| DCCXLI. |
1 | Hoc anno Karlus maior domus diem obiit, tres filios heredes relinquens, Karlomannum scilicet et Pippinum, atque Grifonem, quorum Grifo, qui ceteris minor natu erat, matrem habuit nomine Swanahilde, neptem Odilonis ducis Baioariorum. |
2 | Haec illum maligno consilio ad spem totius regni concitavit, in tantum, ut sine dilatione Laudunum civitatem occuparet, ac bellum fratribus indiceret. |
3 | Qui celeriter exercitu collecto Laudunum obsidentes, fratrem in deditionem accipiunt, atque inde ad regnum ordinandum ac provin cias, quae post mortem patris a Francorum societate desciverant, rec iperandas animos intendunt. |
4 | Et ut in externa profecti domi omnia tuta dimitterent, Karlomannus Grifonem sumens, in Novocastello, quod iuxta Arduennam situm est, custodiri fecit, in qua custodia usque ad tempus quo idem Karlomannus Roman profectus est, dicitur permansisse. |
| DCCXLII. |
1 | Karlomannus et Pippinus Francorum regno potiti, primo Aquitaniam recipere volentes, contra Hunoldum, illius provinciae ducem, cum exercitu eandem Aquitaniam ingrediuntur, et capto quodam castello quod Luccas vocatur, priusquam ex ea provincia secederent, regnum quod communiter habuerunt, diviserunt inter se in loco qui vocatur Vetus Pictavis : eodemque anno postquam domum regressi sunt, Karlomannus Alamanniam quae et ipsa a Francorum societate defecerat, cum exercitu ingressus, ferro et igni vastavit. |
| DCCXLIII. |
1 | Karlomannus et Pippinus iunctis copiis contra Odilonem ducem Baioariorum profecti sunt, proelioque commisso exercitum eius fuderunt; et postquam inde reversi sunt, Karlomannus solus in Saxoniam profectus est, et castrum quod dicitur Hohseoburg et in eo Theodericum Saxonem, illius loci primarium, in deditionem accepit. |
| DCCXLIV. |
1 | Item idem fratres Karlomannus et Pippinus iuncta manu Saxoniam ingressi sunt, praedictumque Theodericum iterum in deditionem acceperunt. |
| DCCXLV. |
1 | Hoc anno Karlomannus, quod diu ante praemeditatus est, patefecit fratri suo Pippino, saecularem conversationem se velle dimittere et habitu monachico Deo servire. |
2 | Propter hoc dimissa expeditione anni praesentis, ad vota Karlomanni perficienda et iter illius disponendum - nam Romam proficisci statuerat - et Pippinus vacabat, dans operam, ut frater honorifice ac decenter illo, quo desiderabat, perveniret. |
| DCCXLVI. |
1 | Karlomannus Romam profectus, dimissa saeculari gloria habitum mutavit, et in monte Soracti monasterium in honorem sancti Silvestri aedificavit, ubi quondam tempore persecutionis, quae sub Constantino imperatore facta est, sanctus Silvester latuisse fertur. |
2 | Ibique aliquandiu commoratus, meliori consilio hoc loco dimisso, ad monasterium sancti Benedicti in Samnio provincia iuxta Casinum castrum constitutum Deo serviturus venit, ibique monachicum habitum suscepit. |
| DCCXLVII. |
1 | Frater Karlomanni et Pippini, nomine Gripho, Pippino fratri suo subiectus esse nolens, quamquam sub illo honorifice viveret, collecta manu in Saxoniam profugit, collectoque Saxonum exercitu super fluvium Ovacra in loco qui dicitur Orheim consedit: et Pippinus cum exercitu Francorum per Thuringiam profectus, contra fratris dolos Saxoniam ingressus est, conseditque super fluvium Missaha in loco qui vocatur Skahningi . |
2 | Proelium tamen non est inter eos commissum, sed ex placito discesserunt |
| DCCXLVIII. |
1 | Gripho Saxonum fidei diffidens, Baioariam petiit, et copiis, quae de Francia ad eum confluebant, ipsum ducatum in suam redegit potestatem, Tassilonem et Hiltrudem in deditionem accepit, Swithgerum ad auxilium sibi venientem suscepit. |
2 | Haec cum ad Pippinum perlata fuissent, cum maximo exercitu Baioariam profectus est, fratremque suum Griphonem cum omnibus qui cum ipso vel ad ipsum venerant coepit, Tassilonem in ducatum restituit, domumque reversus, Griphonem more ducum duodecim comitatibus donavit. |
3 | Sed ille tali beneficio contentus non erat, nam eodem anno ad Waifarium ducem Aquitaniae, profugit |
| DCCXLIX. |
1 | Burchardus Wirziburegensis episcopus, et Folradus presbiter capellanus missi sunt Romam ad Zachariam papam, ut consulerent pontificem de causa regum, qui illo tempore fuerunt in Francia, qui nomen tantum regis, sed nullam potestatem regiam habuerunt; per quos praedictus pontifex mandavit, melius esse illum vocari regem, apud quem summa potestatis consisteret; dataque auctoritate sua, iussit Pippinum regem constitui. |
| DCCL. |
1 | Hoc anno secundum Romani pontificis sanctionem Pippinus rex Francorum appellatus est, et ad huius dignitatem honoris unctus sacra unctione manu sanctae memoriae Bonifatii archiepiscopi et martiris, et more Francorum elevatus in solium regni, in civitate Suessona. |
2 | Hildericus vero, qui falso regis nomine fungebatur, tonso capite in monasterium missus est. |
| DCCLI.DCCLII. DCCLIII. |
1 | Hoc anno Pippinus rex cum exercitu magno Saxoniam ingressus est, et quamvis Saxones ei obstinatissime resisterent, pulsi tamen cesserunt, et ipse usque ad locum qui dicitur Rimi, qui est super fluvium Wisuram, accessit. |
2 | In qua expeditione Hildigarius archiepiscopus interfectus est, in monte qui dicitur Iuburg. |
3 | Revertendi vero regi de Saxonia nuntius venit de morte fratris sui Griphonis, et a quo vel qualiter fuisset interfectus. |
4 | Eodem anno Stephanus papa venit ad Pippinum regem in villa quae vocatur Carisiacus suggerens ei, ut se et Romanam ecclesiam ab infestatione Langobardorum defenderet. |
5 | Venit et Karlomannus frater regis, iam monachus factus, iussu abbatis sui, ut apud fratrem suum precibus Romani pontificis obsisteret; invitus tamen hoc fecisse putatur, quia nec ille abbatis sui iussa contempnere, nec abbas ille praeceptis regis Langobardorum, qui ei hoc imperavit, audebat resistere. |
| DCCLIV. |
1 | Stephanus papa postquam a rege Pippino ecclesiae Romanae defensionis firmitatem accepit, ipsum sacra unctione ad regiae dignitatis honorem consecravit, et cum eo duos filios eius, Karlum et Karlomannum; mansitque hiberno tempore in Francia. |
2 | Eodem anno Bonifatius, archiepiscopus Magontiacensis, in Frisia verbum Dei praedicans a paganis interfectus, martirio coronatus est. |
| DCCLV. |
1 | Pippinus rex, invitante atque suggerente praedicto Romano pontifice, propter iustitiam beati Petri apostoli a rege Langobardorum exigendam Italiam cum valida manu ingreditur. |
2 | Resistentibus Langobardis et claustra Italiae tuentibus, ad ipsas montium clusas acerrime pugnatum est; cedentibusque Langobardis, omnes copiae Francorum quamvis difficilem viam non magno labore superarunt. |
3 | Heistulfus vero, rex Langobardorum, manum conserere non ausus, in civitate Papia a rege Pippino obsessus est; qui ante obsidionem non solvit, quam firmitatis causa pro reddenda sanctae Romanae ecclesiae iustitia obsides 40 recepisset. |
4 | Datis vero 40 obsidibus promissisque iureiurando firmatis, ipse quidem in regnum suum regressus est, et Stephanum papam cum Folrado presbytero capellano et non minima Francorum manu Romam remisit. |
5 | Karlomannus autem monachus, frater regis, qui cum Berthrada regina in Vienna civitate remansit, priusquam rex de Italia reverteretur febre correptus, diem obiit; cuius corpus iussu regis ad monasterium sancti Benedicti, in quo monachicum habitum susceperat, relatum est. |
| DCCLVI. |
1 | Heistulfus rex Langobardorum, quamquam anno superiore obsides dedisset, et de reddenda sanctae Romanae ecclesiae iustitia tam se quam optimates suos iureiurando obstrinxisset, nihil de promissis opere complevit. |
2 | Propter hoc Pippinus rex iterum cum exercitu Italiam intravit, et Heistulfum in Papia civitate se includentem obsedit, et obsidione ad impletionem promissorum suorum conpulit. |
3 | Redditamque sibi Ravennam et Pentapolim et omnem Exarchatum ad Ravennam pertinentem ad sanctum Petrum tradidit; atque his peractis, in Galliam reversus est. |
4 | Heistulfus autem post abscessum eius, cum meditaretur, quomodo sua promissa non tam impleret, quam dolose ea quae impleta fuerant conmutaret, in venatione de equo suo casu prolapsus est; atque ex hoc aegritudine contracta, intra paucos dies vivendi terminum fecit. |
5 | Cui Desiderius, qui comes stabuli eius erat, successit in regnum. |
| DCCLVII. |
1 | Constantinus imperator misit Pippino regi multa munera, inter quae et organum; quae ad eum in Conpendio villa pervenerunt, ubi tunc populi sui generalem conventum habuit. |
2 | Illuc et Tassilo dux Baioariorum cum primoribus gentis suae venit, et more Francico in manus regis in vassaticum manibus suis semetipsum commendavit, fidelitatemque tam ipso regi Pippino quam filiis eius Karlo et Karlomanno iureiurando supra corpus sancti Dionisii promisit; et non solum ibi, sed etiam super corpus sancti Martini et sancti Germani simili sacramento, fidem se praedictis dominis suis diebus vitae suae servaturum, est pollicitus. |
3 | Similiter et omnes primores ac maiores natu Baioarii, qui cum eo in praesentiam regis pervenerant, fidem se regi et filiis eius servaturos, in praedictis venerabilibus locis promiserunt. |
| DCCLVIII. |
1 | Pippinus rex cum exercitu Saxoniam adgressus est; et quamvis Saxonibus validissime resistentibus et munitiones suas tuentibus, pulsis proelio propugnatoribus, per ipsum, quo patriam defendere conabantur, vallum intravit. |
2 | Commissisque passim procliis, plurimam ex ipsis multitudinem occidit, coegitque ut promitterent, se omnem voluntatem illius esse facturos, et annis singulis honoris causa ad generalem conventum equos 300 pro munere daturos. |
3 | His ita compositis, et more Saxonico, ut rata esse deberent, confirmatis, in Galliam sese cum exercitu suo recepit. |
| DCCLIX. |
1 | Natus est Pippino regi filius, quem suo nomine Pippinum vocari voluit. |
2 | Sed puer inmatura morte praeventus, tertio post nativitatem suam anno decessit. |
3 | Hoc anno celebravit rex natalem Domini in Lonclare, et pascha in Iopila; neque extra regni sui terminos aliquod iter fecit. |
| DCCLX. |
1 | Waifarius dux Aquitaniae, cum res, quae in sua potestate erant, et ad ecclesias sub manu Pippini regis constitutas pertinebant, rectoribus ipsorum venerabilium locorum reddere noluisset, ipsumque regem pro his se per legatos suos commonentem audire contemneret, contumacia sua ad suscipiendum contra se bellum concitavit. |
2 | Nam rex contractis undique copiis Aquitaniam ingressus, bello se res et iustitias ecclesiarum exacturum pronuntiavit. |
3 | Cumque in loco, qui Tedo advocatur, positis castris consedisset, Waifarius bello certare non ausus, missa ad regem legatione, spondet se imperata facturum, ecclesiarum iustitias redditurum, obsides qui imperarentur daturum: dedit etiam duos de primoribus gentis, Adalgarium et Itherium. |
4 | Et hoc facto, commotum contra se regis animum adeo mitigavit, ut statim bello desisteret. |
5 | Nam acceptis obsidibus, qui ad fidem promissionibus faciendam dati sunt, rex bello abstinuit, domumque reversus, dimisso exercitu, in villa Carisiaco hiemavit, in qua et natalem Domini et pascha celebravit. |
| DCCLXI. |
1 | Waifarius dux, quamquam obsides dedisset, sacramenta iurasset, satius tamen ratus, si de inlato sibi anno superiore bello ultionem exigeret, exercitum suum, qui Francorum possessiones popularetur, usque ad Cabillonem civitatem fecit accedere. |
2 | Quod cum Pippino regi generalem conventum agenti in villa Duria fuisset nunciatum, coactis undique auxiliis, cum magno belli apparatu Aquitaniam ingressus, quaedam opida atque castella manu cepit: in quibus praecipua fuere Burbonis, Cantilla, Clarmontis. |
3 | Quaedam se victori ultro dediderunt, maximeque Arvernorum castella, quae tunc bello premebantur. |
4 | Rex tamen cuncta quae extra munitiones invenit, ferro et igni devastans, postquam ad Limovicas oppidum venit, reversus est, et in villa Carisiaco hibernis habitis, natalem Domini ac pascha celebravit. |
5 | In hac expeditione fuit cum rege filius eius primogenitus Karlus, ad quem post patris obitum totius imperii summa conversa est. |
| DCCLXII. |
1 | Pippinus rex suscepto a se bello finem inponere cupiens, iterum Aquitanicam provinciam cum magnis copiis intrat: captisque Biturica civitate et castello Toarcis, revertitur. |
2 | Hiemavitque in villa Gentiliaco, atque in ea natalem Domini ac paschalis festi sollemnia celebravit. |
| DCCLXIII. |
1 | Redeunte anni congruo tempore, conventu in Nivernis habito, et contractis undique copiis, rex Pippinus Aquitaniam repetit, et omnia quae extra munitiones erant ferro et igni depopulatus, usque ad Cadurciam opidum accessit. |
2 | Inde cum integro exercitu in Franciam se recepturus, per Lemovicam regreditur. |
3 | De qua expeditione Tassilo Baioariae dux, aegritudine per dolum simulata, patriam reversus est, firmatoque ad defectionem animo, ad regis conspectum ulterius se venturum abiuravit. |
4 | Rex, dimisso in hiberna exercitu, ad hiemandum in villa Lonclare consedit, atque ibi natalem Domini ac pascha celebravit. |
5 | Facta est autem eo tempore tam valida atque aspera hiemps, ut inmanitate frigoris nullae praeteritorum annorum hiemi videretur posse conferri. |
| DCCLXIV. |
1 | Rex Pippinus, distracto in diversa animo propter duo bella, Aquitanicum iam olim susceptum, et Baioaricum propter Tassilonis ducis defectionem suscipiendum, populi sui generalem conventum habuit in Wormacia civitate. |
2 | Dilataque in futurum expeditione, illo anno domi se continuit. |
3 | Hiemavitque in villa Carisiaco, atque in ea natalem Domini et sanctum paschalis festi sollemne celebravit. |
4 | Eodem anno eclipsis solis facta est primo die Non. Iun. hora sexta. |
| DCCLXV. |
1 | Hoc anno rex Pippinus domi se continuit, neque propter Aquitanicum bellum, quamvis nondum finitum, regni sui terminos egressus est, sed generalem populi sui conventum in Attiniaco villa, hiberna Aquisgrani habuit, ubi et natalem Domini et pascha celebravit. |
| DCCLXVI. |
1 | Pippinus rex propter conficiendum Aquitanicum bellum conventu Aurelianis habito, in Aquitaniam profectus, distructum a Waifario Argentomagum castrum reaedificat, depositoque ibi necnon et in Biturica civitate Francorum praesidio, regreditur, natalemque Domini Salmonciaci, pascha vero Gentiliaci celebravit. |
| DCCLXVII. |
1 | Orta quaestione de sancta Trinitate et de sanctorum imaginibus inter orientalem et occidentalem ecclesiam, id est Romanos et Graecos, rex Pippinus, conventu in Gentiliaco villa congregato, synodum de ipsa quaestione habuit; eoque peracto, ad bellum praedictum conficiendum post natalem Domini in Aquitaniam proficiscitur. |
2 | Et per Narbonam iter agens, Tolosam adgressus coepit, Albiensem et Gavuldanum. |
3 | pagos in deditionem accepit. |
4 | Et Viennam reversus, postquam ibi et paschalis festi sacra peregit, et exercitum a labore refecit, iam prope aestate confecta, mense Augusto ad reliquias belli profectus est; et Bituricam veniens, conventum more Francico in campo egit. |
5 | Indeque ad Garonnam fluvium accedens, castella multa et petras atque speluncas, in quibus se hostium manus plurima defendebat, coepit, inter quae praecipua fuere Scoralia, Torinna et Petrocia. |
6 | Reversusque Bituricam, exercitum in hi berna dimisit, ipse ibi considens natalem Domini celebravit. |
7 | Eo anno Paulus papa Romanus defunctus est, cuius rei nuntius ibi ad regem pervenit. |
| DCCLXVIII. |
1 | Rex Pippinus cum primum ad bellum gerendum tempus congruum esse videret, evocato undique exercitu, ad Santonicam civitatem contendit. |
2 | Captoque in itinere Rimistaino, cum ad urbem praedictam venisset, mater et soror et neptes Waifarii ducis ad conspectum eius adductae sunt. |
3 | Quas cum pie susceptas servari iussisset, ad Garonnam fluvium proficiscitur, ubi ei Erowicus cum alia praedicti ducis sorore occurrit, in loco qui Montes vocatur, seque et illam regi tradidit. |
4 | Rebus igitur aliquot prospere gestis, rex revertitur, et in castello quod dicitur Sels pascha celebravit. |
5 | Adsumptaque secum uxore atque familia sua iterum ad urbem Santonicam venit. |
6 | Dimissaque ibi uxore et familia, cum omnibus copiis ad persequendum Waifarium ducem animum intendit, nec prius destitit, quam aut caperet aut interficeret rebellantem. |
7 | Interfecto igitur duce Waifario in territorio Petragorico, confectoque, ut sibi videbatur, Aquitanico bello, Santonas reversus est. |
8 | Cumque ibi aliquantum temporis moraretur, aegritudine decubuit. |
9 | In ipsa tamen valitudine Turonos delatus, apud sancti Martini memoriam oravit. |
10 | Inde cum ad Parisios venisset, 8 Kal. Octob. |
11 | diem obiit; cuius corpus in basilica beati Dionisii martiris humatum est. |
12 | Filii vero Karlus et Karlomannus consensu omnium Francorum reges creati, et Karlus in Noviomo civitate, Karlmannus in Suessona insignia regni susceperunt. |
13 | Karlusque, qui maior natu erat, Aquasgrani profectus, ibi natalem Domini, et in Ratumago civitate pascha celebravit. |
| DCCLXIX. |
1 | Postquam hii duo fratres patri succedentes regnum inter se partiti sunt, Aquitania provincia, quae in sortem maioris natu Karli regis cesserat, remanentibus in ea transacti belli reliquiis, conquiescere non potuit. |
2 | Nam Hunoldus quidam regnum adfectans, provincialium animos ad nova molienda concitavit. |
3 | Contra quem ipse, cui eadem provincia sorte obvenerat, rex Karlus cum exercitu profectus est. |
4 | Sed cum fratris auxilium habere non posset, qui procerum suorum pravo consilio ne id faceret inpediebatur, conloquio tantum cum eo habito in loco qui Duasdives vocatur, fratre in regnum suum remeante, ille Egolisenam Aquitaniae civitatem proficiscitur, et inde, contractis undique copiis, fugientem Hunoldum persequitur, paulumque abfuit, quin caperet. |
5 | Sed ille notitia locorum, in quibus regis exercitum latere poterat, liberatus est, dimissaque Aquitania Wasconiam petiit, tutum se ibi fore arbitratus Erat tunc Wasconum dux, Lupus nomine, cuius fidei se Hunoldus committere non dubitavit. |
6 | Ad quem rex missa legatione, iubet sibi perfugam reddi, ea conditione mandata, si dicto audiens sibi non fuisset, sciret se bello Wasconiam ingressurum, neque inde prius digressurum, quam illius inoboedientiae finem inponeret. |
7 | Lupus minis regis perterritus, Hunoldum et uxorem eius sine cunctatione reddidit, se quoque quaecumque imperarentur facturum spopondit. |
8 | At rex, donec legati quos miserat reverterentur, castellum quoddam iuxta Dornoniam fluvium vocabulo Fronciacum aedificat. |
9 | Reversis igitur legatis, reducto perfuga, aedificato castello, in regnum suum regreditur; celebravitque natalem Domini in villa Duria, et pascha apud sanctum Lantbertum in vico Leodico. |
| DCCLXX. |
1 | Domnus Karlus rex habuit populi sui conventum generalem in Wormacia civitate. |
2 | Berthrada vero, mater regum, cum Karlomanno minore filio apud Salusiam locuta, pacis causa in Italiam proficiscitur, peractoque propter quod illo profecta est negotio, adoratis etiam Romae sanctorum apostolorum liminibus, ad filios in Galliam revertitur. |
3 | Karlus autem rex natalem Domini Mogontiaci sanctumque pascha in villa Haristallio celebravit. |
| DCCLXXI. |
1 | Peracto secundum morem generali conventu super fluvium Scaldiam in villa Valentianas, rex Karlus ad hiemandum proficiscitur. |
2 | Cumque ibi aliquamdiu moraretur, Karlomannus frater a. d. 2 Nonas Decembris decessit in villa Salmontiaco. |
3 | Et rex ad capiendum ex integro regnum animum intendens, Carbonacum villam venit. |
4 | Ibi Wilharium episcopum Sedunensem et Folradum presbiterum et alios plures sacerdotes, comites etiam atque primates fratris sui, inter quos vel praecipui fuere Warinus et Adalhardus ad se venientes suscepit. |
5 | Nam uxor eius et filii cum parte optimatum in Italiam profecti sunt. |
6 | Rex autem profectionem eorum in Italiam quasi supervacuam patienter tulit. |
7 | Celebravitque natalem Domini Attiniaco et pascha Haristallio. |
| DCCLXXII. |
1 | Romae Stephano papa defuncto, Hadrianus in pontificatu successit. |
2 | Rex vero Karlus, congregato apud Wormaciam generali conventu, Saxoniam bello adgredi statuit, eamque sine mora ingressus, ferro et igni cuncta depopulatus, Aeresburgum castrum coepit, idolum quod Irminsul a Saxonibus vocabatur evertit. |
3 | In cuius destructione cum in eodem loco per triduum moraretur, contigit ut, propter continuam caeli serenitatem exsiccatis omnibus illius loci rivis ac fontibus, aqua ad bibendum inveniri non posset. |
4 | Sed ne diutius siti confectus laboraret exercitus, divinitus factum creditur, ut quadam die, cum iuxta morem tempore meridiano cuncti quiescerent, iuxta montem qui castris erat contiguus, tanta vis aquae in concavo cuiusdam torrentis eruperit, ut cuncto exercitui sufficeret. |
5 | Tum rex, idolo destructo, ad Wisuram fluvium accessit, ibique a Saxonibus duodecim obsides accepit. |
6 | Inde in Franciam reversus, in villa Heristallio et natalem Domini et sanctam paschalis festi solemnitatem celebravit. |
| DCCLXXIII. |
1 | Hadrianus papa cum insolentiam Desiderii regis et Langobardorum oppressionem ferre non posset, decrevit ut legationem ad Karlum regem Francorum mitteret, eumque sibi atque Romanis adversus Langobardos opem ferre rogaret. |
2 | Et quia id terreno itinere per Italiam fieri non poterat, eum quem miserat legatum, nomine Petrum, Romae navem conscendere et Massiliam usque per mare ire, atque inde terreno itinere in Franciam fecit pervenire. |
3 | Qui cum ad regem in Theodone villa, ubi tunc hiemaverat, pervenisset, et ei legationis suae causam aperuisset, eadem, qua venerat, via Romam regressus est. |
4 | Rex vero rebus, quae inter Romanos ac Langobardos gerebantur, diligenti cura pertractatis, bellum sibi contra Langobardos pro defensione Romanorum suscipiendum ratus, cum toto Francorum exercitu Genuam , Burgundiae civitatem iuxta Rhodanum sitam venit. |
5 | Ibique de bello suscipiendo deliberans, copias quas secum adduxerat divisit, et unam partem cum Bernhardo patruo suo per montem Iovis ire iussit; alteram ipse ducens, per montem Cinisium Italiam intrare contendit. |
6 | Superatoque Alpium iugo, Desiderium regem frustra sibi resistere conantem citra congressionem fugavit, Ticenoque inclusum obsedit, et in obpugnatione civitatis, quia difficilis erat, totum hiberni temporis spacium multa moliendo consumpsit. |
| DCCLXXIV. |
1 | Dum haec in Italia geruntur, Saxones velut peroportunam de absentia regis nancti occasionem, contiguos sibi Hassorum terminos ferro et igni populantur. |
2 | Cumque in eo loco qui nunc Frideslar ab incolis nominatur, basilicam a beato Bonifatio martire dedicatam incendere molirentur, atque hoc efficere casso labore conarentur, inmisso sibi divinitus pavore subitaneo, turpi trepidatione confusi, domum fugiendo revertuntur. |
3 | At rex, dimisso ad obsidionem atque expugnationem Ticeni exercitu, orandi gratia Romam proficiscitur. |
4 | Et cum, peractis votis, inde ad exercitum fuisset reversus, fatigatam longa obsidione civitatem ad deditionem compulit; quam caeterae civitates secutae, omnes se regis ac Francorum potestati subdiderunt. |
5 | Et rex, subacta et pro tempore ordinata Italia, in Franciam revertitur, captivum ducens Desiderium regem. |
6 | Nam Adalgis filius eius, in quo Langobardi multum spei habere videbantur, dissperatis patriae rebus, relicta Italia in Graeciam ad Constantinum imperatorem se contulit, ibique in patritiatus ordine atque honore consenuit. |
7 | Rex autem domum regressus, priusquam eum Saxones venisse sentirent, tripertitum in eorum regiones misit exercitum, qui incendiis ac direptionibus cuncta devastans, compluribus etiam Saxonum, qui resistere conati sunt, interfectis, cum ingenti praeda regressus est. |
| DCCLXXV. |
1 | Cum rex in villa Carisiaco hiemaret, consilium iniit, ut perfidam ac foedifragam Saxonum gentem bello adgrederetur, et eo usque perseveraret, dum aut victi christianae religioni subicerentur, aut omnino tollerentur. |
2 | Habitoque apud Duriam villam generali conventu, Rheno quoque transmisso, cum totis regni viribus Saxoniam petiit, et primo statim impetu Sigiburgum castrum, in quo Saxonum praesidium erat, pugnando coepit. |
3 | Aeresburgum aliud castrum a Saxonibus destructum munivit, et in eo Francorum praesidium posuit. |
4 | Inde ad Wisuram fluvium veniens, in eo loco qui Brunesberg vocatur, congregatam Saxonum multitudinem offendit, quae eum transitu fluminis arcere conabatur. |
5 | Sed frustra. |
6 | Nam in prima congressione pulsi fugatique sunt, et magnus eorum numerus ibidem interfectus est. |
7 | Et rex, amne traiecto, cum parte exercitus ad Ovacrum fluvium contendit, ubi ei Hessi, unus e primoribus Saxonum, cum omnibus Ostfalais occurrens, et obsides quos rex imperaverat dedit, et sacramentum fidelitatis iuravit. |
8 | Inde regresso, cum in pagum qui Bucki vocatur pervenisset, Angrarii cum suis primoribus occurrerunt, et sicut Ostfalai, iuxta quod imperaverat, obsides ac sacramenta dederunt. |
9 | Interea pars exercitus quam ad Wisuram dimisit, in eo loco qui Hlidbeki vocatur castris positis, incaute se agendo Saxonum fraude circumventa atque decepta est. |
10 | Nam cum pabulatores Francorum circa nonam diei horam reverterentur in castra, Saxones eis, quasi et ipsi eorum socii essent, sese miscuerunt, ac sic Francorum castra ingressi sunt; dormientesque ac semisomnos adorti, non modicam incautae multitudinis caedem fecisse dicuntur. |
11 | Sed vigilantium ac viriliter resistentium virtute repulsi, castris excesserunt, et ex pacto quod inter eos in tali necessitate fieri poterat, discesserunt. |
12 | Quod cum regi fuisset adlatum, quanta potuit celeritate adcurrens, fugientium terga insequutus, magnam ex eis prostravit multitudinem; et tum demum Westfalaorum obsidibus acceptis, ad hiemandum in Francia revertitur. |
| DCCLXXVI. |
1 | Regi domum revertenti nuntiatur, Hruodgaudum Langobardum, quem ipse Foroiuliensibus ducem dederat, in Italia res novas moliri, et iam conplures ad eum civitates defecisse. |
2 | Ad quos motus comprimendos cum sibi festinandum iudicaret, strenuissimum quemque suorum secum ducens, raptim Italiam proficiscitur, Hruodgaudoque qui regnum adfectabat interfecto, civitatibus quoque, quae ad eum defecerant, sine dilatione receptis, et in eis Francorum comitibus constitutis, eadem qua venerat velocitate reversus est. |
3 | Cui vix Alpes transgresso occurrerunt, qui nunciarent, Aeresburgum castrum a Saxonibus expugnatum, ac praesidium Francorum quod in eo posuerat expulsum; Sigiburgum aliud castellum oppugnatum quidem, sed, non captum, eo quod hii qui in eo causa praesidii fuerant constituti, facta eruptione incautos atque obpugnationi intentos Saxones a tergo invaserunt, et plurimis interfectis reliquos non solum oppugnationem dimittere, sed etiam fugere compulerunt, palantesque ac dispersos ad Lippiam usque fluvium persecuti sunt. |
4 | Haec cum regi adlata fuissent, conventu apud Wormaciam habito, Saxoniam sine mora statuit cum exercitu esse petendam, contractisque ingentibus copiis, tanta celeritate ad destinatum a se in Saxonia locum pervenit, ut omnes hostium conatus, quibus ei resistere parabant, illa festinatione praeverteret Nam ad fontem Lippiae veniens, inmensam illius perfidi populi multitudinem velut devotam ac supplicem, et quam erroris sui poeniteret, veniam poscentem invenit. |
5 | Cui cum et misericorditer ignovisset, et eos qui se christianos fieri velle adfirmabant, baptizari fecisset, datis et acceptis pro fide servanda fraudulentis eorundem promissionibus, obsidibus quoque quos imperaverat receptis, Aeresburgo castro quod dirutum erat restaurato, alioque castello super Lippiam constructo, et in utroque non modico praesidio relicto, ipse in Calliam reversus, in villa Heristallio hiemavit. |
| DCCLXXVII. |
1 | Rex prima veris adspirante temperie Noviomagum profectus est, et post celebratam ibidem paschalis festi sollemnitatem, propter fraudulentas Saxonum promissiones, quibus fidem habere non poterat, ad locum qui Padrabrun vocatur generalem populi sui conventum in eo habiturus, cum ingenti exercitu in Saxoniam profectus est. |
2 | Eo cum venisset, totum perfidae gentis senatum ac populum, quem ad se venire iusserat, morigerum ac fallaciter sibi devotum invenit. |
3 | Nam cuncti ad eum venerunt praeter Widichindum, unum ex primoribus Westfalaorum, qui multorum sibi facinorum conscius, et ob id regem veritus, ad Sigifridum Danorum regem profugerat. |
4 | Ceteri qui venerant, in tantum se regis potestati permissere, ut ea condicione tunc veniam accipere mererentur, si ulterius sua statuta violarent, et patria et libertate privarentur. |
5 | Baptizata est ex eis ibidem maxima multitudo, quae se, quamvis falso, christianam fieri velle promiserat. |
6 | Venit in eodem loco ac tempore ad regis praesentiam de Hispania Sarracenus quidam nomine Ibinalarabi cum aliis Sarracenis sociis suis, dedens se ac civitates, quibus eum rex Sarracenorum praefecerat. |
7 | Idcirco rex, peracto memorato conventu, in Gallia reversus, natalem Domini in Dutciaco villa, pascha vero in Aquitania apud Cassinoillum celebravit. |
| DCCLXXVIII. |
1 | Tunc ex persuasione praedicti Sarraceni spem capiendarum quarundam in Hispania civitatum haud frustra concipiens, congregato exercitu, profectus est, superatoque in regione Wasconum Pyrinei iugo, primo Pompelonem Navarrorum oppidum adgressus, in deditionem accepit. |
2 | Inde Hiberum amnem vado traiciens, Caesaraugustam praecipuam illarum partium civitatem accessit, acceptisque quos Ibinalarabi et Abuthaur, quosque alii quidam Sarraceni obtulerunt obsidibus, Pompelonem revertitur. |
3 | Cuius muros, ne rebellare posset, ad solum usque destruxit, ac regredi statuens, Pyrinei saltum ingressus est. |
4 | In cuius summitate Wascones insidiis conlocatis, extremum agmen adorti, totum exercitum magno tumultu perturbant. |
5 | Et licet Franci Wasconibus tam armis quam animis praestare viderentur, tamen et iniquitate locorum et genere inparis pugnae inferiores effecti sunt. |
6 | In hoc certamine plerique aulicorum, quos rex copiis praefecerat, interfecti sunt, direpta impedimenta, et hostis propter notitiam locorum statim in diversa dilapsus est. |
7 | Cuius vulneris acceptio magnam partem rerum feliciter in Hispania gestarum in corde regis obnubilavit. |
8 | Interea Saxones, velut occasionem nancti, sumtis armis ad Rhenum usque profecti sunt. |
9 | Sed cum amnem traicere non possent, quicquid a Diutia civitate usque ad fluentem Mosellae vicorum villarumque fuit, ferro et igni depopulati sunt. |
10 | Pari modo sacra profanaque pessumdata. |
11 | Nullum aetatis aut sexus discrimen ira hostis fecerat, ut liquido appareret, eos non praedandi, sed ultionem exercendi gratia Francorum terminos introisse. |
12 | Cuius rei nuncium cum rex apud Autesiodorum civitatem accepisset, extemplo Francos orientales atque Alamannos ad propulsandum hostem festinare iussit. |
13 | Ipse caeteris copiis dimissis, Heristallium villam, in qua hiemare constituerat, venit. |
14 | At Franci et Alamanni qui contra Saxones missi erant, magnis itineribus ad eos ire contendunt, si forte in finibus suis eos invenire possent. |
15 | Sed illi, iam re peracta, revertebantur ad sua. |
16 | Quorum vestigia sequuti qui a rege missi fuerunt, in pago Hassiorum super fluvium Adernam iter agentes invenerunt, eosque statim in ipso fluminis vado adorti, tanta strage ceciderunt, ut ex ingenti multitudine ipsorum vix pauci domum fugiendo pervenisse dicantur. |
| DCCLXXIX. |
1 | At rex de Heristallio, ubi hiemaverat et ubi natalem Domini ac sanctum pascha celebraverat, prima veris temperie movens, Compendium venit. |
2 | Et cum inde, peracto propter quod venerat negotio, revertisset, occurrit ei Hildibrandus dux Spolitinus cum magnis muneribus in villa Wirciniaco . |
3 | Quem et benigne suscepit, et muneribus donatum in ducatum suum remisit. |
4 | Ipse animo ad Saxonicam expeditionem intento, Duriam venit, habitoque iuxta morem generali conventu, Rhenum in eo loco qui Lippeham vocatur, cum exercitu traiecit. |
5 | Cui cum Saxones in quodam loco qui Buocholt vocatur vana spe ducti resistere temptarent, pulsi fugatique sunt. |
6 | Et rex Westfalaorum regionem ingressus, omnes eos in deditionem accepit. |
7 | Inde ad Wisuram veniens, castris positis in loco nomine Midufulli, stativa per aliquot dies habuit. |
8 | Ibi Angrarii et Ostfalai venientes, et obsides dederunt, et sacramenta iuraverunt. |
9 | Quibus peractis, rex trans Rhenum Wormaciam civitatem in hiberna se recepit. |
| DCCLXXX. |
1 | Inde, cum primum temporis oportunitas adridere visa est, iterum cum magno exercitu Saxoniam profectus est, transiensque per castrum Aeresburgum, ad fontem Lippiae venit, ubi castrametatus, per aliquot dies moratus est. |
2 | Inde ad orientem itinere converso, ad Ovacrum fluvium accessit. |
3 | Cui cum ibi omnes orientalium partium Saxones, ut iusserat, occurrissent, maxima eorum multitudo in loco qui Orheim appellatur, solita simulatione baptizata est. |
4 | Profectus inde ad Albiam, castrisque in eo loco, ubi Ora et Albia confluunt, ad habenda stativa conlocatis, tam ad res Saxonum qui citeriorem, quam et Sclavorum qui ulteriorem fluminis ripam incolunt, conponendas operam inpendit. |
5 | Quibus tunc pro tempore ordinatis atque dispositis, in Franciam reversus est; initoque consilio, orandi ac vota solvendi causa Romam statuit proficisci, sumptisque secum uxore ac liberis, sine mora in Italiam profectus est, celebravitque natalem Domini Ticeni, atque ibi residuum hiemis manendo complevit. |
| DCCLXXXI. |
1 | Inde Romam veniens, honorifice ab Hadriano papa susceptus est. |
2 | Et cum ibi sanctum pascha celebraret, baptizavit idem pontifex filium eius Pippinum, unxitque eum in regem. |
3 | Unxit etiam et Hludewicum fratrem eius, quibus et coronam inposuit. |
4 | Quorum maior, id est Pippinus, in Langobardia, minor vero, id est Hludewicus, in Aquitania rex constitutus est. |
5 | Rege vero Roma digresso ac Mediolanum veniente, Thomas eiusdem urbis archiepiscopus baptizavit ibi filiam eius nomine Gislam, et de sacro fonte suscepit. |
6 | Quibus gestis, in Franciam reversus est. |
7 | Sed cum Romae esset, convenit inter ipsum atque Hadrianum pontificem, ut simul legatos mitterent ad Tassilonem Baioariae ducem, qui eum commonerent de sacramento, quod Pippino regi et filiis eius ac Francis iuraverat, scilicet ut subiectus et oboediens eis esse deberet. |
8 | Electi ac directi sunt in hanc legationem de parte pontificis Formonsus ac Damasus episcopi, et de parte regis Richolfus diaconus atque Eberhardus magister pincernarum. |
9 | Cui cum, ut iussi erant, cum memorato duce loquuti essent, in tantum cor eius emollitum est, ut diceret, se statim velle ad regis properare praesentiam, si sibi tales obsides dentur, sub quibus de sua salute dubitare nulla sit necessitas. |
10 | Quibus datis, sine cunctacione apud Wormaciam ad regem venit, sacramentum quod iubebatur iuravit, obsides duodecim qui imperabantur sine mora dedit, quos Sindbertus, Reginensis episcopus de Baioaria, in Carisiaco ad conspectum regis adduxit. |
11 | Sed idem dux domum reversus, non diu in ea quam promiserat fide permansit. |
12 | Rex autem in eadem villa hiemem transiens, et natalem Domini et pascha eodem in loco celebravit. |
| DCCLXXXII. |
1 | Aestatis initio, cum iam propter pabuli copiam exercitus duci poterat, in Saxoniam eundum, et ibi, ut in Francia quotannis solebat, generalem conventum habendum censuit. |
2 | Traiectoque apud Coloniam Rheno, cum omni Francorum exercitu ad fontem Lippiae venit, et castris ibi positis, per dies non paucos ibidem moratus est. |
3 | Ubi inter cetera negotia etiam legatos Sigifridi, regis Danorum, et quos ad se Caganus et Iugurrus, principes Hunorum, velut pacis causa miserunt, et audivit et absolvit. |
4 | Cumque, conventu completo, trans Rhenum in Galliam se recepisset, Widokindus, qui ad Nordmannos profugerat, in patriam reversus, vanis spebus Saxonum animos ad defectionem concitavit. |
5 | Interea regi adlatum est, quod Sorabi Sclavi, qui campos inter Albim et Salam interiacentes incolunt, in fines Thuringorum ac Saxonum, qui eis erant contermini, praedandi causa fuissent ingressi, et direptionibus atque incendiis quaedam loca vastassent. |
6 | Qui, statim accitis ad se tribus ministris suis, Adalgiso camerario et Geilone comite stabuli et Worado comite palatii, praecepit, ut sumptis secum orientalibus Francis atque Saxonibus, contumacium Sclavorum audatiam quanta potuissent celeritate conprimerent. |
7 | Qui cum iussa facturi Saxoniae fines ingressi fuissent, compererunt Saxones ex consilio Widukindi ad bellum Francis inferendum esse praeparatos; omissoque itinere, quo ad Sclavos ituri erant, cum orientalium Francorum copiis ad locum, in quo Saxones audierant congregatos, ire contendunt. |
8 | Quibus in ipsa Saxonia obviavit Theodericus comes, propinquus regis, cum his copiis, quas audita Saxonum defectione raptim in Ribuaria congregare potuit. |
9 | Is festinantibus legatis consilium dedit, ut primo per exploratores, ubi Saxones essent vel quid aput eos ageretur, sub quanta fieri posset celeritate cognoscerent, tum, si loci qualitas pateretur, simul eos adorirentur. |
10 | Cuius consilio conlaudato, una cum illo usque ad montem qui Suntal appellatur, in cuius septentrionali latere Saxonum castra erant posita, pervenerunt. |
11 | In quo loco cum Theodericus castra posuisset, ipsi, sicut cum eo convenerat, quo facilius montem circumire possent, transgressi Wisuram, in ipsa fluminis ripa castra posuerunt. |
12 | Habitoque inter se conloquio, veriti sunt ne ad nomen Theoderici victoriae fama transiret, si eum in eodem proelio secum haberent. |
13 | Ideo sine illo cum Saxonibus congredi decernunt, sumptisque armis, non quasi ad hostem in acie stantem, sed quasi ad fugientium terga insequenda spoliaque diripienda, prout quemque velocitas equi sui tulerat, qua Saxones pro castris in acie stabant, unusquisque eorum summa festinatione contendit. |
14 | Quo cum esset male perventum, male etiam pugnatum est; nam commisso proelio circumventi a Saxonibus, paene omnes interfecti sunt Qui tamen evadere potuerunt, non in sua, unde profecti sunt, sed in Theoderici castra, quae trans montem erant, fugiendo pervenerunt. |
15 | Sed maior Francis quam pro numero iactura fuit, quia legatorum duo, Adalgisus et Geilo, comitum quattuor, aliorumque clarorum atque nobilium usque ad viginti interfecti, praeter caeteros, qui hos sequuti, potius cum eis perire quam post eos vivere maluerunt. |
16 | Cuius rei nuntium cum rex accepisset, nihil sibi cunctandum arbitratus, collecto festinanter exercitu, in Saxoniam proficiscitur, accitisque ad se cunctis Saxonum primoribus, de auctoribus factae defectionis inquisivit. |
17 | Et cum omnes Widokindum huius sceleris auctorem proclamarent, eum tamen tradere nequirent, eo quod is re perpetrata ad Nordmannos se contulerat, caeterorum, qui persuasioni eius morem gerentes tantum facinus peregerunt, usque ad quattuor milia quingenti traditi, et super Alaram fluvium, in loco qui Ferdi vocatur, iussu regis omnes una die decollati sunt. |
18 | Huiusmodi vindicta perpetrata, rex Theodone villa in hiberna concessit, ibique natalem Domini, ibi et pascha more solito celebravit. |
| DCCLXXXIII. |
1 | Adridente veris temperie, cum ad expeditionem Saxonicam se praeparasset - nam de omnimoda eorum defectione ad eum perlatum fuerat - priusquam de memorata villa moveret, Hildigardis regina uxor eius decessit 2. Kal. Maias. |
2 | Cuius funeri cum more solemni iusta persolveret, in Saxoniam, sicut dispositum habebat duxit exercitum. |
3 | Cumque Saxones in eo loco qui Theotmelli vocatur, ad pugnam se praeparare comperisset, ad eos quanta potuit celeritate contendit; commissoque cum eis proelio, tanta eos caede prostravit, ut de innumerabili eorum multitudine perpauci evasisse dicantur. |
4 | Cumque de loco proelii ad Padrabrunnon se cum exercitu recepisset, atque ibi castris positis partem exercitus, quae adhuc de Francia venire debuerat, operiretur, audivit Saxones in finibus Westfalaorum super fluvium Hasam ad hoc congregari, ut ibi cum eo, si venisset, acie confligerent. |
5 | Quo nuntio commotus, adunatis quae tum ad se venerant, quasque ante secum habebat, Francorum copiis, ad locum ubi congregati erant, sine dilatione profectus est, congressusque cum eis, eadem qua et prius felicitate dimicavit. |
6 | Caesa est eorum infinita multitudo, spoliaque direpta, captivorum quoque magnus abductus est numerus. |
7 | Inde victor ad orientem iter convertit, primoque usque ad Wisuram, deinde usque ad Albiam cuncta devastando peragravit. |
8 | Inde reversus in Franciam, duxit uxorem filiam Radolfi comitis natione Francam, nomine Fastradam, ex qua duas filias procreavit. |
9 | Eodem anno defuncta est bonae memoriae mater regis Berhtrada 4. Id Iul. |
10 | Ipse in Heristallio villa ibidem hiematurus consedit, ibique natalem Domini ac sanctum pascha celebravit. |
| DCCLXXXIV. |
1 | Cum primum oportunitas temporis advenit, ad reliquias belli Saxonici conficiendas rex animo intento, cum exercitu in loco qui Lippeham vocatur, Rhenum traiecit, et vastatis Westfalaorum pagis, venit ad Wisuram. |
2 | Cumque in eo loco qui Huculbi dicitur, castris super fluvium positis consedisset, vidit se in aquilonales Saxoniae partes, sicut statuerat, propter nimias aquarum inundationes, quae tum subito ex iugitate pluviarum acciderant, transire non posse. |
3 | Idcirco iter in Thuringiam convertit, et filium suum Karolum cum parte exercitus in Westfalaorum finibus sedere iussit. |
4 | Ipse per Thuringiam iter faciens, venit in campestria Saxoniae, quae Albi atque Salae fluminibus adiacent depopulatisque orientalium Saxonum agris ac villis incensis, de Scahningi - hoc loco nomen erat - in Franciam regressus est. |
5 | Karlus vero filius eius, cum ei iter agenti in pago Draigni iuxta Lippiam fluvium Saxonum occurrisset exercitus, commisso cum eis equestri proelio, felici ac prospero eventu dimicavit; nam magno eorum numero interfecto, caeteris in diversa fugatis, victor ad patrem Wormaciam reversus est. |
6 | Rex autem, congregato iterum exercitu, in Saxoniam profectus est, celebratoque in castris natalicio Domini die super Ambram fluvium in pago Huettagoe . |
7 | iuxta castrum Saxonum quod dicitur Skidroburg , ad locum vocabulo Rimi, in quo Wisura et Waharna confluunt, populabundus accessit. |
8 | Cumque eum ulterius progredi tam hiemalis temporis asperitas quam aquarum inundatio prohiberet, Aeresburgum castrum in hiberna concessit. |
| DCCLXXXV. |
1 | Cum ibi hiemare decrevisset, accitis atque adductis ad se uxore ac liberis, relictoque cum eis in eodem castro satis fido ac firmo praesidio, ipse cum expedita manu ad Saxonum pagos vastandos ac villas diripiendas egressus, inquietam satis hiemem, ubique discurrendo et cuncta caedibus atque incendiis permiscendo, tam per seipsum, quam per duces quos miserat, Saxonibus reddidit. |
2 | Cumque huiusmodi vastationibus per totum hiberni temporis spatium omnes fere Saxonum regiones ingenti clade adfecisset, transacta tandem hieme et advectis ex Francia commeatibus, publicum populi sui conventum in loco qui Padrabrunno vocatur, more solemni habuit. |
3 | Ac peractis his, quae ad illius conventus rationem pertinebant, in pagum vocabulo Bardengoo proficiscitur, ibique audiens Widokindum ac Abbionem esse in transalbiana Saxonum regione, primo eis per Saxones, ut omissa perfidia ad suam fidem venire non ambigerent, suadere coepit. |
4 | Cumque ipsi, facinorum suorum sibi conscii, regis fidei se committere dubitarent, tandem accepta ab eo, quam optabant, inpunitatis sponsione, atque impetratis, quos sibi dari precabantur, suae salutis obsidibus, quos eis Amalwinus, unus aulicorum, a rege missus adduxerat, cum eodem ipso ad eius praesentiam in Attiniaco villa venerunt, atque ibi baptizati sunt. |
5 | Nam rex, postquam ad eos accersiendos memoratum Amalwinum direxit, in Franciam reversus est; quievitque illa Saxonicae perfidiae pervicacitas per annos aliquot, ob hoc maxime, quoniam occasiones deficiendi ad rem pertinentes invenire non potuerunt. |
6 | Facta est eodem anno trans Rhenum apud orientales Francos adversus regem immodica coniuratio, cuius auctorem Hardradum comitem fuisse constabat. |
7 | Sed huius indicium cito ad regem delatum est, eiusque sollertia tam valida conspiratio citra ullum grande periculum in brevi conquievit, auctoribus eius partim privatione luminum, partim exilii deportatione condemnatis. |
| DCCLXXXVI. |
1 | Cum et hiemis tempus expletum, et sanctum pascha in Attiniaco villa fuisset a rege celebratum, exercitum in Brittanniam cismarinam mittere constituit. |
2 | Nam cum ab Anglis ac Saxonibus Brittannia insula fuisset invasa, magna pars incolarum eius mare traiciens, in ultimis Galliae finibus Venetorum et Coriosolitarum regiones occupavit. |
3 | Is populus a regibus Francorum subactus ac tributarius factus, inpositum sibi vectigal, licet invitus, solvere solebat. |
4 | Cumque eo tempore dicto audiens non esset, missus illuc regiae mensae praepositus Audulfus, perfidae gentis contumatiam mira celeritate compressit, regique apud Wormaciam et obsides quos acceperat, et complures ex populi primoribus adduxit. |
5 | Rex, pace undique parta, statuit Romam proficisci, et partem Italiae quae nunc Beneventus vocatur adgredi, conveniens esse arbitratus, ut illius regni residuam portionem suae potestati subiceret, cuius caput in capto Desiderio rege, maioremque partem in Langobardia iam subacta tenebat. |
6 | Nec diu moratus, sed contractis celeriter Francorum copiis, in ipsa hiemalis temporis asperitate Italiam ingreditur. |
7 | Cumque in Florentia Tuscorum civitate natalem Domini celebrasset, quanta potuit celeritate Romam ire contendit. |
8 | Quo cum venisset, ac de profectione sua in Beneventum tam cum Hadriano pontifice quam cum suis optimatibus deliberasset, Aragisus, dux Beneventanorum, audito eius adventu compertaque in terram suam intrandi voluntate, propositum eius avertere conatus est. |
9 | Misso enim Rumoldo, maiore filio suo, cum muneribus ad regem, rogare coepit, ne terram Beneventanorum intraret. |
10 | Sed ille longe aliter de rebus inchoatis faciendum sibi iudicans, retento secum Rumoldo, cum omni exercitu suo Capuam Campaniae civitatem accessit, ibique castris positis consedit, inde bellum gesturus, ni memoratus dux intentionem regis salubri consilio praevenisset. |
11 | Nam relicta Benevento, quae caput illius terrae habetur, in Salernum, maritimam civitatem, velut munitiorem se cum suis contulit, missaque legatione, utrosque filios suos regi obtulit, promittens, se ad omnia quae imperarentur libenter oboediturum. |
12 | Cuius precibus rex adnuens, divini etiam timoris respectu bello abstinuit, et minore ducis filio, nomine Grimoldo, obsidatus gratia suscepto, maiorem patri remisit. |
13 | Accepit insuper a populo obsides undecim, misitque legatos, qui et ipsum ducem et omnem Beneventanum populum per sacramenta firmarent. |
14 | Ipse post haec cum legatis Constantini imperatoris, qui propter petendam filiam suam ad se missi fuerant, locutus est, atque illis dimissis Romam reversus, sanctum paschale festum magna cum hilaritate celebravit. |
| DCCLXXXVII. |
1 | Cum rex adhuc Romae ageret, Tassilo, dux Baioariae, misit legatos suos, Arnum videlicet episcopum et Hunricum abbatem, ad Hadrianum papam, petens ut inter regem atque illum mediator pacis fieri dignaretur. |
2 | Nec pontifex precibus eius censuit abnuendum, sed quanta potuit instantia apud regem intercedere curavit, ut inter eos pax et concordia ex suae apostolicae auctoritatis ammonitione atque interventione proveniret. |
3 | Cui cum rex idem se magnopere velle respondisset, simulque a legatis memorati ducis inquireret, quam huius pacationis firmitatem facere deberent, responderunt, sibi de hac re nihil esse commissum, nec se hoc negotio aliud facturos, quam ut responsa regis atque pontificis domino suo reportarent. |
4 | Quorum verbis papa commotus, velut fallaces ac fraudulentos anathematis gladio statuit feriendos, si ab olim regi promissa fide discederent, atque ita, infecto pacis negotio, reversi sunt. |
5 | Rex autem, adoratis sanctorum apostolorum liminibus votisque solutis, apostolica benedictione percepta, in Franciam reversus est. |
6 | Et cum uxorem suam Fastradam filiosque ac filias et omnem comitatum, quem apud eos dimiserat, Wormaciae invenisset, generalem populi sui conventum ibi habere statuit. |
7 | In quo cum omnia, quae in Italia gesserat, coram optimatibus suis narrando commemorasset, et ad extremum de legatis Tassilonis, qui ad se Romae venerant, mentio facta fuisset, iniit consilium ut experiretur, quid Tassilo de promissa sibi fidelitate fecere vellet, congregatoque ingenti exercitu atque in tres parte diviso, Baioariam petere constituit. |
8 | Cumque Pippinum filium cum Italicis copiis in Tredentinam vallem venire iussisset, orientales quoque Franci ac Saxones, ut iussi fuerant, ad Danubium in loco qui Pferinga vocatur accessissent, ipse cum exercitu quem secum duxerat, super Lechum fluvium, qui Alamannos et Baioarios dirimit, in Augustae civitatis suburbano consedit, inde Baioariam cum tam valida manu procul dubio petiturus, nisi Tassilo sibi ac populo suo ad regem veniendo consuleret. |
9 | Nam videns se undique circumsessum, venit supplex, ac veniam de ante gestis sibi dari deprecatus est. |
10 | Sed et rex, sicut erat natura mitissimus, supplici ac deprecanti pepercit, acceptisque ab eo praeter filium eius Theodonem aliis, quos ipse imperavit, duodecim obsidibus, et populo terrae per sacramenta firmato, in Franciam reversus est. |
11 | Et in suburbano Mogontiacense, in villa quae vocatur Ingilunheim, quia ibi hiemaverat, et natalem Domini et pascha celebravit. |
| DCCLXXXVIII. |
1 | Cum in eadem villa generalem populi sui rex conventum fieri decrevisset, ac Tassilonem ducem sicut et caeteros vassos suos in eodem conventu adesse iussisset, atque ille, ut ei fuerat imperatum, ad regis praesentiam pervenisset, crimine maiestatis a Baioariis accusatus est. |
2 | Obiciebant ei, quod postquam filium suum obsidem regi dederat, suadente coniuge sua Liutberga, quae filia Desiderii regis Langobardorum fuit, et post patris exilium Francis inimicissima semper extitit, in adversitatem regis, et ut bellum contra Francos susciperent, Hunorum gentem concitaret. |
3 | Quod verum fuisse, rerum in eodem anno gestarum probavit eventus. |
4 | Obiciebantur ei et alia conplura et dicta et facta, quae non nisi ab inimico et irato vel fieri vel proferri poterant, quorum ne unum quidem infitiari coepit. |
5 | Sed noxae convictus, uno omnium adsensu ut maiestatis reus capitali sententia damnatus est. |
6 | Sed clementia regis licet morti addictum liberare curavit. |
7 | Nam mutato habitu in monasterium missus est, ubi tam religiose vixit, quam libenter intravit. |
8 | Similiter et Theodo, filius eius, tonsus et monasticae conversationi mancipatus est. |
9 | Baioarii quoque, qui perfidiae ac fraudis eorum conscii et consentanei fuisse reperti sunt, exilio per diversa loca religabantur. |
10 | Huni vero, sicut Tassiloni promiserunt, duobus exercitibus comparatis, uno marcam Foroiuliensem, altero Baioariam adgressi sunt; sed frustra. |
11 | Nam in utroque loco victi fugatique sunt, et multis suorum amissis, cum magno damno ad loca sua se receperunt. |
12 | Quam iniuriam velut vindicaturi, iterum Baioariam maioribus copiis petierunt, sed in prima congressione pulsi a Baioariis, et innumera multitudo eorum caesa, multi etiam ex eis, qui per fugam evadere conati, Danubium tranare voluerunt, gurgitibus fluminis absorbti sunt. |
13 | Interea Constantinus imperator propter negatam sibi regis filiam iratus, Theodorum patricium, Siciliae praefectum, cum aliis ducibus suis fines Beneventanorum vastare iussit. |
14 | Qui cum imperata exsequerentur, Grimoldus qui eodem anno post mortem patris dux Beneventanis a rege datus est, et Hildibrandus, dux Spolitinorum, cum copiis quas congregare potuerunt, in Calabria eis occurrerunt, habentes secum legatum regis Winigisum, qui postea in ducatu Spolitino Hildibrando successit. |
15 | Commissoque proelio, inmodicam ex eis multitudinem ceciderunt, ac sine suo suorumque gravi dispendio victores facti, magnum captivorum ac spoliorum numerum in sua castra retulerunt. |
16 | Rex autem in Baioariam profectus, eandem provinciam cum suis terminis ordinavit atque disposuit, atque inde regressus, in Aquisgrani palatio suo, ubi hiemaverat, et diem Domini natalicium sanctumque pascha more solemni celebravit. |
| DCCLXXXIX. |
1 | Natio quaedam Sclavenorum est in Germania, sedens super litus oceani, quae propria lingua Welatabi, francica autem Wiltzi vocatur. |
2 | Ea Francis semper inimica; et vicinos suos qui Francis vel subiecti vel foederati erant, odiis insectari, belloque premere ac lacessire solebat. |
3 | Cuius insolentiam rex longius sibi non ferendam ratus, bello eam adgredi statuit, comparatoque ingenti exercitu, Rhenum apud Coloniam traiecit. |
4 | Inde per Saxoniam iter agens, cum ad Albiam pervenisset, castris in ripa positis, amnem duobus pontibus iunxit, quorum unum ex utroque capite vallo munivit, et imposito praesidio firmavit. |
5 | Ipse fluvio transito, quo constituerat exercitum duxit, ingressusque Wiltzorum terram, cuncta ferro et igni vastari iussit. |
6 | Sed gens illa, quamvis bellicosa et in sua numerositate confidens, impetum exercitus regii diu sustinere non valuit, ac proinde, cum primum civitatem Dragawiti ventum est - nam is ceteris Witzorum regulis et nobilitate generis et auctoritate senectutis longe praeminebat - extemplo cum omnibus suis ad regem de civitate processit, obsides qui imperabantur dedit, fidem se regi ac Francis servaturum iureiurando promisit. |
7 | Quem ceteri Sclavorum primores ac reguli omnes secuti, se regis dicioni subdiderunt. |
8 | Tum ille, subacto illo populo et obsidibus quos dare iusserat acceptis, eadem via qua venerat ad Albim regressus est, et exercitu per pontem reducto, rebus quoque ad Saxones pertinentibus secundum tempus dispositis, in Franciam reversus est, et in Wormacia civitate et natalem Domini et pascha celebravit. |
| DCCXC. |
1 | Hoc anno nullum iter exercitale a rege factum; sed in Wormacia residens, legatos Hunorum et audivit, et suos vicissim ad eorum principes misit. |
2 | Agebatur inter eos de confiniis regnorum suorum, quibus in locis esse deberent. |
3 | Haec contentio atque altercacio, belli, quod postea cum Hunis gestum est, seminarium et origo fuit. |
4 | Rex autem, ne quasi per otium torpere ac tempus terere videretur, per Moenum fluvium ad Saltz , palatium suum in Germania iuxta Salam fluvium constructum, navigavit, atque inde iterum per eundem amnem secunda aqua Wormaciam reversus est. |
5 | Cumque ibi hiemaret, ipsum palatium in quo conversabatur, casu accidente, nocturno incendio concrematum est. |
6 | Ibi tamen permanens, et natalem Domini et pascha more solemni celebravit. |
| DCCXCI. |
1 | Transacta verni temperie, circa aestatis initium rex de Wormacia movens, Baioariam profectusest, ea meditatione, ut Hunis factorum suorum vicem redderet, et eis, quanto celerius posset, bellum inferret. |
2 | Comparatis igitur ad hoc ex omni regno suo quam validissimis copiis, et commeatibus congregatis, bipertito exercitu iter agere coepit. |
3 | Cuius partem Theodorico comiti et Meginfrido camerario suo committens, eos per aquilonalem Danubii ripam iter agere iussit. |
4 | Ipse cum alia parte quam secum retenuit, australem eiusdem fluminis ripam Pannoniam petiturus occupavit, Baioariis cum commeatibus exercitus, qui navibus devehebantur, per Danubium secunda aqua descendere iussis. |
5 | Ac sic inchoato itinere, prima castra super Anesum posita sunt. |
6 | Nam is fluvius inter Baioariorum atque Hunorum terminos medius currens, certus duorum regnorum limes habebatur. |
7 | Ibi subplicatio per triduum facta, ut id bellum prosperos ac felices haberet eventus. |
8 | Tum demum castra mota, et bellum genti Hunorum a Francis indictum est. |
9 | Pulsis igitur Hunorum praesidiis, ac distructis munitionibus, quarum una super Cambum fluvium, altera iuxta Comagenos civitatem in monte Cumeoberg vallo firmissimo erat exstructa, ferro et igni cuncta vastantur. |
10 | Cumque rex cum eo quem ducebat exercitu usque ad Arrabonis fluenta venisset, transmisso eodem fluvio, per ripam eius usque ad locum in quo is Danubio miscetur accessit, ibique per aliquot dies stativis habitis, per Sabariam reverti statuit. |
11 | Alias vero copias, quibus Theodoricum et Meginfridum praefecerat, per Beehaimos, via qua venerant, reverti praecepit. |
12 | Sic peragrata ac devastata magna parte Pannoniae, cum incolomi exercitu Francorum in Baioariam se recepit. |
13 | Saxones autem et Frisiones cum Theodorico et Meginfrido per Beehaimos, ut iussum erat, domum regressi sunt. |
14 | Facta est haec expeditio sine omni rerum incommodo, praeter quod in illo quem rex ducebat exercitu, tanta equorum lues exorta est, ut vix decima pars de tot milibus equorum remansisse dicatur. |
15 | Ipse autem cum, dimissis copiis, Reginum civitatem, quae nunc Reganesburg vocatur, venisset, et in ea hiematurus consedisset, ibi natalem Domini et pascha celebravit. |
| DCCXCII. |
1 | Orgellis est civitas in Pyrinei montis iugo sita, cuius episcopus nomine Felix, natione Hispanus, ab Elipando, Toleti episcopo, per litteras consultus, quid de humanitate salvatoris dei et domini nostri Iesu Christi sentire deberet, utrum secundum id quod homo est, proprius an adoptivus Dei filius credendus esset ac dicendus, valde incaute atque inconsiderate, et contra antiquam catholicae ecclesiae doctrinam, adoptivum non solum pronuntiavit, sed etiam scriptis ad memoratum episcopum libris, quanta potuit pertinacia pravitatem intentionis suae defendere curavit. |
2 | Huius rei causa ductus ad palatium regis - nam is tunc apud Reginum, Baioariae civitatem, in qua hiemaverat residebat - ubi congregato episcoporum concilio auditus est, et errasse convictus, ad praesentiam Hadriani pontificis Romam missus, ibi etiam coram ipso in basilica beati Petri apostoli haeresem suam damnavit atque abdicavit. |
3 | Quo facto, ad civitatem suam reversus est. |
4 | Rege vero ibidem aestatem agente, facta est contra illum coniuratio a filio suo maiore, nomine Pippino, et quibusdam Francis, qui se crudelitatem Fastradae reginae ferre non posse adseverabant, atque ideo in necem regis conspiraverant. |
5 | Quae cum per Fardulfum Langobardum detecta fuisset, ipse ob meritum fidei servatae monasterio sancti Dionisii donatus est, auctores vero coniurationis ut rei maiestatis partim gladio caesi, partim patibulis suspensi, ob meditatum scelus tali morte multati sunt. |
6 | Rex autem propter bellum cum Hunis susceptum in Baioaria sedens, pontem navalem, quo in Danubio ad id bellum uteretur, aedificavit, ibique natalem Domini et sanctum pascha celebravit. |
| DCCXCIII. |
1 | Cum rex bellum a se inchoatum conficere cuperet, et Pannoniam iterum petere disposuisset allatum est, copias quas Theodericus comes per Frisiam ducebat, in pago Hriustri iuxta Wisuram fluvium a Saxonibus esse interceptas atque deletas. |
2 | Cuius rei nuntio accepto, magnitudinem damni dissimulans, iter in Pannoniam intermisit. |
3 | Et cum ei persuasum esset a quibusdam, qui id sibi compertum esse dicebant, quod si inter Radantiam et Alomonam fluvios eiusmodi fossa duceretur, quae esset navium capax, posse percommode a Danubio in Rhenum navigari, quia horum fluviorum alter Danubio, alter Moeno miscetur, confestim cum omni comitatu suo ad locum venit, ac magna hominum multitudine congregata, totum autumni tempus in eo opere consumpsit. |
4 | Ducta est itaque fossa inter praedictos fluvios duum milium passuum longitudine, latitudine trecentorum pedum; sed in cassum. |
5 | Nam propter iuges pluvias et terram, quae palustris erat, nimio humore naturaliter infectam, opus quod fiebat consistere non potuit; sed quantum interdiu terrae a fossoribus fuerat egestum, tantum noctibus, humo iterum in locum suum relabente, subsidebat. |
6 | In hoc opere occupato duo valde displicentia de diversis terrarum partibus adlata sunt; unum erat Saxonum omnimoda defectio, alterum quod Sarraceni Septimaniam ingressi, proelioque cum illius limitis custodibus atque comitibus conserto, multis Francorum interfectis, victores ad sua regressi sunt. |
7 | Quibus rebus commotus, in Franciam reversus est, celebravitque natalem Domini apud sanctum Chilianum iuxta Moenum fluvium, pascha vero super eundem fluvium in villa Franconovurd, in qua et hiemaverat. |
| DCCXCIV. |
1 | Rex propter condemnandam haeresim Felicianam aestatis initio, quando et generalem populi sui conventum habuit, concilium episcoporum ex omnibus regni sui provinciis in eadem villa congregavit. |
2 | Adfuerunt etiam in eadem synodo et legati sanctae Romanae ecclesiae, Theophylactus ac Stephanus episcopi, vicem tenentes eius a quo missi sunt, Hadriani papae. |
3 | In quo concilio et haeresis memorata condemnata est, et liber contra eam communi episcoporum auctoritate conpositus, in quo omnes propriis manibus subscripserunt. |
4 | Synodus etiam, quae ante paucos annos in Constantinopoli sub Herena et Constantino filio eius congregata, et ab ipis non solum septima, verum etiam universalis est appellata, ut nec septima nec universalis haberetur dicereturve, quasi supervacua in totum, ab omnibus abdicata est. |
5 | Mortua est ibi et Fastrada regina, et Mogontiaci apud sanctum Albanum sepulta. |
6 | Quibus peractis, rex bipertito exercitu Saxoniam petere statuit, eo videlicet modo, ut ipse cum dimidia parte copiarum ab australi parte intraret, Karlus vero filius eius cum alia medietate Rhenum apud Coloniam traiceret, et in eandem regionem ab occidente veniret. |
7 | Quo facto, licet Saxones in campo qui Sinotfeld vocatur, quasi proellum eum rege commissuri consedissent, ibique adventum eius opperirentur, amissa victoriae spe, quam sibi paulo ante falso pollicebantur, ad deditionem omnes conversi sunt, victique sine proelio, regis victoris potestati se subdiderunt. |
8 | Dederunt igitur obsides, et iureiurando fidem se regi servare velle promiserunt. |
9 | Sic omisso proelio, et Saxones domum reversi sunt, et rex, transmisso Rheno, in Galliam se recepit, et cum Aquasgrani venisset, ibidem hibernis habitis, et natalem Domini et pascha celebravit. |
| DCCXCV |
1 | Quamquam Saxones aestate praeterita et obsides dedissent, et secundum quod iussi erant sacramenta iurassent, rex tamen illorum perfidiae non inmemor, conventum generalem trans Rhenum in villa Cuffesstein , quae super Moenum contra Mogontiacum urbem sita est, more solemni habuit, atque inde cum exercitu Saxoniam ingressus, pene totam populando peragravit. |
2 | Cumque in pagum Bardengoi pervenisset, et iuxta locum qui Bardenwih vocatur positis castris, Sclavorum, quos ad se venire iusserat, expectaret adventum, subito ei nuntiatum est, Witzinum, regem Abodritorum, cum Albim traiceret, in dispositas a Saxonibus insidias in ipso flumine incidisse, et ab eis esse interfectum. |
3 | Quod factum animo regis ad Saxones citius debellandos velut quosdam stimulos addidit, et in odium perfidae gentis amplius excitavit. |
4 | Terra igitur magna ex parte vastata, et obsidibus, quos dare iusserat, acceptis, in Franciam reversus est. |
5 | In hac expeditione, dum castra super Albim haberet, venerunt ad eum legati de Pannonia unius ex primoribus Hunorum, qui apud suos Tudun vocabatur. |
6 | Is et suum adventum, et se christianum fieri velle promisit. |
7 | Rex autem Aquasgrani veniens, sicut et anno superiore, ibi temporibus suis et natalem Domini et pascha celebravit. |
| DCCXCVI. |
1 | Romae, Hadriano defuncto, Leo pontificatum suscepit, et mox per legatos suos claves confessionis sancti Petri ac vexillum Romanae urbis cum aliis muneribus regi misit, rogavitque ut aliquem de suis optimatibus Romam mitteret, qui populum Romanum ad suam fidem atque subiectionem per sacramenta firmaret. |
2 | Missus est ad hoc Angilbertus, abbas monasterii sancti Richarii , per quem etiam tunc ad sanctum Petrum magnam partem thesauri, quem Ericus dux Foroiuliensis, spoliata Hunorum regia quae Hringus vocabatur, eodem anno regi de Pannonia detulerat, misit, reliquum vero inter optimates et aulicos caeterosque in palatio suo militantes liberali manu distribuit. |
3 | Atque his expletis, ipse cum exercitu Francorum Saxoniam petiit, Pippinum vero filium suum cum Italicis ac Baioaricis copiis in Pannoniam ire iussit. |
4 | Et ipse quidem, Saxonia ex magna parte vastata, ad hiemandum Aquasgrani revertitur; Pippinus autem, Hunis trans Tizam fluvium fugatis, eorumque regia, quae, ut dictum est, Hringus, a Langobardis autem Campus vocatur, ex toto destructa, direptis pene omnibus Hunorum opibus, ad patrem Aquisgrani hiberna habentem venit, ac spolia regni quae secum detulit, eidem praesentavit. |
5 | Tudun etiam ille, de quo superius mentio facta est, fidem dictis suis adhibens, ibidem ad regem venit, ibique cum omnibus qui secum venerant baptizatus ac remuneratus, post datum servandae fidei sacramentum domum rediit; sed in promissa fidelitate diu manere noluit, nec multo post perfidiae suae poenas dedit. |
6 | Rex vero, ut dictum est, Aquisgrani in hibernis considens, ibi et natalem Domini et pascha more solito celebravit. |
| DCCXCVII. |
1 | Barcinona civitas in limite Hispanico sita, quae alternante rerum eventu nunc Francorum nunc Sarracenorum dicioni subiciebatur, tandem per Zatum Sarracenum, qui tunc eam invaserat, regi reddita est. |
2 | Nam is aestatis initio Aquisgrani ad regem venit, seque cum memorata civitate spontanea deditione illius potestati permisit. |
3 | Qua recepta, rex filium suum Hludewicum ad obsidionem Oscae cum exercitu in Hispaniam misit, et ipse more solito propter contundendam perfidae gentis contumaciam Saxoniam vastaturus intravit. |
4 | Nec prius destitit, quam omnes terminos eius peragrasset. |
5 | Nam usque ad ultimos fines eius, qua inter Albim et Wisuram oceano alluitur, accessit. |
6 | Inde regressus, cum Aquasgrani venisset, ibique Abdellam Sarracenum, filium IbinMauge regis, de Mauritania ad se venientem suscepisset, legatumque Nicetae patricii qui tunc Siciliam procurabat, nomine Theoctistum, litteras imperatoris de Constantinopoli missas deferentem audisset, consilium iniit, ut propter conficiendum Saxonicum bellum in ipsa regione hiemaret. |
7 | Sumpto igitur secum comitatu suo, Saxoniam petiit, castrisque super Wisuram positis consedit, et locum castrorum Heristelli vocari iussit, qui locus ab incolis usque in praesens ita nominatur. |
8 | Exercitum vero, quem secum adduxit, per totam Saxoniam in hiberna divisit. |
9 | Illuc Pippinum de Italia et Hludewicum de Hispanica expeditione regressos ad se venire iussit, ibi legatos Hunorum cum magnis muneribus ad se missos audivit et absolvit, ibi legatum Hadefonsi, regis Asturiae atque Galleciae, dona sibi deferentem suscepit. |
10 | Inde iterum Pippinum ad Italiam, Hludewicum ad Aquitaniam remisit, cum quo et Abdellam Sarracenum ire iussit, qui postea, ut ipse voluit, in Hispaniam ductus, et illorum fidei, quibus se credere non dubitavit, commissus est. |
11 | Rex autem in Saxonia residens, ibi et natalem Domini et pascha celebravit. |
| DCCXCVIII. |
1 | Cum iam ver adpeteret, nondum tamen propter inopiam pabuli exercitus de hibernis produci potuisset, Saxones transalbiani occasionem nancti, legatos regis qui ad eos ob iustitias faciendas missi erant, conprehensos interficiunt, paucis eorum quasi ad redimendum reservatis, trucidantes cum ceteris et Godescalcum, regis legatum, quem ille ante paucos dies ad Sigifridum regem Danorum miserat. |
2 | Is cum eodem tempore reverteretur, ab huius seditionis auctoribus interceptus atque occisus est. |
3 | Quibus acceptis, rex graviter commotus, congregato exercitu, in loco, cui Mimda. |
4 | nomen, super Wisuram castra posuit, atque in foedifragos ac desertores arma corripuit, et ultor necis legatorum suorum, quicquid Saxoniae inter Albiam ac Wisuram interiacet, totum ferro et igni vastavit. |
5 | Transalbiani autem, superbia elati, eo quod regis legatos inpune occidere potuerunt, arreptis armis contra Abodritos proficiscuntur. |
6 | Nam Abodriti auxiliatores Francorum semper fuerunt, ex quo semel ab eis in societatem recepti sunt. |
7 | Quorum dux Thasco, cognito Transalbianorum motu, eis cum omnibus copiis suis in loco qui Suentana vocatur occurrit, commissoque proelio, ingenti eos caede prostravit. |
8 | Nam in prima congressione quattuor milia eorum cecidisse, narravit legatus regis, Eburis nomine, qui in eodem proelio fuit, et in Abodritorum acie dextrum cornu tenuit. |
9 | Fusi igitur fugatique, et multis suorum amissis, cum magna calamitate ad loca sua reversi sunt. |
10 | At rex in Franciam regressus, cum Aquasgrani venisset, primo legatos Herenae imperatricis ad se de Constantinopoli missos audivit - nam Constantinus filius eius propter morum insolentiam a suis comprehensus et excaecatus est - quibus petentibus, Sissinium, fratrem Tarasii Constantinopolitani episcopi, olim in proelio captum domum redire permisit. |
11 | Legati fuere Michael, cognomento Ganglianos, et Theofilus presbyter de Blachernis. |
12 | Post quorum absolutionem venerunt de Hispania legati Hadefonsi regis, Basiliscus et Froia, munera deferentes quae ille de manubiis, quas victor apud Olisiponam civitatem a se expugnatam coeperat, regi mittere curavit, Mauros videlicet septem cum totidem mulis atque loricis, quae licet pro dono mitterentur, magis tamen insignia victoriae videbantur. |
13 | Quos et benigne suscepit, et remuneratos honorifice dimisit. |
14 | Insulae Baleares, quae nunc ac incolis earum Maiorica et Minorica vocitantur, a Mauris piraticam exercentibus depraedatae sunt. |
15 | Rex vero Aquisgrani hiemavit, et ibi natalem Domini et pascha celebravit. |