Codex Latin 5327

Missing Text
at the end of Anonymi, Vita Eligii episcopi Noviomagensis

2 – – – – – – – – – Regnum continuat aevis, nomine triplici texens, omnibus perpetuis altis saecula saeclis.
3 Amen.
4 Satisfecisse me reor succincto carmine plectro; plura nam referre gravor, necesse quoque nec opinor.
5 Haec pauca exametris reciprocare studui versiculis, adludentibus digitis tanti amore antestitis.
6 Cur autem haec metrica voluerim immoque per pauca ratione conponere, non differam breviter explanare: ea itaque causa, quia multi sunt, quos studiorum saecularium disciplina per poeticas magis delicias et carminum lenitates oblectat, quam simplex quamvis luculenta historia trahat; et quod idemque, quod versuum viderint blandimento mollitum, hoc nimirum intenta mente animoque defixo sepius avidiusque libentissime percurrunt.
7 Horum equidem studiis utcumque consulens, haec quae omnimodis simpliciter atque prolixe digesta a sancto viro Dadone episcopo habebantur, quantulumcumque altius breviter perplexa repetivi, ne videlicet non haberent, quod in tanto volumine doctiores quique delectabiliter sumerent.
8 Sive ergo vilius, seu quid nitidius exsequi potui, decretum animo fuit, ut parcitatem ingenii, quam ab omnipotente accepi, in landem confessoris ad gloriam omnipotentis expenderem, ipso adiuvante, qui regnat in trinitate perfecta Deus per cuncta saecula saeculorum.
9 Amen.
10 EXPLICIT VITA SANCTI ELIGII EPISCOPI ET CONFESSORIS. AMEN.
In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti.
1 (1).
2 Ego Eligius servus omnium servorum Christi dominae sacrosanctae aecclesiae, quam in honore sanctorum Petri et Pauli apostolorum, Pancratii et Dionisii martirum cum sociis suis, Martini, Medardi, Remigii atque Germani confessorum in suburbio Lemovicensi intra fundo agri Solemniacensis Deo auctore construxi, ubi et auspice Christo praeesse dinoscitur vir venerabilis Rimaclus abbas cum reliquis fratribus.
3 (2).
4 Legum latores de singulis quibuscunque rebus quid humana fragilitas custodiat expressius decreverunt; in cessionibus vero sola tantum dixerunt professione sufficere.
5 Ideoque et ego supplex vester, considerans molem peccaminum meorum, ut merear ab ipsis exui et a Domino sublevari, cedo vobis parva pro magnis, terrena pro caelestibus, temporalia pro aeternis, cessumque esse volo ac de meo iure in vestro dominio transfundo, hoc est supradictum agrum Solemniacensem, qui mihi ex munificentia gloriosissimi et piissimi domini Dagoberti regis obvenit, cum aedificiis quae in ipso agro vel intra muros supradictae civitatis esse noscuntur, cum omnibus adiacentiis suis, cum mansionariis, originariis , inquilinis ac servis vel acolanis ibidem commorantibus, condaminis, vineis, pratis, pascuis, silvis, arboribus pomiferis seu inpomiferis, aquis aquarumve ductibus, itibus ac reditibus, cum speciebus vel omnibus rebus mobilibus et immobilibus, cum omni termino et integro suo statu, cum quadrupedibus omnibus et iumentis vel peccoribus, cum omni superlectili et presidio inexquisitae domus, sicut a me usque nunc possidetur, vel quicquid ad ipsum agrum pertinere videtur, ut superius sum professus, meo exinde subtracto dominio, vestrae dominationi de praesenti cedo perpetualiter in Dei nomen a vobis vel a vestris successoribus in iam dicto monasterio habitantibus possidendum, exceptis libertis meis, quibus per cartulam vel denarium manum misi, ut in ingenuitate integra maneant et vestram tuitionem vel defensionem in omnibus habeant: ea tamen condicione interposita, ut vos vel successores vestri tramitem religionis sanctissimorum virorum Luxoviensis monasterii consequamini et regulam beatissimorum patrum Benedicti et Columbani firmiter teneatis, et nullam potestatem nullumque ius episcopus vel quelibet alia persona in prefato monasterio neque in rebus neque in personis nisi tantum gloriosissimus princeps poenitus sit habiturus.
6 (3).
7 Si quis sane, quod fieri non credo, contra hanc cessionis meae munusculam, quae cessante vi, dolo, sed propria voluntate et nullius cogentis imperio pro felicitate regum et animae meae remedio et pro exoranda populi pace et pro servorum Dei quiete omnipotenti obtuli Deo, venire aut in aliquo refragator esse temptaverit, vel repletus spiritu inmundo qui christianorum semper conatur convellere facta, consilium dederit aut adminiculum praebuerit vel quodcumque solatium prestare nisus fuerit, ut haec devociones meae oblatio in aliquo, quod divina potentia non permittat, corrumpatur, veniat super eum ira Dei omnipotentis et sicut Dathan et Habiron vivens in infernum descendat et deleatur de libro viventium et cum iustis non scribatur.
8 Sit super eum peccator, et diabolus stet ad dextris eius.
9 Cum iudicatur, exeat condempnatus, et oratio eius fiat in peccatum.
10 Fiant dies eius pauci et dignitatem eius accipiat alter.
11 Fiant filii eius orphani et uxor eius vidua.
12 Commoti amoveantur filii eius et mendicent et eiciantur de habitationibus suis.
13 Scrutetur fenerator omnem substantiam eius, et diripiant alieni omnes labores eius.
14 Non sit illi adiutor, nec sit qui misereatur pupillis eius.
15 Fiant nati eius in exterminio, in una generatione deleatur nomen eius in conspectu Domini, et peccatum matris eius non deleatur.
16 Fiat contra Dominum semper, ut dispereat de terra memoria ipsius.
17 Et insuper inferat fisci iuribus auri libras X et argenti pondo viginti, stante nichilhominus perpetim huius cessionis meae decretum.
18 (4).
19 Te vero, clementissime princeps, per regem regum exorare praesummo, qui omnia regna suo pugillo constringit, ut hanc voluntatis meae cessionem numquam paciaris in aliquo refragari.
20 Simili modo te, beatissime pater Rimacle abba, tuosque successores vel subiectos post te per individuae trinitatis maiestatem obtestor et per illam innumerabilem omnium sanctorum, angelorum, archangelorum, patriarcharum, prophetarum, apostolorum, martirum et confessorum catervam exoro, ut regulam supradictorum patrum, quam in sepe memorato monasterio Luxoviense tenent, omni custodia teneatis et vigilias atque obsecrationes ad placandam iram furoris Domini assiduae impendatis.
21 Quod si aliqua tepiditate faciente seu subiectorum tumore impediente, a te vel a successoribus tuis sepe memorata regula fuerit dempta aut in aliquo pretermissa et ferventer pro Dei timore a vobis non fuerit adimpleta, licentiam habeat Luxoviensis abbas, qui tunc temporis fuerit, et ex quorum regula tu nobis complacens in hoc monasterio aliis es prelatus, negligentem quem viderit seu abbatem sive subiectum de hoc monasterio quod constitui, benigno animo castigare, ut continuo correptus talis inveniatur, qui pro felicitate et gloria principis et absolutione scelerum meorum Domini indesinenter valeat exorare misericordiam: sic tamen, ut nulla deminutio in rebus vel facultatula ipsa, preter quod super habetur insertum, a sepe memorato principe ullo umquam tempore inferatur.
22 (5).
23 Et quia, ut superius sum pollicitus, munuscula ipsa ex largitate christianissimi et piissimi domni Dagoberti regis videor habere et possidere, ideo ut perpetuum in Dei nomen ipsa cessionis meae aepistola sorciatur effectum, prefato principi obtuli confirmandam, cuius pietas de presenti sacratissima manu sua roboratam promulgavit auctoritatem.
24 In qua cessionis meae cartulam, stipulatione et sponsione subnixa, infra manu propria subscripsi, et qui pro testimonio subscriberent, de presenti rogavi.
25 Facta cessione sub die decimo Kl.
26 Decembris anno decimo regni gloriosissimi domni nostri Dagoberti regis feliciter.
27 In Christi nomine Eligius servus servorum Dei cessione a me facta relegi et subscripsi.
28 + .
29 In Dei nomine ego Adeodatus episcopus, rogante homine Dei, filio meo domno Eligio, hanc cessione subscripsi.
30 .
31 In Christi nomine Medegisolus episcopus subscripsi.
32 Chanovaldus episcopus, rogatus ab Eligio, hanc cessione sua carthola subscripsi.
33 Maurinus episcopus, rogatus ab Eligio, hanc cessione sua carthola subscripsi.
34 Deotemus peccator, rogante a suprascripto, subscripsi.
35 Salapius peccator, rogatus a suprascripto, subscripsi.
36 In Christi nomen Lupus acsi indignus episcopus rogatus hanc epistolam subscripsi.
37 Hildegarius peccator subscripsi.
38 Arogetualis Eligio pro testimonio subscripsi Chramnolenus pro testimonio subscripsi.
39 Gundoenus subscripsi.
40 Chramnoaldus pro testimonio subscripsi.
41 Agorichius hanc epistolam sub.
42 Sign[um] [viro] inl[ustri] Childeramno sen.
43 Baso, rogatus a supradicto fratre meo Eligio, subscripsi.
44 Ansoaldus subscripsi.
45 Dado rogatus a suprascripto subscripsi.
46 Rado rogatus a suprascripto pro [testimonio subscripsi].
47 Bobobertus subscripsi.
48 Baso subscripsi.
49 Bobo rogatus pro testimonio subscripsi.
50 Vincencius minimus omnium levitarum Christi, rogatus a filio Eligio, hanc cessionis carthola scripsi et subscripsi.
PREDICACIO SANCTI ELIGI EPISCOPI.
1 (1).
2 Rogo vos, fratres karissimi, et cum grande humilitate ammonio, ut intentis animis auscultare iubeatis, que vobis pro salute vestra suggerere volo.
3 Omnipotens etenim scit Dominus, quod prumpta erga vos caritate ista vobis pro vestram salutem profero; quae si non fecero, procul dubio reus debitt tenebor.
4 Vos ergo non pro mea parvitate, sed pro vestra que dico salute libenter suscipite, ita dumtaxat ut que aure percipitis opere conpleatis, ut ego et de meo obsequio et de vestro profecto merear vobiscum gaudire in celeste regno.
5 Si cui forte displicio, quod tam frequenter vobis predicare contendo, rogo, non mihi molestus exsistat, sed magis periculum meum consideret et audiat Dominum per prophetam terribiliter sacerdoti comminantem: Si non adnunciaveris, inquid, iniquo iniquitatem suam, ipse quidem in iniquitate sua morietur; sanguinem autem eius de manu tua requeram.
6 Quod si adnunciaveris impio, et itte non fuerit conversus a pravitate sua, ipse quidem in iniquitate sua morietur, tu autem liberasti animam tuam; et illud: Clama ne cessis, quasi tuba exalta vocem tuam et adnuncia populo meo peccata eorum.
7 Considerate ergo, fratres, quia oportit me sine cessacione vestrus animus ad tremendum Dei iudicium et ad desiderandum celeste premium excitare, ut vobiscum pariter merear in angelorum consorcio perpetua pace gaudire; ideoque rogo, ut diem iudicii semper pertimiscatis, diem mortis suspectum cotidie ante oculos habeatis.
8 (2).
9 Considerate, quales eritis presentandi purissimis angelorum conspectibus, vel qualem pro meritis vicessitudinem recepturi, si poteritis in illo die inlibatum referre, quod in baptismum promisistis.
10 Mementote, quia tunc pactum cum Deo fecistis atque abrenuntiare vos diabolo et omnibus operibus eius in ipso baptismo promisistis.
11 Qui potuit, tunc ipse per se et pro se haec respondit; qui vero non potuit, fideiussor pro eo ad eius vicem ista Deo promisit, ille scilicet qui eum de sacro fonte suscepit.
12 Considerate ergo, quale pactum cum Deo fecistis, et requirite apud vos ipsos, si post ista promissione opera maligni diaboli, cui renuntiaratis, secuti estis.
13 Abrenuntiastis enim diabolo et omnibus pompis et operibus eius, id est idolis, sortibus, auguriis, furtis, fraudibus, fornicationibus, ebrietatibus et mendaciis.
14 Haec sunt vero opera et pompae eius.
15 Promisistis e contra credere vos in Deum patrem omnipotentem et in Iesum [Christum], filium eius, unicum dominum nostrum, conceptum de Spiritu sancto, natum ex Maria virgine, passum sub Pontio Pilato, tertia die resurrexisse a mortuis, ascendisse in celis, atque inde venturum iudicare vivos et mortuos.
16 Promisistis deinde credere vos et in Spiritum sanctum, sanctam ecclesiam catholicam, remissionem peccatorum, carnis resurrectionem, vitam aeternam.
17 Haec procul dubio cautio et confessio vestra, quae tunc promisistis, semper apud Deum tenetur.
18 (3).
19 Quapropter vos, karissimi, moneo, ut ista confessio vel promissio vestra semper in vestra teneatur memoria, et hoc quod christiani vocamini, non ad iudicium vobis sit, sed pocius ad remedium.
20 Nam ideo christiani facti estis, ut semper opera christiana faciatis, id est ut castitatem ametis, luxoriam fugiatis, ebrietatem caveatis, humilitatem teneatis, superbiam detestetis, quia dominus Christus humilitatem et ostendit exemplis et docuit verbis, dicens: Discite a me, quia mites sum et humiles corde, et invenietis requiem animabus vestris.
21 Invidiam etiam respuatis, caritatem in invicem habeatis et semper de futuro seculo et de eterna beatitudine cogitetis ac plus pro anima quam pro corpore laboretis, quia caro pauco tempore erit in hoc mundo, anima vero, si bene agitis, sine fine regnabit in celo; aut si male egeritis, sine misericordia ardebitis in inferno: qui enim non cogitat nisi de ista tantomodo vita, animalibus et bestiis similis est.
22 (4).
23 Non ergo vobis sufficit, karissimi, quod christianum nomen accepistis, si opera christiana non facitis.
24 Illi enim prodest, quod christianus vocatur, qui semper Christi praecepta et mente retinet et opere perficit; qui furtum scilicet non facit, qui falsum testimonium non dicit, qui nec mentitur nec periurat, qui adulterium non committit, qui nullum hominem odit, sed omnes sicut semet ipsum diligit, qui inimicis suis malum pro malo non reddit, sed magis pro ipsis orat, qui lites non concitat, sed etiam discordes ad concordiam revocat.
25 Haec enim praecepta ipse dominus Christus per semet ipsum dignatus est in euangeliis tradere, dicens: Non homicidium facies, non adulterabis, non facies furtum, non falsum testimonium dices, non periurabis; et: Fraudem ne feceris.
26 Honora patrem tuum et matrem; et: Diliges proximum tuum sicut te ipsum; et: Quaecumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite eis.
27 Haec est enim lex et prophetae.
28 Et adhuc his maiora, sed valde fortia atque fructifera dedit mandata, dicens: Diligite inimicos vestros, bene facite his qui oderunt vos et orate pro persequentibus et calumniantibus vos.
29 Ecce! forte mandatum et videtur hominibus durum, sed magnum habet praemium: audite quale ut sitis, inquid, filii patris vestri, qui in caelis est.
30 O quanta gratia! Per nos servi digni non sumus et per inimicorum dilectionem filii Dei efficimur.
31 Ideo ergo fratres et amicos diligite in Deum et inimicos diligite propter Deum: Qui enim diligit, sicut dicit apostolus, legem inplevit.
32 (5).
33 Nam qui verus christianus vult esse, haec ei necesse est praecepta custodire; si enim non custodit, ipse se circumvenit.
34 Ille itaque bonus christianus est, qui nulla filacteria vel adinventiones diaboli credit, sed omnem spem suam in solo Christo ponit; qui peregrinos tamquam ipsum Christum cum gaudio suscipit, quia ipse dicturus in fine est: Hospes fui, et suscepistis me; et: Quamdiu fecistis uni ex minimis meis, mihi fecistis.
35 Ille, inquam, bonus christianus est, qui hospitibus pedes lavat et tamquam parentes carissimos diligit; qui iuxta quod habet, pauperibus elemosinam tribuit; qui ad ecclesiam frequentius venit et oblationem, quae in altario Deo offeratur, exhibet; qui de fructibus suis non gustat, nisi prius ex ipsis Deo aliquod offerat; qui stateras dolosas et mensuras duplices non habet; qui pecuniam suam non ad usuram tribuit; qui et ipse caste vivit et filios vel vicinos suos docet, ut caste et cum timore Dei vivant; et quotiens sanctae solemnitates adveniunt, ante dies plures castitatem etiam cum propria uxore custodit, ut secura conscientia ad Domini altare accedere possit; qui postremo symbulum vel orationem dominicam memoriter tenit et filios ac filias eadem docet.
36 Qui talis est, sine dubio verus christianus est, sed et Christus in ipso habitat, qui dixit: Ego et pater veniemus et mansionem apud eum faciemus; similiter et per prophetam dicit: Ego inhabitabo in eis et inter illos ambulabo et ero illorum Deus.
37 (6).
38 Ecce! audistis, fratres, quales sint christiani boni.
39 Ideo, quantum potestis, cum Dei adiutorio laborate, ut nomen christianum non sit falsum in vobis, sed ut veri christiani esse possitis, semper praecepta Christi et cogitate in mente et implete in operatione.
40 Redimete animas vestras de poena, dum habetis in potestate; redimete vos ipsi, dum vivitis, quia post mortem nemo vos redimere potest.
41 Elemosinam iuxta vires facite, pacem et caritatem habete, discordes ad concordiam revocate, mendacium fugite, periurium expavescite, falsum testimonium non dicite, furtum non facite, oblationes et decimas ecclesiis offerte, luminaria sanctis locis, iuxta quod habetis, exhibite, symbulum et orationem dominicam memoria retinete et filiis vestris insinuate.
42 Filios etiam quos ex baptismo suscepistis docete et castigate, ut semper cum timore Dei vivant; scitote vos fideiussores pro ipsis apud Deum esse.
43 ITEM UNDE SUPRA. (7).
44 Ad ecclesiam quoque frequentius convenite, sanctorum patrocinia humiliter expetite, diem dominicum pro reverentia resurrectionis Christi absque ullo servili opere colite, sanctorum sollemnitates pio affectu celebrate.
45 Proximos vestros sicut vos ipsos diligite; quod vobis vultis ab aliis fieri, hoc et vos aliis facite; quod vobis non vultis, nulli faciatis; caritatem ante omnia habete, quia caritas operit multitudinem peccatorum.
46 Estote hospitales, humiles, omnem sollicitudinem vestram ponentes in Deum, quoniam ipsi cura est de vobis.
47 Infirmos visitate, carceratos requirite, peregrinos suscipite, esurientes pascite, nudos vestite, ariolos et magos spernite.
48 Sit vobis aequalitas in pondere et in mensura, sit statera iusta, iustus modius aequusque sestarius, nec plus quam dedistis repetatis neque usuras pro fenerata pecunia a quoquam exigatis.
49 Quod si observaveritis, securi in die iudicii ante tribunal aeterni iudicis venientes dicetis: 'Da, Domine, quia dedimus; miserere, quia misericordiam fecimus; nos implevimus quod iussisti, tu redde quod promisisti'.
50 (8).
51 Haec ergo scientes, totis viribus vos ad Dei misericordiam tenete, opera bona semper, quantum potestis, agite et de substantia vestra pauperibus erogate; qui plus habet plus tribuat, qui vero minus, ex ipso largiatur laetus et hilaris; unusquisque quod praevalet tribuat, quia nimirum est, unde gaudeat: scilicet, qui dat parum, et accipiet multum, sicut et Dominus promittit, dicens: Centuplum accipiet et vitam aeternam possidebit.
52 Dat, inquam, nummum et conparat caeleste regnum; dat parvam pecuniam et emet vitam aeternam.
53 Tenete ergo vos ad elemosinam, quia, sicut scriptum est, elemosina de morte liberat, et qui eam fecerit, non ibit in tenebras.
54 Unusquisque quantum praevalet, tantum porrigat; qui habet aurum, det aurum, qui habet argentum, det argentum; qui vero non habet pecuniam, cum bono animo det pauperibus bucellam; et si non habet integram, ex eo quod habet frangat et partem egeno tribuat, sciatque, quia quamvis parum cum bono animo obtulerit, acceptabile Deo erit.
55 Dominus enim non copia largitatis, sed benivolentia et devotione delectatur et pascitur largientis.
56 Ut autem nullus pauper se ab elemosina excusare possit, ipse Dominus pro calicem aquae frigidae mercedem redditurum esse promisit.
57 Qui enim plus a Deo facultates accepit, magis utique iudicii periculum sustinebit: potuit nempe Deus omnes homines divites facere, sed pauperes ideo in hoc mundo esse voluit, ut divites haberent, quomodo peccata sua redimerent.
58 Redimete ergo vos, karissimi, dum habetis in potestate pretium; date elemosinam de bono et iusto labore et non de alterius rapina.
59 Audite modo ante fores vestras pauperes rogantes, ut ipsi pro vobis in die iudicii rogent; prophetam adtendite clamantem: Qui avertit, inquid, aurem suam ab egeno, et ipse invocabit Dominum, et non exaudiet eum.
60 Date ergo de id quod vobis dedit Deus, quia ipse accipit quod pauperibus datis; ipsi quidem datis, sed vobis in futurum transmittetis, non unde ventrem impleatis, sed unde flammas extinguatis; quia sicut aqua extinguit ignem, ita elemosina extinguit peccatum.
61 Hinc et Dominus per prophetam dicit: Dabunt singuli redemptionem animarum suarum, et non erit in eis morbus neque casus.
62 Date ergo, dum licet, redemptionem animarum vestrarum; redimete ergo vos ipsi, dum vivitis, quia post mortem nemo vos redimere potest.
63 (9).
64 Unusquisque de quale ingenio vel artificio vivit, de ipso decimam Deo in pauperibus vel ecclesiis donet.
65 Consideret, quia omnia Dei sunt per quem vivit, sive terra sive semina sive flumina, vel omnia quae sub caelo et super caelo sunt; et si ipse non dedisset, nihil utique haberet.
66 Nam Deus noster, qui dignatur totum dare, decimam de suo dignatur a nobis repetere, non sibi penitus, sed nobis profuturam; sic enim per prophetam ipse promisit, dicens: Inferte, inquid, omnem decimam in horreis meis et probate me in his, dicit Dominus, si non apperuero vobis fructus terrae usque ad abundantiam.
67 Reddite ergo libenter ex omnibus quae possidetis super terram, quod cognoscitis Deo placere de cuncta substantia vestra.
68 Nolite fraudare decimam, ne vobis novem partes auferantur, et sola decima remaneat.
69 Convertimini ad hoc, dicit Dominus, ut aperiam vobis cataractas caeli et effundam vobis benedictionem meam.
70 Si igitur dederitis voluntarie, plus semper vobis Dominus dabit; si non dederitis, quanticumque pauperes in locis quibus habitatis fame mortui fuerint, tantorum homicidiorum rei eritis.
71 Insuper inmittet vobis Dominus peccatis vestris facientibus pestilentiam et famem, et perdetis totum quod habetis necnon adhuc et animas vestras.
72 Ut autem haec vobis non veniant, festinate cum bono animo dare, unde animas vestras possitis redimere, nec eligatis, cui misericordiam faciatis, ne forte praetereatis eum qui meretur accipere, et quia nescitis, in quem Christus dignetur advenire.
73 Scitote, quia quod pauperi vel peregrino in terra largitis, sedenti in caelo datis, qui dixit: Qui vos recipit, me recipit; et: Quamdiu fecistis uni ex minimis meis, mihi fecistis.
74 (10).
75 Perpendamus, qualis erimus in die iudicii Dei in conspectu eciam angelorum presentandi, quando opera nostra nobis sunt ante oculos ponenda; qualis illa erit confusio, cui contingerit pro peccatis suis in conspectu Dei omniumque hominum et angelorum tunc erubescere, qui hic nec unum quidem hominem in se peccantem vult nunc inspicere; vel que pavor erit Deum iratum videre, quem placatum non valet universitas conprehendere.
76 [Illum ergo diem semper timeamus, quem modo praevidere nullatenus possumus; illum diem iugiter pavescamus et vel sic actus nostros a malo revocemus.
77 Consideremus, qui terror in die illo erit, cum de caelo Dominus ad iudicandum saeculum venerit; qui metus erit Deum videre, ad cuius adventum universa elementa quatientur ac caelum cum terra contremescet virtutesque caelorum commovebuntur].
78 Tunc nimirum, precinentibus angelorum tubis, omnes gentes, quecumque sub celo fuerunt, et omnis homo, tam viri quam femine, in eo sexu unusquisque quo natus fuit in mundo, boni simul et mali, sancti et peccatores, vel quicumque ab inicio mundi nati et mortui fuerunt, sive a bestiis devorati sive ab igne consumti sive eciam ab aquis absorti, omnes simul in momento temporis adque in ictu oculi resurgent, in ipsis sine dubio corporibus adque in ipsa carne, que hic habuerunt: scilicet in virum perfectum et in mensuram etatis plenetudines Christi, in qua et ipse Dominus resurrexit a mortuis.
79 [Et omnes ante iudicium Christi venient, pariterque eum et electi et reprobi oculis suis videbunt, sicut et ipse Dominus in euangelio dicit: Tunc videbunt filium hominis venientem in nubibus caeli cum virtute multa et maiestate, constipatum agminibus angelorum].
80 Et congregabuntur ante eum omnes gentes, et plangebunt se omnes tribus terre, et separavit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab hedis; et statuit iustus quidem ad dextris suis, impius autem ad sinixtris.
81 Tunc dicit ad eus qui ad dextris eius erunt: Venite, benedicti, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi.
82 Esurivi enim, et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi bibere; hospes eram, et collexistis me; nudus, et operuistis me; infirmus et in carcere, et visitastis me.
83 Haec quamdiu fecistis uni ex minimis meis, mihi fecistis.
84 (11).
85 Tunc, omnibus aspicientibus, ostendit livores fixurasque clavorum, in ipso sene dubio corpore, quod pro nostris peccatis vulneratum est, et ita peccatores conpellans dicit: 'Ego te, homo, de terrae limo manibus meis formavi et inter paradisi dilicias, quod non merebaris, collocavi; sed tu me meaque iussa contemsisti, deceptorem sequi maluisti], unde et iusta pena damnatus, [inferni suppliciis] es [deputatus], Postea misertus tui carnem adsumsi et in terris inter peccatores habitavi, contumilia et verbera pro te sustenui: ut te eriperem, colaphos et sputa suscepi; ut tibi dulcidinem paradisi redderem, aceto putatus sum; [propter te vepribus coronatus], cruci adfixus, lantia vulneratus sum; propter te mortuos et in sepulcrum positus, ad inferna discendi; ut te ad paradisum reducerem, tartari claustram adii; ut tu in celo regnaris, inferni profunda penetravi.
86 Agnosce ergo, quae pro te, impietas humana, pertuli! Ecce livores quos pro te excepi! Ecce clavorum foramina, quibus adfixus in cruce pependi! Suscepi dolores tuos, ut te possem sanare; suscepi poenam, ut darem tibi gloriam; suscepi mortem, ut tu viveres sine fine; conditus iacui in sepulchro, ut tu regnares in celo.
87 Hec omnia pro vobis sustenui; ampliora horum quid vobis debui facere, et non feci? Dicete nunc vel ostendite mihi, quid passi estis propter me dominatorem vestrum, vel quid boni egistis pro vobis.
88 [Ego cum essem invisibilis, sponte propter vos incarnatus sum; cum essem inpassibilis, propter vos pati dignatus sum; cum essem dives, propter vos egenus factus sum: sed vos et humilitatem meam et praecepta mea semper rennuentes, seductorem magis quam me secuti estis].
89 Ecce modo non potest aliud iusticia mea iudicare, nisi quod merentur opera vestra recipere! Ergo quod ipsi elegistis, tenite: contemsistis lucem, possedite tenebras; amastis mortem, ite in perditionem; secuti estis diabulo, ite cum eo in gehenna eterna'.
90 (12).
91 [Qui, putas, erit tunc meror, qui luctus, quae tristitia, quae angustia, cum haec fuerit prolata adversum impios sententia? Tunc enim erit malis dura separatio a dulci sanctorum consortio, et traditi in potestate daemonum, ibunt in ipsis corporibus suis cum diabolo in supplicium aeternum et permanebunt semper in luctu et gemitu.
92 Procul quippe exiliati a beata paradisi patria, cruciabuntur in gehenna, numquam lucem visuri, numquam refrigerium adepturi, numquam poenas finituri, numquam requiem accepturi; sed per milia milium annorum in inferno cruciandi nec umquam in saecula liberandi, ubi nec qui torquet aliquando fatigatur, nec qui torquetur umquam moritur: sic enim ibi ignis consumit, ut semper reservet, sic tormenta aguntur, ut semper renoventur.
93 Iuxta qualitatem vero culpae poenam ibi unusquisque sustinet gehennae et similis culpae regi suis similibus iunguntur cruciandi.
94 Non ibi auditur aliud nisi fletus et planctus et stridor dentium; non erit aliud consolamentum quam flammae et terrores poenarum, ardebuntque miseri sine fine in ignem aeternum semper in saecula saeculorum].
95 Iusti autem ibunt in vitam eternam [in ipsa sine dubio carne, quam hic habuerunt, et sotiabuntur angelis sanctis in regno Dei, gaudiis deputati perpetuis]: numquam iam ulterius morituri, numquam corrupcionem visuri; sed semper letitia ac dulcedine Christi satiati, fulgebunt sicut sol in claritate et gloria, quam preparavit Deus diligentibus se.
96 [Et quanto amplius aliquis alio oboediens Deo in hac vita fuit, tanto ampliorem illic mercedem accipiet; quantumque amplius hic Deum amavit, tanto tunc propius eum videbit].
97 (13).
98 Ecce! karissimi, predixi vobis simpliciter, ut intellegere possitis, que sint unicuique Ventura.
99 Nemo se iam de ignorancia excusare poterit, quoniam et vita et mors prenunciata sunt vobis; supplicia impiorum et gloria iustorum palam vobis denunciata sunt.
100 Iam vero in arbitrio vestro consistit elegere, quid teniatis et quid respuatis; unusquisque enim quod hic concupiverit et adsecutus fuerit, hoc utique illic possedibit. Vitam [ergo] eternam toto animo concupiscite, vitam temporaliam tota virtute contemnite.
101 [Nec emendationem vestram diutius differatis, sed ad lucranda caelestia regna ultro ipsi relinquite, quod lucis istius fine perdendum est.
102 Surgat iam, quaeso, quicumque peccati catena adstrictus tenetur, et expergefactus a somno suae mortis evigilet.
103 Recurrat ad confessionem et agat paenitentiam nec erubescat publicae paeniteri super inmunditiis quae gessit, quia re vera multo melius est hic pauco tempore paeniteri quam per tot milia annorum inferni supplicia sustinere.
104 Si ex corde ergo paenituerit, cito succurret illi redemptor, qui quatriduanum suscitavit iam fetidum Lazarum.
105 Paratus est semper ille misericordiae sinus et clementer expectat, ut suscipiat paenitentes.
106 Non est enim, sicut scriptum tenemus, de quamvis magnis criminibus remittendis Dei umquam misericordia desperanda, quia ipse cotidie clamat per prophetam, dicens: Quacumque die conversus fuerit peccator ab immundicia sua, omnes iniquitates eius in oblivione erunt coram me; et rursus per alium prophetam dicit: Ego sum dominus Deus vester, qui deleo iniquitates vestras; et illud de euangelio: Gaudium erit in caelo super uno peccatore paenitentiam agente, quam supra nonaginta novem iustis, qui non indigent paenitentiam; et illud: Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur ad me et vivat, dicit Dominus.
107 (14).
108 Considerate, fratres, quam larga est bonitas Dei nostri, quam ineffabilis misericordia eius! Cotidie contemnitur, et cotidie nos ad paenitentiam benignissima pietate invitat; fiduciam nobis pia eius largitio praestat, ut nec disperemus de Christi misericordia nec tamen nobis absque fructu paenitentiae veniam concessam praesumamus.
109 Dominus enim quantum patris pietate indulgens semper et misericors est, tanto iudicis magestate severus et metuendus.
110 Potest quidem indulgentiam regis dare, potest ipse sententiam suam reflectere, potest paenitenti gratis indulgere; non potest tamen nisi iustissime iudicare, quoniam non est apud eum commutatio nec vicissitudinis obumbratio.
111 Aequissime enim iudicat atque aequaliter secundum uniuscuiusque facta repensat, bona scilicet bonis et mala malis.
112 Ideoque, karissimi, reminiscimini, quae egistis, et si vos deliquisse cognoscitis, sine aliqua dilatione ad paenitentiae medicamenta confugite.
113 Audite prophetam admonentem: Nolite, inquid, tardare converti ad Dominum nec differatis de die in diem, quia nescitis, quid crastino futurum sit].
114 Mementote semper, quod ante conspectum omnipotentis Dei conversamini, qui prospicit omnium hominum non solum facta, sed etiam cogitaciones, sicut apostolus Paulus dicit: Non est ulla creatura invisibiles in conspectu eius, sed omnia nuda et aperta sunt oculis eius.
115 (15).
116 Hec iugiter cogitantes, intentissima vos sollicitudine costodite, ultimique diei vos adventui cum bonis operibus semper preparate.
117 Ecce iam, ut certissime tenimus, fines mundi in prumptu est, iam finis seculi instat, et quod lugiendum est, tanta mala cotidie fiunt, tanteque tribulationes crebrisciunt, ut per hec eciam mundus finem suum quodam modo proclamare vidiatur! Ecce omnia que prophete vaticinaverunt, que apostuli predixerunt, pene iam conpleta sunt, solusque dies iudicii et orrebiles Antechristi adventus adhuc restat! [Ecce bellum super bellum, tribulatio super tribulationem, famis super famem, pestilentiae super pestilentiam et gens super gentem consurgit! Omnia quaeque dudum sunt praedicta, nos iam videmus impleta: quare ergo sumus lapidei et ferreum possidemus pectus, ut pro remedio animae nostrae inter tot malis minime cogitemus? Diu enim est, quod vox divina minatur, sed nullatenus hominum pertinatia mutatur.
118 Caelestis olim intentatur ultio, et nulla hominum adhibetur satisfactio; Dei proximat ira, et tepide agitur paenitentia; venturum prophetae testantur supplicium, et raro ab hominibus Dei inploratur auxilium.
119 Quapropter, dilectissimi, moneo, ut vel mundo iam finiente humana finiatur malitia soliusque Dei toto nisu quaeratur misericordia: non nos iam divitiarum onera ad terram premant, quia cito omnia hic relinquemus, nec pariter et Christum habere velimus et saeculum, sed, saeculo spreto, liberi festinemus ad caelum.
120 (16).
121 Reminiscamur, quam gravia sunt scelera quae commisimus, quamque dira inferni supplicia quae timemus, et iuxta qualitatem culpae medicamentum adhibeamus paenitentiae.
122 Cogitemus, quia secundum apostolum nihil in hunc mundum intulimus, nihilque ex eo morientes auferre poterimus: nudi nati sumus, nudi utique morituri.
123 Quicquid autem hic inventum est, hic procul dubio relinquetur; opera tantummodo bona si hic egerimus, ipsa nobiscum ad caelum portabimus, immoque nos ipsa ad caelum portabunt.
124 Tamquam peregrini ergo sola sufficientia contenti, illas nobis divitias hic adquiramus, quas nobiscum ad patriam paradysi feramus.
125 Deum supra omnia diligamus, quia re vera impium est hunc non diligi, cui vicem repensare non possumus, etiam et cum diligimus.
126 Quid enim nos impii pio Domino retribuere poterimus pro omnibus quae retribuit nobis? Qui, nullis nostris praecedentibus meritis, tanta nobis praestitit indignis, ut nos a iugo dirae dominationis redimeret.
127 De sede paternae magestatis ad nos descendit, iniurias in terris pertulit, probra sustinuit, mortem indebitae subiit; et haec quidem omnia patienter tulit, ut nobis humilitatis et patientiae exempla monstraret, unde et sequentibus se discipulis dicit: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris.
128 (17).
129 Oportet igitur, ut quemadmodum ille pro nobis, ita et nos cuncta adversa que nobis propter peccata nostra adveniunt aequanimiter toleremus, ut patientiae fructum in vita eterna capere possimus.
130 Urgeamus ergo, fratres, cursum nostrum, dum tempus habemus; odiamus hunc mundum, quem diu possidere non possumus; nulla nos iam malorum operum contagia polluant, sed divinus nos respectus semper a peccatis arceat.
131 Si enim homines nostri similes peccatores et ex eodem luto formatos, ne nos peccantes inspiciant, erubescimus, quanto magis aeternum et solum sine peccato omnipotentem Dominum reverere ac timere debemus, qui non solum facta, sed etiam secreta cordis considerat et videt? Hunc ergo cotidie timeamus, huius reverentiam nobiscum semper feramus; sicque nos spes indulgentiae erigat, ut metus gehennae semper affligat.
132 (18).
133 Ante omnia et super omnia caritatem habeamus, reminiscentes dominico praecepto, quo dicitur: Habete in vobis sal et pacem habete inter vos; et illud: Mandatum, inquid, novum do vobis, ut vos invicem diligatis.
134 Nam et alibi dicitur: Habete caritatem, quod est vinculum unitatis; et iterum: Estote imitatores Dei tamquam filii karissimi et ambulate in dilectione; et iterum]: Omnis amaritudo et ira et indignatio tollatur a vobis cum omni malicia; et: Sol non occidat super iracundiam vestram.
135 Nemphe sicut nullum proficit in vulnere medicamentum, si sit interius ferrum, ita nihil proficit oracio illius, in cuius pecture mortiferum versatur odium.
136 Habeamus ergo, fratres, karitatem, quia si illam habuerimus, omnibus virtutibus replebimur; si vero caritatem non habuerimus, quidquid boni habire videmur, totum perdimus.
137 Nec in arepto bene agendi proposito penitus lassiscamur, precipue cum Dominus dicat nullum ponentem manum in aratro et respicientem retrorsum dignum esse regnum celorum.
138 Respicere autem retrorsum nihil est aliud quam in eo quemquam penetire quo ceperit bonum et rursum mundanis desideriis obligari.
139 [Denique ab spe veniae nulla nos malorum quantitas revocet, quia quamvis sit gravis culpa humana, largior nihilhominus est misericordia divina; unde per psalmistam dicitur: Multa est apud Dominum misericordia et copiosa apud eum redemptio; et iterum: Cor contritum et humiliatum Deus non spernit.
140 (19).
141 Haec nos, fratres, diebus ac noctibus memoria refoveat, haec nos praecepta frequenter sollicitent; debitum vitae finem iam iamque adfuturum putemus vicinumque speremus mortis diem, quem longinquum esse nescimus]; modo emendimus que delinquimus, ne tunc penetire incipiamus, quando iam non valebimus.
142 Erit quidem et in inferno penetentia, sed omnino infructuusa, et erit ibi penetentia dolorem habens, sed medicinam iam non habens.
143 Ibi enim nullatenus poterit a Deo promerire quod petit, qui hic noluerit audire quod Deus iussit.
144 [Ideoque, karissimi, quantum possumus, praeceptis Dei in omnibus obtemperemus, ut ibi praemium muneris capiamus.
145 Ipsi, dum licet, hic nos castigemus], ipsi nobiscum de actus nostros rationem faciamus, ipsi nos iudici nostro accusemus, ne sevos illos nostros accusatoris peccata celandi incurramus, adque emendationem nostram non ad extremum vite differamus, sed quociens in peccatis labimur, per penetenciam resurgamus, ac totis viribus voluntatis pessimas carnisque inlecibras vincentis, illud omnimodis precaveamus, quoniam cotidie ad mortem properamus, et dum nescimus et neglegimus, repente mors venit.
146 Ibi ergo festinemus, ubi mors iam non timebitur, et ubi nos sancti omnes suscipere vel videre desiderant, ubi nos rex celestes Christus et superni cives angeli, expansis caritatis brachiis, expectant.
147 Ibi, inquam, festinemus, ubi sine fine vivamus, et ubi angelicis agminibus consortes esse possimus.
148 Ita postremo in exiliu mundi istius agamus, ut ad futurum iudicium cum secura consciencia bonis operibus ornati veniamus, ibique gratissimum Deo munus nostras animas offeramus, ut pro hoc ab eo commertio eternitates beatitudinem accipere et in seculum seculi gloriari possimus.
149 (20).
150 Hec nus, karissimi, mandata hactenus quasi lac vobis gustanda porregimus, et ecce modo sub testimonio Dei et sanctorum angelorum, qui nos loquentes audiunt, absolvimus debitum nostrum! Celestia vobis precepta tradimus: amodo iam vestrum est cogitare, quatenus et admonicio nostra effectum habeat salutis, ut semper voluntatem Dei facientes ab omni vos malo costodiatis adque demum liberi ab omne contagione peccati ad regna celestia trepudiantes pervenire pussitis, prestante domino nostro Iesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in secula seculorum.



© 2006 - 2025 Monumenta Informatik