quam gignit iniuria, sed mollire debet dolorem medicina patientiae.
2 Nec deest uobis usus aduersa tolerandi, nam crebro ictum fortunae ferre didicistis.
3 Quod si in secundis rebus ageretis, iure insolitis malis felicitas laederetur.
4 Haec eo scribo, ut miratum me scias quod constantiam tuam lis priuata mutauerit, quam sub adfinium nomine, ut opinio mea est, Baiani litoris persultator animauit.
5 Sed illi aliud mercedis erit.
6 Causae autem uestrae propugnaculum iudiciale non defuit: impetratum est quippe ab altero cognitorum ne inpune sit quod dissignauit apparitor, ab altero ut hereditas tuta praestetur.
7 Ipsam quoque dominam quaestionis, cum se ex agro receperit, admonebo ut aut desistat incepto aut nouerit sibi grauiora esse referenda.
8 Haec de rebus domesticis satis dicta sint.
9 Patriae uero nostrae inter cetera frumentariae penuriae mala legationis ambitus nequiorem facem subdidit.
10 Nam principio Postumianum et Pinianum duobus aulae summatibus iunxit electio sub ea expressione iudicii, ut in ipsis solis plena esse legatio diceretur.
11 Interiectis diebus, cum mandata ordinis tractatus expenderet, Paulinum illis studia priuata iunxerunt.
12 Hinc orta certatio usque ad nefarias pugnas me absente processit.
13 Pudet dicere quae in se optimates senatus crimina et maledicta proiecerint.
14 Sed dirimendas partium quaestiones meo dicuntur detulisse iudicio.
15 Fors uiderit qui finis causam publicam maneat.
16 Interim senatus fama laceratur et infortunatis etiam crimen accessit.
17 Si in manus meas uenerint monumenta gestorum, legendo noscetis quae uerborum meorum uerecundia noluit explicare.
18 Valete.
XXIII. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
1 Debui litteris abstinere spectabili uiro filio meo Decio commeante qui de nobis apud religionem uestram plura narrabit quam posset paginarum textus amplecti; sed iucunditatem quam uobis tribuet fraterna praesentia stilo augere non piguit.
2 Idcirco unanimitati uestrae honorem salutationis inpertio, ut aduentus mei expectatio oris munere mitigetur.
3 Valete.
XXIV. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
1 Sapricius uir ornatus ac mihi familiaris diligentiam sanctae unanimitatis tuae sine adstipulatore meruisset; sed quia primus aditus sero commendat incognitos, facilitatem sibi promerendae familiaritatis tuae per me optauit aperiri.
2 Dignum est igitur ut cupidissimum tui obuio amore suscipias et amicitiam postulatam non in longi usus temptamenta procrastines sed statim parili uoluntate desiderio aduentantis occurras.
3 Valete.
XXV. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
1 Zenodorus filius meus nondum te consuetudine propiore cognouit sed fama conciliante iam suspicit.
2 Nam, cum propere Lucanos ac Brittios petat honore cogente, nihilominus in conspectum tuum flexo itinere gestit excurrere.
3 Hunc in amicitiam tuam tamquam mystagogus induco atque in me recipio dignum esse quem diligas.
4 Si quid igitur parentis testimonio tribuis, adultam mox apud te religionem primus aditus aduentantis inueniat eamque continuo experiatur facilitatem pectoris tui, quam scit numquam delatam esse nouitati.
5 Valete.
XXVI. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
1 Diu mecum ipse contendi, ut ad uos pignus commune dimitterem, sed uicit adfectio maxime adsurgente specula sufficientium conditorum.
2 Nam uiginti dies Vrbis alimoniis parca interim promittit expensio.
3 Praeterea amplissimi ordinis secunda conlatio accessurum securitati aliquid pollicetur.
4 Nihilo minus etiam carnis oblatio animos Romanae plebis erexit.
5 Redire igitur ad uos iumenta praecepi agens gratias, quod necessitatem fratris uestri congruis adminiculis iuueritis.
6 Legatorum adhuc uacillat electio.
7 Nam Postumiano et Piniano quos a principio mandatis suis senatus agnouerat tertius Paulinus adseritur et diuisis in studia partibus adhuc differtur utilitas.
8 Quae cum terminum confirmationis acceperit, plana ad te cognitio deferetur.
9 Valete.
XXVII. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
1 Vberius scribendum est, si commendentur incogniti; Iustini autem grauissimi atque honestissimi uiri antiqua nobiscum familiaritas conciliationis adminiculum non requirit.
2 Satis est igitur, si ei amorem solitum deferatis.
3 Quae uero ad nos pertinent et proxime unanimitati uestrae litteris indicata sunt et nunc ipsius ore pandentur.
4 Valete.
XXVIII. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
1 Si quid homini tutum est, in spem uitae redisse me nuntio post internorum dolorem qui me uobis repente subtraxerat.
2 Si quid igitur uobis asperum famae licentia nuntiauit, antiquet obliuio.
3 Praecipue autem de uobis impetratum uolo, ne inprouida sollicitudine recurratis; sed quia res uersa est ad salutem, iustis itineris dimensionibus communi desiderio satisfacere dignemini.
4 Valete.
XXIX. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
1 Dicendae uobis salutis occasio et quaerenda est mihi saepe, si desit, et amplectenda, si praesto sit, eo maxime tempore quo de filiae meae sanitate sollicitor, cuius ualetudinem credo etiam ieiuniis sauciatam.
2 Absoluite igitur metum nostrum nuntio prosperorum.
3 Mihi etiam nunc gressus infirmus est, sed si optata de uobis mutuus sermo pertulerit, protinus corporis mei querella sedabitur.
4 Non omiserim iungere huic paginae quod Martinianum conuentio iudicialis expulerit.
5 Cui tantus terror incussus est ob omissam diu ad Gallias profectionem, ut ei necesse fuerit praeuenire itinere priuato exhibitionis iniuriam.
6 De Atellano quid fieri uelimus amico interueniente quaesiuit auditor.
7 Respondi post iudicium sacerdotis solam me expectare uindictam conflatae nuper inuidiae.
8 Nihilominus in arbitrium tuum statuenda reieci.
9 Quaeso igitur ut inter feriarum moras quid facto opus sit digneris aperire simulque cogites contra interuentum tot antistitum quid possit magis quam quid debeat impetrari.
10 Neque enim iustitiae et innocentiae deferri plurimum potest, cum illis reuerentia religionis opponitur.
11 Valete.
XXX. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
1 Postquam dimisimus puerum, multus rumor increbruit sanctitatem tuam sacris litteris euocandam ita ut etiam nomen Gratiani cuiusdam qui huiusmodi scripta perlaturus adseritur in publico ore uersetur.
2 Hoc etsi adhuc mihi incertum uidetur, tacendum tamen esse non credidi.
3 Erit summae diuinitatis statuere circa uos et confirmare ordinem prosperorum.
4 Valete.
XXXI. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
1 V. c. Principius genere et probitate conspicuus commendationem non requirit alienam, cum tui quoque in se amoris atque iudicii testimonio glorietur.
2 Cuius bona latius explicarem, nisi esset operae redundantis cunctis nota replicare.
3 Hoc unum adiecisse sufficiet, quidquid illi honorificentiae tribueris, ad omnes bonos qui eum diligunt peruenire.
4 Valete.
XXXII. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
1 In suburbano dego secessu.
2 Nam et urbanarum taedet molestiarum et uillae autumno commodae iucunda instauratione delector.
3 Praeterea frequentiam mihi, quae sola Romae honorabilis iudicatur, amicorum praestat aduentus.
4 Sed non mediocriter nepticulae meae Gallae infirmitas conturbat otii nostri securitatem; de qua ut mature uotiua et commoda nuntietis, opitulatio diuina praestabit.
5 Tibi autem, domina filia, quantum in dies singulos refectionis accedat quaeso curae habeas indicare.
6 Erit hoc testimonium religiosi in me animi tui, si et consulueris sanitati et in notitiam meam placitura pertuleris.
7 Valete.
XXXIII. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
1 Si qua adhuc de Sicilia speramus, incerta sunt.
2 Nam cum litterae Euscii nuntiauerint dudum circi et scaenae artifices nauigasse, etiam nunc de aduentu eorum rumor in operto est atque ideo apparitorem placuit postulari, qui peragratis ubique litoribus explorata in aures nostras reportet.
3 Creuit autem cura ludorum, postquam frequentibus ludis relationem de amphitheatro promerendo populus postulauit, quae mox iudicis impetrauit adsensum.
4 Dei nutus efficiet ut super hoc etiam diuini principis concordet auctoritas.
5 Valete.
XXXIV. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
1 Frater uester diu animi adfectus dolore ob amissum magistrum coepit aurem praebere solantibus, cuius maestitudo me quoque grauiter sauciauit praeter cogitationem quae nos de eligendo praeceptore sollicitat.
2 Si igitur placet, communibus litteris ab inlustri uiro praefecto Hadriano Gallum rhetorem quem proxime Eusebius noster ingesserat postulemus, ne pignorum nostrorum indoles in profectu posita deseratur.
3 Me futurae editionis et labor et sumptus exercet.
4 In disponendis enim praemiis, quamquam numero uestium satis adfluam, nonnulla adhuc deesse apparatui deprehendo.
5 Valete.
XXXV. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
1 Quamdiu iactata rumoribus tempore differuntur, curarum uacuus otiare; si quid auditu dignum fideque subnixum recentior sermo peruexerit, neque nuntiandi neque suadendi partibus abstinebo.
2 Vnum hoc ante rei necessitatem de meo sume consilio nulla ratione te posse euocationis honorificentiam deprecari.
3 De fratre autem uestro praeter mandatum nihil etiam nunc opinionis accepimus.
4 Ipsi haec de nuptiis Ostiensibus ad quas nos uiri inlustris Sallustii filius iunior euocauit contulimus in paginam, sed continuo ob ludorum praeparationem Roma repetenda est.
5 Diu enim mihi ista curanda sunt, quae facile, si adesset sanctitas uestra, communis diligentia posset absoluere.
6 Valete.
XXXVI. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
1 Cum mihi sacrae litterae redderentur, quibus ad officium praecelsi uiri consulis euocamur, uidi alias aeque ad tuum nomen emissas, quibus te honorificentia imperialis acciuit.
2 Consulis quoque scripta idem agens in rebus exhibuit.
3 Suadeo igitur ut mature iter instruas, cui non cohaerebit Hispanus.
4 Aliud quoque accessit, quod te possit hortari: nam uir inlustris frater meus Neoterius domni fratris mei admirator ad eandem causam rogatus solacia tibi et adiumenta praestabit.
5 Nolo igitur ambigas, cum scias auctoritate praecelsi uiri electas amicorum esse personas tibique haec prima post dubia fortunae diuini principis adloquia deferri.
6 In negotio autem tuo, quae per me agi uolueras apud sanctum tribunum, non inuitus ingredior.
7 Interea ad Formianum litus iter promoue, ut, cum ad te delatae litterae fuerint, Romam citius excurras.
8 Valete.
XXXVII. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
1 Dictionem salutis antefero, quae et uoto meo supra omnia conuenit et litterario debetur exordio.
2 Dehinc diligentiae tuae, domina filia, natalicium fratris tui commendo conuiuium.
3 Homo enim noster allegat fuga nautarum litora destituta: quae res conpulit ut sanctitati tuae factu minora committam.
4 De publicis scribenda non suppetunt absque eo quod in Traiani platea ruina unius insulae pressit habitantes; quod adeo ad fortunam uehiculi publici plebeia uertit inuidia, ut iam priuato rector utatur.
5 Valete.
XXXVIII. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
1 Amicus noster Seuerus molestia publica liberatus in patriae otium reuertetur, quem mox apud fratrem uestrum uicarium spectabilem uirum et sanctitatis tuae pagina et ueteris inter eos amicitiae iuuit agnitio.
2 Mea circa praetorios apparatus cura crebrescit.
3 Quod eo scribo, ut intellegat unanimitas uestra adminiculi sui societatem desiderari.
4 Nec sum imperiosus exactor, ut qui sciam necessitates meas post uestrum commodum conlocandas, sed si bene aestimo, satisfacient uobis ad refectionem praesentis mensis indutiae.
5 Paucis habitum propriae uoluntatis exposui; quid facto opus sit uestro relinquo iudicio, ut si uobis laudabilius, mihi gratius quod spontaneus adfectus elegerit.
6 Valete.
XXXIX. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
1 Miror pueros nostros quos diuersis diebus ad sanctitatem uestram misimus retardari; nec tamen usum scriptionis omittimus scire cupientes quantum refectio uestra profecerit.
2 Incunctanter igitur expectationi nostrae satisfaciat recursus adloquii.
3 Valete.
XL. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
1 Prima mihi uoluptas est sciscitari quem statum sanitatis habeatis, in secundis reliqua conlocabo, quae dudum requirenda duxistis.
2 Grauibus ciuitas sollicitatur ostentis, quorum leuiora praetereo; illud ante omnia interpretatio tristis horrescit, quod natali Vrbis suffectum consulem currus quo uehebatur euoluit per ferociam bigarum quae triumphum uehebant.
3 Itaque palmata amictus et consulari insignis ornatu, fracto crure sublatus est.
4 Offendit me infausta narratio atque ideo in hac expositione seruabo breuitatem.
5 Tibi in dies singulos, decus nostrum, domi forisque fama florentior est.
6 Et praesentium quidem rerum nos testes sumus; externa iudicia Caecilianus adseruit, a quo singillatim relata enumerare fastidium, cum in summam gloriae tuae cuncta conueniant.
7 Domnam filiam meam salutatam cum dulcissimis nepotibus uolo; quae de contexendis in apparatum ludorum uestibus religiose a nobis uoluit commoneri.
8 Sciet igitur ex subditis quid in supplementum praetoriae largitatis oporteat praeparari.
9 Valete.
XLI. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
1 Male est animo, postquam filiam meam conperi consueto dolore uexari et iter ad uos inchoare uoluissem, nisi et me grauedo capitis et Symmachum nostrum febris inopina retineret.
2 Cuius corporales querellas praestat silere, ne sanctitatis uestrae sollicitudo geminetur; et certe frater meus Comazon desiderio uestro Vrbe digressus cumulatius quae tacemus expediet.
3 Postulare non debeo quod sponte facietis, ut curarum nostrarum magnitudinem scriptis laetioribus conprimatis.
4 Valete.
XLII. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
1 Euscii nuper litteras sumpsi, quibus aurigas nostros et aliquos scaenicos naui inpositos et secundum praeceptum meum missos ad Campaniam nuntiauit.
2 Iubeat igitur sanctitas uestra diligentissimos scrutatores usque ad Salernitanum litus accedere, ut susceptos Neapolim prosequantur uel aliquod de aduentu eorum scrutentur indicium.
3 Felicem quoque amicum communem monitum uolo, ut si Campaniam feliciter uenerint, annonis et sumptibus adiuuentur continua ad nos nauigatione mittendi; quia longe ante ludos et ipsos iungendis equis erudire debemus et nouitati eorum fauorem plebis adlicere.
4 Summa igitur haec est petitionis meae ut ad homines uestros inquisitio eorum et peruectio celerata pertineat.
5 Valete.
XLIII. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
1 Crocodillos theatrali spectaculo publicatos in praesentiam uestram seruare temptauimus, sed perseuerante inedia quae illos per dies quinquaginta producta macerabat secundis ludis congressionum more confecti sunt.
2 Duos etiam nunc spirantes in uestrum differemus aduentum, licet eos cibi abstinentia longum uiuere posse non spondeat.
3 Valete.
XLIV. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
1 Redundantis est operae memorem commonere, sed suscepta amicorum negotia nequaquam nos modum seruare patiuntur.
2 Quare ut amici communis Herculii c. u. uotiua mandata acriter exequaris orare non desino.
3 Facit autem cum studio sanctae unanimitatis tuae adsensio propinquorum, siquidem filius meus Valentinus adseruit se quoque consultum litteris Iuliani eadem quae uolumus de nuptiarum pactione suasisse.
4 Valete.
XLV. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
1 Postquam te iactatam conperi dolore consueto, omnis reliquarum sollicitudinum mearum sensus euanuit.
2 Nam, ut ait Hippocrates, praesentia hebetantur incommoda, si cui dolor maior accesserit.
3 Expecto igitur ut accepto de te indicio laetiore in priores curas reuertar.
4 Cetera in hac consternatione animi mei tamquam intempestiua praetereo.
5 Et tamen commonitorium iunxi, quod uelim redacta in tranquillum sanitate consideres.
6 Valete.
XLVI. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
1 Nullas quidem nobis per hominem uestrum litteras detulistis, sed mihi silentium unanimitatis uestrae nequaquam licuit aemulari, uel quod ita sollicitudo quam de me non frustra geritis postulabat, uel quod me in officia scriptionis amor uerus inpellit.
2 Gratum uobis fuisse factum meum rescripti uicissitudo testabitur.
3 Valete.
XLVII. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
1 Vrbis negotia nec uacat scire nec libet scribere; animus enim morbo corporis occupatus rebus alienis curam nescit intendere.
2 Vnum hoc scio de seditionibus nuntios esse mentitos atque adeo a uero dissentire rumores, ut numquam maiore plausu praefectura celebrata sit.
3 Itaque studia plebis in iudicem fauor quoque ordinis aemulatur.
4 Haec ad nos, si qua dolorum intercapedo admittit officia uisentium, pari omnium sermone perueniunt; cetera hominum uestrorum qui uersantur in publico stilus debet aperire.
5 De me tunc aliena quaerenda sunt, cum propria aduersa requieuerint.
6 Valete.
XLVIII. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
1 Natalicio munere quod frequentari a uobis per multos annos communis felicitas faciet nostrum hilarastis animum, uestrum probastis.
2 De quo me prolixe scribere uerecundia uestra non patitur; copiosior tamen in sensibus manet gratia quam sermone profertur.
3 Quae ad Vrbem pertinent, indiculi cohaerentis lectione noscetis.
4 Tibi, domna filia, eadem religione qua dignum est iniungo curam iuuandae ualetudinis tuae, ut omnibus nobis sanitatis tuae securitas uoluptati sit.
5 Valete.
XLIX. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
1 Homine uestro ad Campaniam reuertente scribenda consumpsi, et tamen sanctum atque honorabilem uirum parentem uestrum Seuerum nolui abitere uacuum litterarum mearum, ut et morem salutationis exsequerer et de opere quod domi construis iudicium meae inspectionis aperirem.
2 Thermarum mihi et situs et amplitudo admodum placuit.
3 In minoribus balneis piscinalem picturis potius quam musiuo excoli non probaui.
4 Res admonet ut profectum Messalam nocte ea quam consecutae sunt nonae Martiae noueritis.
5 Legati ceteri mox sequentur.
6 Aduerti tamen ex quorundam conloquio in gratiam domus de qua plerique nostrates uiri edulibus farciuntur quaedam esse lenita.
7 Sed mea cura non deerit, ne quid mandatis senatus per coniuentiam detrahatur.
8 Valete.
L. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
1 Scribere non recuso, sed malui domno filio meo Sibidio narranda coram per otium reseruare.
2 Sola igitur salutatione fungetur haec pagina cuius breuitas et uestro honori satisfaciet nec illi referenda decerpet.
3 Valete.
LI. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
1 Prioribus litteris conperistis quae nunc respondere potuissem.
2 Redisse non paenitet, nam et salutis compotes sumus et per diligentiam magistrorum fratris uestri profectus adolescit.
3 Hoc tantum mordet animum quod longo a uobis itinere discernimur; sed si scriptorum uices frequens usus exerceat, sarciemus inter nos praesentiae uoluptatem.
4 Valete.
LII. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
1 Aduentus domini et principis nostri denuo postulandus est.
2 Theodorus enim uir inlustris Mediolanensium legatione suscepta eniti dicitur, ut senatus petitionibus prouinciale desiderium praeferatur.
3 Praefectus Vrbi huic negotio sanctitatem tuam optat adhiberi, quem puto super hoc litteras ad uos esse missurum.
4 Hortor igitur ut scripto eius euocatus digneris adcurrere ante senatum qui idibus Iuniis erit.
5 Ipso enim die legatos arbitror eligendos.
6 Multa sunt domus uestrae negotia quae a te coram sub occasione causae publicae terminentur; praeterea uotiua legatio est, quae apud aures euocandorum amabilis futura credatur.
7 Quaeso ne differas, ut reconciliationem praeteritae gratiae consequaris.
8 Valete.
LIII. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
1 Maximum ueterem amicum sed nouum agentem in rebus accipite inter tirones cum canitie militantem.
2 Ab hoc percontanda discetis atque ideo mihi fugienda est prolixae epistulae grauitas absque aduentus uestri petitione quam frequenter exambio et, si desiderium uestri sineret, iam silere deberem, quia uerecundiam creant inefficaciter postulata.
3 Sed amor in uos meus prope inpudentiam suadet frequenter elusis.
4 Vereor autem ne ideo uestrum reditum promiseritis, ut nostrum ad uos prohiberetis excursum.
5 Valete.
LIV. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
1 Salutem uobis precamur, cuius indicium puero reuertente optamus accipere.
2 Mea ualetudo caret interim doloribus sed indiget firmitate maxime accedentibus curis quas proxime facta a senatu auxit oblatio.
3 Ire longius piget, cum haec quoque securis ab animo ingessisse paeniteat.
4 Valete.
LV. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
1 Heri per hominem meum scripsi metu percitus, postquam de ualetudine filiae meae amara cognitu nuntiastis et adhuc pendente responso crucior incertis.
2 Peto igitur edoceri quid ei ad confirmationem sanitatis accesserit.
3 Rerum uero praesentium nullum uobis indicium facere decreueram, ne in aures uestras redirent quae probabili discessione uitastis.
4 Sed quia ciuicus amor in negotia urbana curam uestram reduxit, quaedam conlata in titulos breuiter percucurri, ut sine fastidio lectionis insinuata noscatis.
5 Valete.
LVI. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
1 Credo nunc saltem priores domini mei praefecti litteras tibi redditas.
2 Quae si casu aliquo aut neglegentia portitoris elapsae sunt, en tibi aliam sublimissimi uiri paginam cui me hunc sermonem iussit adiungere, ut quid sententiae tibi sit de suscipiendo negotio cui te optat adhiberi his consultus expedias.
3 Puto enim uos in meliorem ualetudinem reuertisse, postquam mihi fecistis indicium quod reuersioni uestrae morbus obstaret.
4 Et nos quidem malumus ut integrato sanitatis statu reditum spondeatis, sed si querellae corporis uotum morantur, euidentibus scriptis expectationem consulentis absoluite.
5 Valete.
LVII. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
1 Superioribus diebus et meae circa uos obseruantiae et uestrae expectationi multo epistularum numero satisfeci.
2 Haec uero pagina copiam non requirit, cum hoc tantum beneuolentiae uestrae pro captu consilii mei suadeam ut ad praefectos praetorio Siciliensis causae uestrae actio transferatur, si tamen aliquid uobis ad experiendum data oblatio reseruabit.
3 Valete.
LVIII. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
1 Postquam pignus nostrum Sibidius Romam rediit et nuntius fuit quantus filiam meam uexet corporis dolor, meus quoque animus aegrescit.
2 Itaque litteras nihil moratus emisi anxie petens, primo ut medica ope et abstinentia noxiorum ad sanitatem iuuetur, dehinc ut rescripti fides abolendae sollicitudini meae consulat.
3 Ipsi post legatorum profectionem rus Vaticanum quod uestro praedio cohaeret accessimus et, si nihil disposita conturbet, in Apriles kalendas uillae otio defruemur.
4 Iuniorum dilectus urbanis familiis imperatus usque ad aeterni principis responsa pendebit.
5 De coniunctis exemplaribus formam praecepti utriusque noscetis.
6 Haec quia tuis litteris desiderata sunt misi; ceterum mera atque unica mihi causa dictandae epistulae fuit, ut ad nos super filiae meae ualetudine certa et uoto amica referantur.
7 Valete.
LIX. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
1 Anteriores litterae tuae quas mox aliae consecutae sunt spem mihi aliquatenus reditus tui fecerant; secundae promissa uacuarunt, ita ut post multas causas negationis meo consilio sequenda committeres.
2 Sed ego cogitans primo filiae meae conturbatam ualetudinem, quae spoliari solacio tuo non potest, dehinc stomachi tui inbecillitatem quam esse inparem scribis itineri promouendo, tunc consilium amici paterni otium praeferentis, dehinc expectationem inlustris uiri quem diu existimas afuturum, praeterea interpretationes hominum qui te, ut ais, opinabantur munus publicum recepisse in occasionem negotiorum tuorum, permissam mihi deliberationem uobis refundo.
3 Iniquum est enim tot oppositis quaestionibus obnoxiam fieri sententiam meam et fidem suadentis incertis futurorum casibus obligari.
4 Interea constituendae rei dies existimo prorogandos et epistulam tuam magistratui tantisper reddere temperaui; primo quia reuerentiae nuda est, dehinc quia causas negationis infra deuotionis magnitudinem praetulit et quod nossem pluribus legenda quae scripseras.
5 Volo igitur ut reuerentia cumulatiore et grauioribus querellis excusationem tuam munias, si uoluntas manserit laboris et itineris deprecandi.
6 Valete.
LX. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
1 Prisca obseruantia hunc scribendi ordinem fecit, ut domo profecti officium litterarii muneris auspicentur.
2 Sed longum uisum est opperiri unanimitatis tuae litteras quarum non arguimus tarditatem atque ideo mutato usu in hoc munus erupimus.
3 Superest ut libens rependas quae inchoare debueras et prouocatus exerceas sanitatis tuae indicem stilum.
4 Ipsi in Arabiana domnae filiae meae expectamus aduentum, licet te etiam, decus nostrum, dierum sollemnium ratio confestim spondeat adfuturum.
5 Valete.
LXI. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
1 Felix materia est suadere otium; sed haec adhortatio animum sui iuris requirit.
2 Nos neque residere patitur liuentium factio nec filii iuuenis institutio longum peregrinari.
3 Quare, ut possumus, modo abscessu modo reditu uariamus locorum distinctionem.
4 Testimonio est haec epistula suburbano agro nuper emissa quam de Corano nostro, si nihil disposita turbauerit, alia consequetur.
5 Vestrum est huiusmodi absentiae nostrae condicionem litteris frequentibus augere, si placet, iuuare, si displicet.
6 Valete.
LXII. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
1 Legati ordinis nostri ex usu actis omnibus reuerterunt.
2 Nam et tironum conquieuit indictio et argenti nobis facta gratia est.
3 Super impetratis tamen adhuc speratur oratio.
4 Nunc domestica et animo uestro amica iungemus.
5 Stat nobiscum ualetudinis bonum.
6 Saepe urbanam commorationem proximo rure distinguimus.
7 Sola nos uestri macerat absentia, sed si in conspectum nostrum propere ueneritis, nos quoque recursum uestrum in Campaniam cum uoluptate comitabimus.
8 Valete.
LXIII. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
1 Per hominem meum litteras dederam: continuo adfuit Maximus, qui alias postularet; quare salutationem geminare non piguit.
2 Praeterea exegit repens nuntius super aduentu domini et principis nostri, ut uos de reditu commonerem, quem maturare debetis, ne moram uestram uotiua legatio iam nunc ex usu publico iteranda praeuertat.
3 Valete.
LXIV. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
1 Purgatorio medicamento aluum uacuasse te scripseras, ut feruor oculorum tuorum cum cetero onere decederet.
2 Scire postulo an praedicta curatio efficax fuerit nec subegerit causa etiam sanguinis emissione uenas iuuari.
3 Par requirit adfectio quantam uobis fidem faciat filiae meae sanitas, ut his ex uoto cognitis sollicitudinum acuta deponam.
4 Nam mihi ob alia quoque aegre est turbas patriae cogitanti, quas praecipue mouent in usum militarem petita seruitia.
5 Et nos quidem crebris precibus obnitimur et diem ducimus supplicando iamque ad pretium argenti quinque librarum misera oblatione peruentum est; sed uereor ne nos alterius rei fuga utroque despoliet.
6 Praefectus agendo negotio segnior uisus Lampadio successore mutatus est, cuius moribus crediderunt inpossibilia promoueri.
7 Nunc peto ut me anxium maiore cura quae uos respicit eleuetis.
8 Nam adhuc discrucior incerto per moram seruuli qui dudum ad uos ob eadem noscenda missus necdum reuertit.
9 Valete.
LXV. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
1 Scribenda non desunt, sed horret animus loqui dura memoratu.
2 Video tamen famam rerum urbanarum nequaquam posse cohiberi, quae, ut fieri amat, in maius praesentia nuntiabit.
3 Id ne accidat, breuiario addito noscenda decurrimus, ut neque litterae quae uobis salutationem ferunt de sollicitis amaritudinem trahant et nihilominus rumorum licentiam fides scriptionis excludat.
4 Sed de his hactenus.
5 Filiae meae ualetudo grauior mihi ceteris est, quibus nunc animus asperatur.
6 Expecto igitur ut illi deo iuuante ad salutem esse omnia nuntietis.
7 De qua si uoto apta conperero, pars ista solacii curarum quoque mearum reliqua mitigabit.
8 Valete.
LXVI. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
1 Paucis a patria diebus afuimus et theatralibus ludis reditum nostrum suffragia ciuium poposcerunt.
2 Nos tamen etiam nunc suburbanum uiae Ostiensis incolimus recursum tantisper morantes, ne preces expectasse uideamur.
3 Quo si facere ex sententia religionis tuae ante uoluissem, et uitassem periculosa quae post secuta sunt, et expectatio mei plus dignitatis habuisset.
4 Sed una fuit huius consilii ratio, ne quibusdam loco pulsus uiderer et uerecunda discessio uerteretur in notam timiditatis.
5 De Siculo negotio uestro sanctus Comazon me quoque adsentiente rescripsit.
6 Circa rem nostram Siculam turbidum esse Nectarium indicio erunt litterae quas nuper Euscius misit.
7 Peto ergo ut homo rerum nescius, qui cubiculo clausus otium fouet, scripto a uobis coerceatur, ne post de Euscio aliter sentiatis, si ualidius iusta nostra defenderit.
8 Ipsam hominis nostri epistulam misi, ut temptamenti insolentiam de eius moribus aestimetis, quem certum est a uobis nolle reprehendi.
9 Petieram superioribus scriptis ut Puteolani praetorii mei latus quo imus ad balneas dispositione cliui mollioris ornares.
10 Si dilata res est, peto rursus ut facias, si impleta, rescribe, quo gaudeam.
11 Valete.
LXVII. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
1 Verum est nequire hominem cuncta pariter uoto amica sortiri.
2 Quanto luculentius natalem mihi diem, si adfuissetis, egissem! Quod in reliquum saltem numerosis annorum processibus Fors orata praestabit.
3 Interea, domina filia, honoratum me opimo lanificii tui monumento satis gaudeo; una quippe et amor in parentem tuum et industria matronalis inclaruit.
4 Sic priscae feminae uitam coluisse traduntur.
5 Et illas quidem deliciarum sterile saeculum colo et telis animum iubebat intendere, quia inlecebra cessante condicione temporum uiuitur: tibi uero etiam Baiae adpositae curam sobrii operis detrahere non possunt.
6 Renuntias stagna uerrentibus et residens aut obambulans inter pensa et foragines puellarum has solas arbitraris sexus tui esse delicias.
7 Merito igitur te amo dignamque uiro tuo iudico, quando aeque nobis laus et uoluptas ex illius perfectione aduenticia, ex tua probitate genuina est.
8 Valete.
LXVIII. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
1 Quamquam sperem, praefata dei uenia, mox in conspectum mutuum nos esse uenturos, tamen litteris abstinere non debui, ne quod tempus familiaribus careret officiis.
2 Sume igitur praelibatam salutationem quam tibi boni auspicii gratia adhuc stilo inpendimus, sed uoce proxime deferemus.
3 Valete.
LXIX. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
1 Eleganti commento silentium uestrum purgare uoluistis: allegata est enim cautela tristium nuntiorum, quamdiu secunda succederent, ut ea quae intermissio scriptionis ante celauerat laetioribus indiciis proderentur.
2 Sed nobis et illa per nuntios incognita non fuerunt et haec sera admodum uisa sunt.
3 Augebat enim rumorum licentiam suspicio cessantis officii.
4 Et tamen suscensere non possumus, postquam gratia praesentium litterarum memoriam praeteriti doloris exemit.
5 Modo memento curam stili inter praecipua et prima sortiri, ne huius exempli recordatio maiores denuo nobis adferat metus, dum credimus sub expectatione meliorum rursus aliqua aduersa reticeri.
6 Valete.
LXX. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
1 Diu me ab stilo fateor temperasse; nihil enim quod scriberemus emersit, salutis autem uestrae laetam fidem de aduentantium sermone capiebam.
2 Tandem cessationem uicit adfectio.
3 Reparamus igitur dicendae morem salutis uacui omnium negotiorum.
4 Post Tiburtem quippe secessionem Romae otia lenta producimus.
5 Sed non usquequaque agendarum rerum sumus desides.
6 Nam domi corruptorum parietum discidia sarciuntur, quia frequentationem soliditati conditor primus antetulit et antiquior ei uisa est celeritas utendi quam securitas succedentium.
7 Vos noua et aeuum mansura molimini; siquidem sermo distulit quaedam uos Lucullanis operibus aequanda fecisse.
8 Nec tamen uobis inpendii magnitudine cesserimus.
9 Par enim sumptus est semel solida conlocare et saepe integrare recidentia.
10 Valete.
LXXI. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
1 Indulgete deliciis, quando ita terrae ac maris copiis redundatis, ut uobis pollucibilem uictum utriusque elementi ministret opulentia.
2 Nobis satis est quod omnium quae capitis parte defruimur adeo largiter, ut ipsi quoque opimis dapibus adfluamus.
3 Valete.
LXXII. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
1 Patriae ac Penatibus redditi quaedam quibus offenderemur inuenimus: siquidem Ostiense praedium nostrum frequens pulsat inpressio.
2 Sed si uobis prospere optata procedunt, praestate litteras quarum laetitia nubem tergeat praesentis iniuriae.
3 Valete.
LXXIII. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
1 Rienum dolore discrucior.
2 Sed ne maior ad aures uestras fama perueniat, praesentem statum ualetudinis meae breuiter indicaui.
3 Cum laeta successerint, morem meum secutus dabo ad uos paginam laetiorem.
4 Valete.
LXXIV. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
1 Non frustra hactenus responsa distulimus; tractatus enim negotii et chartarum inuestigatio moram iusti temporis exigebant.
2 Haec ubi absoluta sunt, ceteris quae causae poscit instructio reciprocum litterarum munus adiecimus.
3 Ipsi enim multis obstantibus curis iter ad uos nequimus adripere.
4 Consilium tamen, quod transactioni uestrae possemus adhibere, cumulatius ex alio parente capietis.
5 Qui etsi adiutore non indiget, dignabitur tamen ob inania fori et sutelas ueterum formularum sanctum Prosdocium praestolari uenturum ad uos protinus, cum reliquias malae ualetudinis plena sanitate limauerit.
6 Valete.
LXXV. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
1 Fuit animus Fundos praeterire, si uos Formias accessisse didicissem: postquam aliter euenit, partiri iter placuit ad minuendum laborem.
2 Erit igitur in arbitrio Fortunae ratum facere ut a. d. quintum kalendas Augustas Formiana sede recreemur.
3 Haec est animi nostri destinatio; nunc in caelestium manu est effectus optati.
4 Valete.
LXXVI. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
1 Nullus absque epistulis meis dies labitur.
2 Quid si adfatum mutuum redderetis? Nec tamen paenitet diligentiae, quamuis honor uicissitudinis neglegatur.
3 Nam quae ex amore fiunt, etiam gratuita delectant.
4 Ego ad sanitatem lento adhuc gradu prouehor, atque ideo itineris ulterioris ambiguus usque ad profectum sanitatis deliberationem sequestro.
5 Quid ipsi de reditu aut suburbana commoratione statueritis auet animus edoceri.
6 Valete.
LXXVII. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
1 Anteueni inquisitionem, cum uos sollicitos fore, quod essem morbo adtemptatus, aduerterem, et quamuis ultro scripserim doloris mei aduersa tenuari, abolendae tamen sollicitudinis uestrae causa, quae apud amantes semper incredula est, nunc quoque nuntio, si dictum nullus Fortunae liuor effascinet, in concordiam mecum sanitatem redire.
2 Sed nondum sensum meum penetrat amoenitas litoralis.
3 Nam ut ex longa maris iactatione stabilis gressus sero reparatur, sic tempore opus est, ut tanti mali decessio locum faciat uoluptati.
4 Ergo neque Formianae orae neque aedificationis meae tantisper ullam capio dulcedinem.
5 Sed haec, ut spero, omnia cum bono ualetudinis reuertentur moxque ad laetitiam uestri animi stilo meo communicata peruenient.
6 Valete.
LXXVIII. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
1 Cum mihi puer uester unam epistulam reddidisset, ut rescriberem protinus, tamquam mox ad uos rediturus incubuit.
2 Sed ut didici, ipse ad ulteriora contendens mimica usus est techna, ut paginam nostram comes eius Rusticus reportaret.
3 Ille alteram nunc regressus accepit.
4 Ridere uos arbitror, quod seruili circumscriptus stropha pro sorte simplici duplum soluerim.
5 Nam callidus uernula quod semel pertulit bis recepit.
6 Pergerem longius, si adicienda suppeterent.
7 Vos in propinquo urbis celebriore fama rerum agitis et pari otio: uestrum est procul positos ditare conpertis.
8 Valete.
LXXIX. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
1 Aeuum maneat hic dies qui te nobis filiam dedit.
2 Hunc ego et gaudiis mentis et uerborum honoribus per multos annorum recursus uobiscum opto celebrare, adicere etiam mihi ingrauata, tibi iucunda munuscula, ut nunc lineam misi, cuius potest oblatio exigua non uideri, si magis mei in uos animi quam sui pretii aestimatione pendatur.
3 Valete.
LXXX. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
1 Natalem domnae filiae meae, quem per annorum recursus optamus esse numerosum, uobiscum agere et participare uoluissem, nisi proposito restitisset imbrium continuatio.
2 Fungimur tamen religioso honore, iucunditate munusculi petentes ut susceptionis benignitate oblationis exilitas augeatur.
3 Valete.
LXXXI. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
1 Omnes ad nos natalicii conuiuii copias transtulistis; sed unum defuit, quominus ad nostrum animum redundaret plena festiuitas, quod non uobiscum potius cuncta consumpsimus, quorum contuitus atque conuictus commendare nonnumquam solet etiam parca conuiuia.
2 Quare et uobis et communi pignori cuius sollemnem diem sedula religione celebrastis uberes precamur annos et recursum in haec eadem festa numerosum.
3 Decet enim pios parentes inoffensa felicitas.
4 Nobis Tiburis aura blanditur, sed contra exasperat animum male gesta ratio uilicorum.
5 Neque ager cultura nitet et fructuum pars magna debetur nihilque iam colonis superest facultatum, quod aut rationi opituletur aut cultui.
6 Valete.
LIBER SEPTIMVS
AD SYMMACHVM FILIVM
I. SYMMACHVS SYMMACHO FILIO
1 Sume alacer paterni sermonis auspicium et deinceps officii parilis in nos esto munificus. Simul accipe, quod uoto tuo congruit, fasces praeturae tuae in eum annum feliciter proferendos, cui aduocata numinum uoluntate ego quoque laetus intersim. Optato igitur laetare processu et propagatos tibi annos uitae atque honoris interpretare (longiora enim fiunt, quae differuntur) nec dubites utrique nostrum prospexisse Fortunam, ut et tuus magistratus iuuetur praesentia patris et ego festorum tuorum coram defruar uoluptate.
2 Vale.
II. SYMMACHVS SYMMACHO FILIO
1 Vbi primum scribendi mihi ad uos copiam familiaris ingessit occasio, non distuli desiderium tui scriptione testari, ut salutis meae certus tuam cures et subinde absentiam meam litteraria uoluptate soleris.
2 Vale.
III. SYMMACHVS SYMMACHO FILIO
1 Secundas ad amabilitatem tuam litteras mitto, ut sit adsiduitas sermonis mei utrique solacio.
2 Tu quoque studium meum, quotiens domnus frater tuus occasiones reppererit, aemulare, ut et salus tua mihi securitatem tribuat et scriptorum iucunditas uoluptatem.
3 Vale.
IV. SYMMACHVS SYMMACHO FILIO
1 Circensium sollemnitati consularis magnificentia satisfecit; ludorum adhuc et muneris splendidissimae imminent functiones quibus ante Februarias nonas, ut opinamur, inpletis iter ad nostra relegemus.
2 Haec eo scribo, ut laetitia amabilitatis tuae spe meliore pascatur.
3 Vale.
V. SYMMACHVS SYMMACHO FILIO
1 Credo alias litteras meas in manus amabilitatis tuae ante uenturas; huius namque epistulae portitores lento itinere mulos reduces prosequentur.
2 Ego tamen salutationis munere abstinere non potui: malui enim ut redundaret officium sero peruectum, quam ut desideraretur omissum.
3 Tuae amabilitatis necdum ullam epistulam sumpsi.
4 Quaeso ut huius tibi muneris summa curatio sit; ex tuo enim metiri animo potes quid leuaminis absentibus tribuat adsiduitas scriptionis.
5 Vale.
VI. SYMMACHVS SYMMACHO FILIO
1 Desideratas proxime amabilitatis tuae litteras sumpsi, quibus indicabatur et sedulitas animi tui et profectus ingenii.
2 Sola epistulae breuitas nequaquam paterno desiderio satisfecit.
3 Quod eo scribo, ut intellegas quantum ex sermone tuo ceperim uoluptatis, qui queror copiam defuisse.
4 Quis enim optet satietatem nisi rerum bonarum? Posthac igitur indulgentius scribe, lux mea, ut pleniore stili tui munere legentis animus expleatur.
5 Vale.
VII. SYMMACHVS SYMMACHO FILIO
1 Accessit peregrinationi nostrae largior dies ex conperendinatione ludorum quos pluuiarum interuentus retardat.
2 Sed uolo ut hanc dilationem salutis meae certus leniter feras et desiderium tui, quod apud me crescit ex mora, stili adsiduitate soleris.
3 Vale.
VIII. SYMMACHVS SYMMACHO FILIO
1 Confido solando animo tuo sermonis mei adsiduitatem posse sufficere; nam recentibus scriptis hunc addo sermonem cuius tibi lectio spem reditus mei pollicebitur, si fors praesumpta confirmet.
2 Ratio autem huius aestimationis in aperto est, quia post magnificam ludorum consularium functionem sola adhuc arenae restat editio.
3 Mutetur igitur animus in gaudium, et adeptum esse te crede quod possibilis coniectura promittit.
4 Vale.
IX. SYMMACHVS SYMMACHO FILIO
1 Scintillare acuminibus atque sententiis epistulas tuas gaudeo; decet enim loqui exultantius iuuenalem calorem.
2 Sed uolo ut in aliis materiis aculeis orationis utaris, huic autem generi scriptionis maturum aliquid et comicum misceas: quod tibi etiam rhetorem tuum credo praecipere.
3 Nam ut in uestitu hominum ceteroque uitae cultu loco ac tempori apta sumuntur, ita ingeniorum uarietas in familiaribus scriptis neglegentiam quandam debet imitari, in forensibus uero quatere arma facundiae.
4 Sed de his non ibo longius.
5 Perge interim quo te aetatis impetus et naturae ardor inpellit.
6 Mei uoti caput est ut bene ualeas et supra annos tuos litterarum dote ditescas.
7 Vale.
X. SYMMACHVS SYMMACHO FILIO
1 Amico nostro Annio cursim praetereunti potui solam dictionem salutis iniungere: sed debuit tibi sanitatis meae fidem facere lectio praesentium litterarum.
2 Esto igitur animo laetiore et spera, decus meum, frequentibus scriptis in notitiam tuam similiter uentura quae gaudeas.
3 Vale.
XI. SYMMACHVS SYMMACHO FILIO
1 Adsurgit animus meus, quotiens amabilitatis tuae sermo defertur; nam et sanitatis tuae adportat fidem et profectum ostentat ingenii.
2 Hortor igitur ut me istiusmodi linguae tuae flosculis frequenter aspergas nec ullam cessationem tibi uindices, dum me breui aestimas adfuturum.
3 Planiora enim mihi fient et faciliora omnia ad recurrendum, si paginis tuis reuertentis animus incitetur.
4 Vale.
XII. SYMMACHVS SYMMACHO FILIO
1 Magnum in modum sollicitauit me inaequalitatis tuae nuntius, licet securitas sanitatis iisdem litteris esset adiuncta.
2 Quare animi incertus adpropero orans diuina praesidia ut te conpotem bonae ualetudinis et epistula mea et recursus inueniat.
3 Haec enim uoti paterni impetratio faciet ut redisse delectet.
4 Vale.
XIII. SYMMACHVS SYMMACHO FILIO
1 Iter meum famae uarietas retardauit.
2 Nam dum exploro tuta et longitudinem uiae dierum interpositione distinguo, tandem sextum kalendas Martias Mediolanium per Ticeni longinqua perueni.
3 Nunc laborem meum domini et principis nostri blandus sermo solatus est.
4 Spero etiam legationem breui in notitiam diuini principis perferendam; siquidem uir cuncta praecelsus cui primas partes causae publicae noster ordo mandauit mox cum praesidiis ualidissimis adfore nuntiatur.
5 Vestro silentio uehementer offendor atque ideo peto ut peregrinationis meae patientiam crebro iuuetis adfatu.
6 Vale.
XIV. SYMMACHVS SYMMACHO FILIO
1 Cum ueredarii deesset occasio, priuato homini reddenda scripta commisi.
2 Hunc ad uos arbitror sero uenturum.
3 Vtrisque autem litteris eadem continentur quod sextum kalendas Martias Mediolanium multo anfracto circumuectus intrauerim ueneratusque dominum et principem nostrum cuius sermo diuinus itineris mei conpensauit laborem, in praesentiam uiri cuncta praecelsi comitis agenda produco; quem mox deo iuuante adfore nuntiorum confirmat adsertio.
4 Nunc tuae curae sit, decus nostrum, peregrinationis meae curas stili adsiduitate solari.
5 Vale.
AD ATTALVM
XV. SYMMACHVS ATTALO
1 Amicitiae nostrae contemplatio spem mihi aduentus tui fecerat: prope est ut errasse me credam, qui te speraui in conspectum parentis sponte uenturum.
2 Quando igitur sine ambitu nostro recte facere nescis, oratus adpropera, et si te superbum Tibur expleuit, Laurentibus siluis amoena commuta.
3 Nec uerearis ruris horridi denuntiationem: in oculis est uenantibus mare, celebri itinere uilla praestringitur; in ipsa igitur ferarum cubilia planus ac patulus accessus est, et si haec abessent, anteiret nimirum sermo inter nos mutuus et litterarum liberalis conlatio Tarentinas aut Siculas uoluptates.
4 Quare si tu quoque huic sententiae manum porrigis, adde te rusticantium numero et paulisper Catones atque Atilios aemulare, quos uomis et stiua ad consulares misit secures.
5 Vale.
XVI. SYMMACHVS ATTALO
1 Vicem sermonis mei desiderasse te gaudeo, sed amolior inuidiam neglegentiae.
2 Parata enim responsa deseruit tabellarius tuus excitus, ut fando conperi, ualetudinis tuae dubio.
3 Agnoscis nempe infucatas esse neque ex alto trahi cessationis meae causas.
4 Non ibo longius, quia breuis est adsertio ueritatis.
5 Nunc sanitatem tibi gratulor, qua post nimium metum cognita multum diluxit in pectore meo gaudii.
6 Indicium autem respirantis uigoris litterarum tuarum iucunditas praetulit.
7 Petis namque ut tibi ad confirmandam ualetudinem stili mei remedia subministrem.
8 Festiuitas ista Baiana est; nimiis te salibus sinus Lucrinus infecit.
9 Estne aliquid in uerbis meis, quod aures tuas sospitet, quod medicinam sensibus faciat? Credo, consentio.
10 Nam plerumque amara haustu ad salutem ualent et sucis tristibus adfecta refouentur.
11 Sed nimium quantum auarus es qui Flauiano meo praesente quicquam requiris, in quo tanta rerum bonarum delenimenta sunt, ut mihi quasi apud Sirenas aut Lotophagos haesisse uidearis.
12 Atque utinam uestro otio iungerer; plus de uobis caperem salubritatis, quam tu desideras, qui a me solas litteras poposcisti.
13 Vale.
XVII. SYMMACHVS ATTALO
1 Ne ego frustra hactenus tacui, dum te promissi certus opperior.
2 Tandem redeundum mihi est ad consueta solacia meliorum desperatione.
3 Et fortasse suscenses diuturno silentio meo? Id uero etiam reliquum est ut inritus expectationis arcessar.
4 Heres igitur iuris tui super ordiendo itinere promptus ero stare promissis.
5 Me esse contentum tali leuamine non pigebit; hoc certe officiorum conmercio aut solabor quod non uenis, aut merebor ut uenias.
6 Vale.
XVIII. SYMMACHVS ATTALO
1 Proxime de Formiano sinu regressus in larem Caelium domo iamdiu abesse te conperi.
2 Datum mox negotium est Theophilo communi amico et nunc itineris mei socio, ut et ad te in Tiburtem agrum reditus mei nuntius pergeret et salutationis uerba perferret.
3 Hunc tu, ut es curiosus rerum mearum, quasi aliqua tibi in nos decreto publico inquisitio esset tributa, uersando palam facere coegisti quae foris gesseram.
4 Nam hoc confessae sunt litterae tuae quas idem uir optimus Theophilus reportauit.
5 Fuerit benignitatis tuae actuum meorum fastigia et capita disquirere — utrum crebra uectatio campi aut maris ualetudinem meam iuuerit, an ullus agris nostris cultus, aedibus nitor, pecori numeris accesserit, quid adfluxerit edulium copiarum, utrum consularem mensam succinxerit modus uoluntarius, an umquam Formias uicina urbe aut longinquiore mutauerim —: etiamne explorare te fas fuit, quid procul ab arbitris studiorum meorum cura contulerit in paginas, utrum me operatum ceris stantes plerumque oculi et palloris signa detexerint? Exploratorem te stilus meus patitur.
6 Doces amicos suspicionum uias, et si dici potest, odore atque uestigiis scripta nostra uenaris.
7 Num ego scire postulo quid in Tiburtibus pomariis litterarii operis exerceas? Solum hoc fama attulit balineum tibi nuper extructum, cui torris unus ad iusti caloris pabulum satisfacere narratur; lectitasse autem te in multo otio utriusque linguae auctores, ipse index fuisti.
8 Ego tamen non quaero an aliquid et scripseris.
9 Animaduerto enim te conscientiae gloria proprii operis accensum uoluisse cognoscere an ego quoque idem fecerim.
10 Sed iam omissis epistulis uelim redeas, nisi forte balnei tui breuis sumptus hortatur ne deseras parsimoniae consuetudinem.
11 Vale.
XIX. SYMMACHVS ATTALO
1 Duo pariter commissa in amicitiam redemisti epistulae tuae salibus: diu afueras, nihil scripseras.
2 Quis Colchus aut Thessalus cantu aut manu has offensiones leuasset? Ergo ob epistulae delenimentum ueniae pretium feres.
3 Sino ut amici tui nuptiale festum curae uacuus exerceas et urbem Tiburtem quae nuper tibi faces praetulit communem Iunoni et Herculi facias.
4 Reuerteris, ut spero, post repotia in Caelium larem: uel si adhuc iuuat aestiuos dies in pomariis tuis ducere, iterum tibi indignatio mea litterarum tuarum melle placanda est.
5 Vale.
XX. SYMMACHVS ATTALO
1 Villa Tiburs quae proxime in ius tuum uenit maioris ingenii praedicatorem requirit; ego tamen linguae modicus, ut potero, uerbis honorem loco faciam.
2 Quid hic in positu aedium uenustatis est! Quantus ex edito late in plana iactus oculorum! Frequentare has sedes Orchomenias dixerim deas, atque eas sedulo adnisas ut te conciliarent aedibus suis dominum.
3 Perge igitur, ut facis, et uictis aeuo redde nouitatem.
4 Multo hoc factu promptius, quam quod Hesiodum ferunt posito senio in uirides annos redisse.
5 Interea gratulare nobis bonam ualetudinem quae ut tibi quoque longum secundet inter fastigia est uotorum meorum.
6 Vale.
XXI. SYMMACHVS ATTALO
1 Postquam mihi litteras tuas raedarius meus reddidit et salutatio ex itinere reportata obseruantiam nostram soluit religione, datus est mihi aditus crebro, dum aberis, tecum loquendi.
2 Quare ab iis ordior, quae in uoto tuo prima sunt.
3 Deum pace mea atque unici mei sanitas uiget.
4 Vrbanas turbas Vaticano, in quantum licet, rure declino et tamen, si quando in coetum uocamur, ad obsequium consilii publici pedem refero.
5 Scio te nihil amplius uelle de nobis.
6 Tantumdem pernoscere rerum tuarum desiderii modus postulat.
7 Vale.
XXII. SYMMACHVS ATTALO
1 Longa me deliberatio habuit an tibi honorem facere sub iusta reditus uestri expectatione deberem.
2 Verebar enim ne festinatio tua solaciis obuiis frangeretur.
3 Sed hoc ambiguum soluit ratio contraria quae spem dedit has litteras reuertenti stimulorum, non frenorum instar futuras.
4 Et consulto adfecto breuitatem solam tibi deferens dictionem salutis, ut uerborum meorum haustus exiguus efficacior sit ad sollicitandam sitim quam ad explendam.
5 Vale.
XXIII. SYMMACHVS ATTALO
1 Requirunt me, credo, oculi tui, mens adesse non dubitet.
2 Mecum enim diligentia tui peregrinatur totumque animi adfectione circumfero.
3 Nihilominus exerceo stilo amicitiae uoluptatem; quod si tu quoque inuicem feceris, eueniet ut longum fruar otii possessionem, quia non negabis quod me posset abducere.
4 Vale.
XXIV. SYMMACHVS ATTALO
1 Ad Neapolitanam prouectus oram litteras sumpsi, quibus nos in aduentum tuum Bais residere iussisti.
2 Adserebat perlator epistulae imminere excursum tuum calcibus suis.
3 Quid facerem, cum me nec locus idem teneret? Expeditius uisum est ut a te potius gratiam continuandi ad nos itineris posceremus.
4 Amicos enim, non Baias desiderasti, nisi forte illo luxuriae sinu traheris.
5 Comitabimur te, si eo redire malueris, quamuis regionis istius caelum salubrius et pares copiae sint.
6 Erit optio tua intendere iter an relegere debeamus.
7 Ad defensionem meam pertinet eo redeuntem te sequi, ubi aduentantem expectare non potui.
8 Vale.
XXV. SYMMACHVS ATTALO
1 Si respondisses epistulae meae, leuasses onere conscientiam tuam: nunc nostram taciturnitate iuuisti.
2 Repensa enim officia laetitiam mihi praestant, negata uictoriam.
3 Et scio ex abundanti posse te facere quod nos multo sudore destringimus.
4 Sed quia inuides bona uerba lectoribus, ne uim facere existimer auaritiae tuae, dispendium meum deuoro.
5 Vale.
AD MACEDONIVM
XXVI. SYMMACHVS MACEDONIO
1 Audeo te in agrum Lauinatem meum post Tiburtes rogare delicias, nec sum religiosi desiderii longus precator.
2 Ea quippe inter amicos petitionum debet esse condicio, ut praestantibus prona uideantur quae sunt magna poscentibus.
3 Vale.
XXVII. SYMMACHVS MACEDONIO
1 Soles adfirmare quod me tibi praeferas.
2 Posset hoc esse credibile, si filium meum Attalum ad nos uenire patereris.
3 In tuo enim iure est, tuis monitis adquiescit; quod quidem fieri oportere consentio, sed non eatenus pontificium tuum in nostra damna protendas! Parumne est quod ipse aeque desiderandus consortium meum deseris et inuides nobis exoptatissimam tui societatem? Insuper alterum quoque delenificis amoris artibus retines, credo coniciens adceleraturum esse me reditum, si utroque destituar.
4 At ego denuntio opus esse monitore qui retrahat haerentem; nam, ut scis, amo otium, pascor quiete.
5 Instruo itaque te aduersum lentitudinem meam: si absentis amici iam desideras reditum, patere breuem praesentis excursum.
6 Vale.
XXVIII. SYMMACHVS MACEDONIO
1 Licet grauissimis febribus inpedirer, non potui denegare tibi honorificentiam litterarum, ne religionis neglegens iudicarer.
2 Nec tamen in multam seriem propagare litteras ualui, quarum breuitas inculpabilis est, cum ex iniuria ualetudinis, non ex uoluntate descendat.
3 Vale.
XXIX. SYMMACHVS MACEDONIO
1 Neque fratris nostri u. c. Procliani profectio passa est ut silerem neque nostra siuit adfectio ut officiis temperarem.
2 Cape igitur debitum munus adloquii et, ut me facias promptiorem, inpertiendae salutationis operam frequenter usurpa.
3 Vale.
AD ATTICVM
XXX. SYMMACHVS ATTICO
1 Est quidem mihi ruris otium uoluptati, sed antiquiorem tui iudico uoluntatem; quare officiis consularibus, si fors dictum iuuet, spectator et conuiua non deero.
2 Vale.
XXXI. SYMMACHVS ATTICO
1 Retrahere nos e Campaniae gremio Tiburtis agri laudibus studes.
2 Est ille, ut praedicas, in tuo rure densus cupressis et fontium largus et montano situ frigidus.
3 Sed haec mihi desideranda, si te mora uberiore tenuissent; nunc properato in Vrbem reditu nescio quam mihi fastiditi loci suspicionem dedisti.
4 Habent enim saepe uoluptates satietatem.
5 Quod si ita est, satisfactum Formiis puto, quibus renuntiaueras, cum tibi etiam praelata displiceant.
6 Vale.
XXXII. SYMMACHVS ATTICO
1 Relegere iter et in conspectum uestrum tandem redire meditamur, licet filii nostri uirium uacui sint et me febrium noxa temptauerit.
2 Minuetur tamen labor interuallis breuibus mansionum.
3 Spero locorum mutatione processurum aliquid optatis.
4 Curam in me diligentiae tuae usu probatam crescere in dies gaudeo; cui inpense uerbis gratias agerem, si id laudis potius adfectatione quam sincera pietate faceres.
5 Vale.
XXXIII. SYMMACHVS ATTICO
1 Proxime ad te indicium salutis meae pertuli necdum quod inuicem de prosperis tuis legerem reddidisti: non piget tamen ante solutionem religiosum fenus iterare.
2 Tanta est enim securitas animi in nos tui, ut repensum putem quidquid ab amante debetur.
3 Vale.



© 2006 - 2021 Monumenta Informatik