| PRAEFATIO DADONIS ROTHOMAGE]NSIS EPISCOPI IN VITAM SANCTI ELIGII EPISCOPI ET CONFESSORIS. |
1 | Cum gentiles poetae studeant sua figmenta prolixis pompare stilis et saeva nefandarum renovent contagia rerum ac plurima Niliacis tradant mendacia biblis, eorumque vana tantum discurrat gloria, quae veterum nectunt mendacia, cur nos christiani salutiferi taceamus miracula Christi, cum possimus sermone vel tenui aedificationis historiam pandere plebi ? Praesertim cum et ecclesiastica traditione et apostolica ammoneamur auctoritate de sanctorum gestis seu virtutibus nonnulla commemorare, ut scriptum est: Memoria sanctorum cum laudibus; et illud: Laudemus viros gloriosos, qui vicerunt regna mundi, ut sit memoria eorum in benedictione, et nomen illorum permaneat in aeternum. |
2 | Quotienscumque ergo sanctorum sollemnia anniversario curriculo caelebramus, aliqua ex eorum gestis ad aedificationem christianae plebis convenientia in Christi laudibus recitare debemus, quoniam re vera Christi muneris est, quicquid in sanctis eius laudabile est. |
3 | Quia igitur omnium paene miracula confessorum et multiplices victoriae martyrum litterarum iam monimentis habentur inditae, multique nobilium ex gestis eorum reliquere molem voluminum, nos modo vel exiguum iuxta qualitatem ingenii aptare temptamus librum, in quo de ortu vitaeque cursu et glorioso obitu sancti ac beatissimi confessoris et episcopi Eligii, quae ad plenum experti sumus, adiuvante superna gratia, explicandum suscepimus. |
4 | Id etiam ante nos iam factitatum ab aliquibus eruditissimis comperimus, sed quia illi curis obligati saecularibus, ut et ipsi profitentur, cum festinatione finiere sermonem, indignum duximus, ut tam larga bonitas tamque eximia sanctitas arto parcoque attenuaretur affatu. |
5 | Quamvis ergo et nos tantae rei narratione minus simus idonei, in dignum que videatur tam laudatae historiae exiguum pusillumque fieri auctorem, tamen, quoniam et mihi olim voti est et fratrum caritas eadem frequenter exposcit, si Dei iuverit favor, quae mihi conperta sunt quaeque ad memoriam Dominus reduxerit, quamquam inperito digeram stilo, non leporem sermonis inquirens, sed sancti simplicem vitam simplici sermone, ipsius animatus precibus, enarrare temptabo, eiusque vitae cursum, licet sermone inculto, ingenti tamen amoris obtentu ferre conabor in publicum: ut cuius est vitae cum Christo memoria, gloria relatu caelebretur in mundo, breveque vitae spatium aeterna memoria conpenset in saeculum atque in hominum ore dulci commemoratione vivat in terris, qui cum suppremis beate vivit in caelis. |
6 | Et si quidem velit quis omnem eius ordinem vitae litterarum tradere monimentis, certum est, quia tanta sunt, quae et volumen magnum requirant et otium. |
7 | At ego cum sim, sicut sum professus, inperitus sermone, et cum excellentius sit virum sanctissimum mirari quam loqui, cum etiam doctissimi quicquid de eo dicere potuissent, minus procul dubio sit quam meretur, tamen ardore dilectionis plus in illo quid velim, quam in me quid possim consideravi. |
8 | Nam cum sim debitor decem milium talentorum, vel exiguum meae rusticitatis reddere debitum conatus sum, culpam scilicet metuens silentii incurrere, si agnita miracula ut piger servus silendo occulerem, ne vel unius talenti creditam quantitatem dum niterer cautius custodire, culpa defossae pecuniae non carerem. |
9 | Idcirco Optimum fore arbitratus sum, ut pecuniae commertium, quod ab omnipotente accepi, in laudibus omnipotentis expenderem, atque id quod ab eodem adeptus sum indignus, eidem conferrem subiectus. |
10 | Unde lectorem obsecro, ut vilitatem nostri sermonis non usqneqnaque despiciat, quia etsi utcumque eloquenter possit oratio promi, ita stilum placet corrigere, ut nec simplicibus quibusque grammaticorum sectando fumus displiceat nec scolasticos etiam nimia contentos rusticitate offendat, sed perpaucis operta, cunctis prorsus retexat aperta. |
11 | Nam et ecclesiasticum dogma, etiamsi habeat eloquii venustatem, ita eam dissimilare debet ac fugire, ut non otiosis phylosophorum sectatoribus, sed universo loquatur hominum generi; nec enim operis est divinae doctrinae sofistice et eloquenter signare sermones, cum scriptum sit: Qui sofistice loquitur odibilis est; non enim est dato, illi a Domino gratia. |
12 | Quid enim legentibus nobis diversa grammaticorum argumenta proficiunt, cum videantur potius subvertere quam aedificare ? Quid, inquam, Phytagoras, Socratis, Plato et Aristotilis nobis phylosophando consulunt ? Quid sceleratorum neniae poetarum, Omeri videlicet, Virgili i et Menandri, legentibus conf erunt ? Quid, inquam, Salustius, Erodotus et Livius gentilium texendo historias christianae prosunt familiae ? Quid Lysias, Grachus, Demostinis et Tullius artis oratoriae insistendo Christi puris atque praeclaris possunt conparari doctrinis ? Quid Flacci, Solonii, Varronis, Democreti, Plauti et Ciceronis aliorumque solertia, quos enumerare supervacaneum puto, nostris iuvat utilitatibus ? His itaque omnibus cum suis vanis studiis omissis, ad simplicem propositae properemus historiae seriem. |
13 | Adest ille plasmator qui linguas infantium facit disertas; cuius gratiam nobis adesse supplices obtamus, ut, ipso annuente, confessoris sui palmam gradatim narrare possimus. |
14 | Quapropter lectores obsecramus et per gloriosum Christi adventum obtestamur, ut si quis haec legens amore captus exemplare voluerit, syllabarum detrimenta summopere observet et dudum conscripta exemplaribus rursus conferat corrigenda, ut quaeque cum studio et sollicitudine scripta sunt, cum cura et diligentia transcribantur. |
15 | Haec idcirco, quia plerumque videmus nonnulla volumina et praecipue sanctorum gesta ita scriptorum vitio depravata, ut studiosis quibusque non solum lectitare, verum etiam manibus sit contingere fastidium; at nostra haec si placet oratio, per incolomem statum catholicae servetur ecclesiae, nam praemium laboris nostri ultima, confido, pensabit dies. |
16 | Sed ne prolixa praefatio prius fastidium generet, quam lector supercilium historiae inclinet, licet cum verecundia fratribus quidem oboedientiam et illi inpendo de quo non digne loquor iniuriam; sed tribuat veniam: confido enim, quod devotione non offendo. |
17 | Nunc vero haec prima in fronte ex eius vita propono. |
18 | EXPLICIT PRAEFATIO. |
| INCIPIUNT CAPITULA LIBRI PRIMI. |
1 | De prosapia sancti Eligii et loco nativitatis eius. |
2 | . De praesagio quod sensit mater de puero. |
3 | 3. De moribus quibus optimis adcrescebat. |
4 | 4. Ubi, relicta patria, Frantiam petiit. |
5 | 5. Quo ordine ad notitiam regis pervenit. |
6 | 6. Ubi eidem rex iuramentum extorquere nisus est. |
7 | 7. Quo ordine paenitentiam gesserit. |
8 | 8. Ubi divinitus indicium remissionis accepit. |
9 | 9. De morte Hlotharii, et quanta familiaritate vir sanctus habitus sit apud principes. |
10 | 10. Quanto studio in Dei timore et misericordiae operibus proficerit. |
11 | 11. Quantum pauperibus et peregrinis praeberet obsequium. |
12 | 12. Descriptio habitus et formae eius et iugitas orationis. |
13 | 13. Ubi Britanniam adiens pacem cum principe fecit. |
14 | 14. Quanta facilitate apud regem Dagobertum quicquid poposcisset obtineret. |
15 | 15. Quo ordine monasterium Solemniacensem aedificavit. |
16 | 16. Qua instantia regularem disciplinam in eodem monasterio custodivit. |
17 | 17. Quo ordine Parisius ancillarum Dei construxit monasterium. |
18 | 18. Ubi beatorum Pauli et Martialis fundavit ecclesiam et de carcere aperto. |
19 | 19. De incendio urbis Parisiacae. |
20 | 0. Quanto studio cottidie in melius vir sanctus proficerit. |
21 | 1. Quo ardore devotionis coenobia peragraret. |
22 | . Quod pedestri labore ad loca sancta properaret et de cura egenorum. |
23 | 3. Ubi in natale sancti Dionisii clodum sanavit. |
24 | 4. Ubi manum aridam iocabiliter sanavit. |
25 | 5. Ubi ex modico vini plures pauperes potavit. |
26 | 6. Ubi contractum in basilica sancti Germani sanavit. |
27 | 7. Ubi Gamappio vico claudum direxit. |
28 | 8. De metallo auri in sinu reperto. |
29 | 9. De caeco Parisius inluminato. |
30 | 30. De basilica vastata et spolia restituta. |
31 | 31. De homine seminece vitae restituto. |
32 | 32. Quod multas sanctorum fabricavit tumbas. |
33 | ; 33. De morte Dagoberti regis et de concilio apud urbem Romam sub sancto papa Martino. |
34 | 34. De multimodis a pape Martino tormentis eiusque vita per martirium finita. |
35 | 35. De concilio apud Aurelianos Galliae urbem et heretico a finibus Galliae expulso. |
36 | 36. Quod plures apostatas vir sanctus in astutia sua deprehendit atque notavit. |
37 | 37. Quantam semper dilectionem erga pauperes habuerit. |
38 | 38. Qua bonitate peregrinos foverit quantumque in se iugiter proficerit. |
39 | 39. Laus eius prolixius habita. |
40 | 40. Praefaciuncula in calce libri. |
41 | EXPLICIUNT CAPITULA LIBRI PRIMI. |
| INCIPIUNT CAPITULA LIBRI SECUNDI. |
1 | 1. De heresi Simoniaca Gallias pervagante. |
2 | . De ordinatione episcopatus sancti Eligii. |
3 | 3. Quanta instantia plebem sibi commissam traxit ad viam salutis. |
4 | 4. De laude eius prolixe descripta. |
5 | 5. De coenobio Noviomo constructo. |
6 | 6. De multis ab eo sanctorum prolatis corporibus et de inventione mirabili sancti Quintini. |
7 | 7. De inventione sancti Piatonis aliorumque sanctorum. |
8 | 8. Quanta labore apud barbaros desudavit. |
9 | 9. Qua doctrina in populo polleret. |
10 | 10. Quibus praecipuae floruerit virtutibus. |
11 | 11. Ubi Provintiae in partes daemoniacum liberavit. |
12 | 12. Quomodo in villa Ampucio daemoniacam liberavit. |
13 | 13.Ubi cognitam in spiritu causam furti indicavit. |
14 | 14. Qua demum institutione semet ipsum excoluit. |
15 | 15. Ubi patriam revisans Bituricas reos carcere liberavit. |
16 | 16. Quibus monitis exortans euangelizavit populum. |
17 | 17. Quam pulchre exortationem terminans populo contestabat. |
18 | 18. De miraculo vini, ubi vas vacuum post repletum reperitur. |
19 | 19. Quanta severitas eius verbum comitaretur, et de interitu infausti viri. |
20 | 0. De potentatu verbi et de daemoniacis liberatis. |
21 | 1. Ubi in basilica quadam cursum vel oblationem interdicit celebrari. |
22 | . De arbuscula nucarii arefacta. |
23 | 3. Ubi daemoniaci ad eius imperium siluerunt. |
24 | 4. Ubi famulum a ficta sanavit. |
25 | 5. Ubi levitam a lateris dolore absolvit. |
26 | 6. De presbitero ab eo excommunicato et mortuo. |
27 | 7. De gratia prophetiae eidem conlata et de morte Herchenoaldi. |
28 | 8. De morte Flavadi ab eo ante praedicta. |
29 | 9. De visione episcopatus Simplicii. |
30 | 30. De visione dispersionis coenobii. |
31 | 31. Ubi cuidam Dei famulo futura praedixit. |
32 | 32. Ubi ortum Hlotharii regis olim praedixit et alia complura. |
33 | 33. Quanta moderatione sese vir sanctus dispensabat, et quod populis exemplum dabat. |
34 | 34. Ubi obitum suum dudum praedixit. |
35 | 35. Quo ordine de saeculo migravit. |
36 | 36. Valedictio et oratio ultima et miraculum egredientis animae visum. |
37 | 37. Ubi sanguis ex naribus eius fluxit et corpus magno pondere aggravatur. |
38 | 38. Pompa eius funeris et laus beatitudinis. |
39 | 39. De virtutibus, quibus post obitum claruit. |
40 | 40. Ubi cuidam cellano apparens miraculum in vinum declaravit. |
41 | 41. Ubi cuidam in palatio visus, reginam commonere praecepit. |
42 | 42. De sepulchro eius sudante. |
43 | 43. De medicina ex eodem liquore provisa. |
44 | 44. Ubi quidam vinitor super eius morte exultans percussus est. |
45 | 45. Quod vincti regi contra eius basilicani solvantur. |
46 | 46. De catena ante eius sepulchrum rupta. |
47 | 47. De equo viri sancti. |
48 | 48. De miraculis in transmigratione corporis ostensis. |
49 | 49. De caecis et puella sanata. |
50 | 50. De miraculo in cecindillo ostenso. |
51 | 51. De puero contracto sanato. |
52 | 52. De femina muta et caeca sanata. |
53 | 53. De alia puella similiter muta sanata. |
54 | 54. De clade Parisius et vocatione Aureae abbatissae. |
55 | 55. De portento Garifredo praeostenso. |
56 | 56. De puerulo Ebroini filio sanato. |
57 | 57. De viro periuro, cuius viscera diffusa sunt. |
58 | 58. De interitu viri, qui agrum basilicae invasit. |
59 | 59. Item de alio periurante mortuo. |
60 | 60. De homine rabioso sanato. |
61 | 61. De muliere a pustula sanata. |
62 | 62. De interitu filii, qui patrem criminabatur. |
63 | 63. De leproso mundato. |
64 | 64. De clodo sanato. |
65 | 65.De fure in basilica comprehenso. |
66 | 66. Ubi vir beatus cuidam nimis anxio et auxilio a se poscenti apparuit. |
67 | 67. De monacho a pustula sanato. |
68 | 68. De miraculo reliquiarum Turonis ostenso. |
69 | 69. Item simillimum Noviomo signum praemonstratum. |
70 | 70. De monacho per amphibalum a morbo sanato. |
71 | 71. Item de alio a tertiano typo sanato. |
72 | 72. Ubi clericus quidam sancti pignora venditans incendio vallatur. |
73 | 73. De caeco et clodo sanatis. |
74 | 74. De levita sanato. |
75 | 75. De monacho a dolore pedis sanato. |
76 | 70. De miraculis ad lectum eius ostensis. |
77 | 77. De correctione regis Lotharii et dolore ab eo sublato. |
78 | 78. Ubi puella periurans defungitur. |
79 | 79. De miraculo similiter ad alium eius lectum declarato. |
80 | 80. De multimodis miraculorum signis, quae cottidie ad eius ostenduntur memoriam. |
81 | 81. Apologiticum in calce libri, paratum opus lectori. |
82 | EXPLICIUNT CAPITULA LIBRI SECUNDI. |
| VITA SANCTI AC BEATISSIMI ELIGII EPISCOPI ET CONFESSORIS, EDITA A DADONE RODOMAGENSIS URBIS EPISCOPO. |
| 1. |
1 | Igitur Eligius Lemovecas Galliarum urbae, quae ab oceano Brittanico fere ducentorum milium spatio seiungitur, in villa Catalacinse, quae a praedicta urbe sex circiter milibus ad septemtrionalem plagam vergit, oriundus fuit. |
2 | Est itaque praefata civitas partibus sita Armoricanis in ulteriore Gallia primaque Aquitania, quae ad plagam respicit occidentalem. |
3 | Cui contigua est ab oriente provintia Lugdonensis Galliaque Belgica; habet etiam ab euro et meridie provintiam Narbonensem; a cirtio autem ambitur oceanum, porro ab occasu habet Hispanias. |
4 | In hac ergo regione parentibus ingenuis atque ex longa prosapia christianis Eligius natus atque alitus est; cuius pater Eucherius, mater vero Terrigia vocitata est. |
5 | Ipse autem, divina gratia praesciente, congruum sibi ac veluti speculum mentis suae Eligius nomen accepit. |
6 | Ergo dum propositum sit de his quae gessit, immoque ea quae Dominus per eum operare dignatus est, sicut gesta constant, narrare, tamen id quod, priusquam nasceretur, ad indicium sanctitatis eius ostensum est, quodque magnorum virorum testimonio didici, omittere non debeo. |
| 2. |
1 | Cum adhuc vir beatus matris esset alvo inditus, vidit genetrix eius visionem, quae huiusmodi habet ordinem. |
2 | Videbat quasi aquilam valde pulchram supra suo volitantem strato ac se tertio inclamantem sibique quid nescio pollicentem. |
3 | Cumque ex reciproca voce evigilasset, perterrita nimis coepit mirare, quaenam esset haec visio. |
4 | Interea venit tempus pariendi et prae magnitudine doloris coepit mater periclitari. |
5 | Vocaverunt autem quendam religiosum presbiterum boni testimonii virum, ut pro eadem orare deberet; qui cum venisset ad eam, quasi prophetico mox usurpans verbo, ait ad illam: 'Noli', inquiens, 'mater, timere, quoniam benedictum partum tibi Dominus dignatus est largiri. |
6 | Erit enim vir sanctus ac de gente sua electus vocabiturque magnus in ecclesia Christi sacerdos'. |
| 3. |
1 | Natus ergo Eligius nutritus est in fide recta atque inbutus a parentibus christianis religione catholica. |
2 | Exin igitur pueritiae annos excedens, aevum adulescentiae cum industria gerebat, et quicquid operis aetatis suae congruum arripuisset, mira agilitate perficiebat. |
3 | Cum vero videret pater eius tantum filii ingenium, tradidit eum inbuendum honorabili viro Abbone vocabulo, fabro aurifice probatissimo, qui eo tempore in urbe Lemovecina publicam fiscalis monetae officinam gerebat. |
4 | A quo in brevi huius officii usu plenissimae edoctus, coepit inter vicinos et propinquos in Domino laudabiliter honorari. |
5 | Gerebat enim simplicitatem colunibae, ne cuiquam machinaretur dolos; habebat et serpentis astutiam, ne aliorum subplantaretur insidiis; dignum quoque in cunctis habens ingenium, et facile loquebatur et purae. |
6 | Ecclesiarum etiam conventiculis frequenter intererat, et quaecumque ibi ex divinis scripturis recitabantur, aurem libenter accommodans, avidissime hauriebat atque ita in cordis sui memoriam recondebat, ut etiam, cum absens esset, ea quae didicerat meditatione intentissima ruminaret. |
| 4. |
1 | Interim post aliquod annos extitit quaedam causa, divina, credo, gubernante providentia, ut, relicta patria et parentis, Francorum adiret solum. |
2 | Ubi paucis degens diebus factus est notus cuidam regis thesaurario Bobone vocabulo, viro honesto et mansueto, cuius se patrocinio committens, sub eius tuitione degebat. |
3 | Strenue enim ad omne opus se abtabat et omnis cum quibus vel loqui potuisset in suo amore adnectebat. |
| 5. |
1 | Post aliquo autem temporis intervallo pervenit ad notitiam tali quadam ex causa Chlotharii Francorum regis. |
2 | Volebat enim idem rex sellam urbane auro gemmisque fabricare; sed non inveniebatur in eius palatio, qui huiusmodi opus, sicut mente conceperat, posset opere perficere. |
3 | Cum sciret ergo praefatus regis thesaurarius Eligi industriam, coepit eum explorare, si quo modo opus optatum possit perficere, et cum facile id apud eum fieri intellexisset, ingressus ad principem, indicat ei invenisse se artificem industrium, qui disposito sine cunctamine adgrederetur eius opere. |
4 | Tunc rex mente gratissima tradidit ei copiosam auri inpensam, sed et ipse nihilhominus tradidit Eligio; at ille accepto opere cum celeritate inchoavit atque cum diligentia celeriter consummavit. |
5 | Denique quod ad unius opificii acceperat usum, ita ex ea duo conposuit, ut incredibile foret, omnia ex eodem pondere fieri potuisset; nam absque ulla fraude vel unius etiam siliquae inminutione commisso sibi patravit opere, non ceterorum fraudolentiam sectans, non mordacis limae fragmine culpans, non foci aedacem flammam incusans, sed omnia gemina fideliter complens, feliciter meruit felix remunerationem. |
6 | Opus ergo perfectum defert protinus ad palatium traditque regi quam donaverat sellam, alteram penes se, quam gratuitu fecerat, reservatam. |
7 | Coepit autem princeps mirari simul et efferri tantam operis eligantiam, iussitque ilico fabro tribuere inercedem laboris dignam. |
8 | Tunc Eligius, alteram sellam in medio prolatam: 'Quod superfuit', inquit, 'ex auro ne neglegens perderem, huic opere abtavi'. |
9 | Confestim stupefactus rex et maiore admiratione detentus, sciscitabatur opificem, si cuncta ex eodem penso facere potuisset, et cum consequenter iuxta id quod fuerat sciscitatus responsum accepisset, ingenium eius sublime favore attollens: 'Ex hoc iam', inquit, 'etiam in maximis credi poteris'. |
10 | Porro hoc fuit initium necnon et testimonium in palatio regis honorandi immoque credendi Eligium. |
11 | Ex hoc nempe adauctius consurgens factus est aurifex peritissimus atque in omni fabricandi arte doctissimus, invenitque gratiam in oculis regis et coram cunctis obtimatibus eius, Domino iuvante, roborabatur in fide, et a rege provocatus, crescebat in melius cottidie. |
| 6. |
1 | Me praesente, nescio quam ob causam, nisi quod facile datur intellegi fidelitatis obtento, dum apud regem puerolus habitarem, quadam die Rotoilo in agro accito rex Eligio quoram reliquias sanctorum praecipiebat ei, ut inpositione manuum sacris pignoribus donaret sacramentum; sed ille divino intuitu vereng, recusare humiliter omni nisu temptabat. |
2 | Cumque instantius id facere conpelleretur, anxius valde coepit mox ubertim lacrimas profundere, metuens scilicet regem offendere septuplumque pavens sanctis pignoribus manus inponere. |
3 | Intuens itaque rex eius timorem simulque mirans tantam viri devotionem, desiit ultra eum cogere, sed magis blande liniterque demulcens laetissimo illum vultu dimisit, pollicens se plus eum ex hoc iam crediturum, quam si multimoda tunc dedisset iuramenta. |
| 7. |
1 | Non post longum spatium cum iam Eligius virilem ageret aetatem, cupiens se vas Deo exhibere sanctificatum ac metuens, ut ne aliqua suum delicta pectus fuscarent, omnia adulescentiae suae coram sacerdote confessus est acta; sicque sibi austeram inponens paenitentiam, coepit fortiter conluctatione carnis spiritus fervore resistere, in laboribus scilicet secundum apostolum, in vigiliis, in ieiuniis, in castitate, in patientia multa atque in caritate non ficta. |
2 | Proponebat namque sibi adversus praesentis carnis ardores futuri supplicii ignes ac memoria ardoris gehennae ardorem excludebat luxuriae. |
3 | Orabat iugiter pro donis caelestibus, praecabatur Deum diebus ac noctibus, illud ex libro Iob crebrius revolvens: Ego, inquit, deprecabor Dominum et ad Deum ponam eloquium meum, qui facit magna et inscrutabilia et mirabilia absque numero, qui ponit humiles in sublime et merentes erigit sospitate. |
4 | Adimebat sibi saturitatem panis, ut caelestem possit promerere panem. |
5 | Ora quidem eius ieiuniis pallebant, corpus aridum marcescebat, sed mens acrius semper aeternae patriae amore aestuabat; et unde graviora recordabatur, inde patientius leviora portabat. |
6 | Semper enim praesentis vitae terminum intuens, futuram Dei sententiam ac metuenda iudicia formidabat, sciens scriptum: Beatus homo, qui semper est pavidus; et illud apostoli: Cum timore et tremore vestram salutem operamini; necnon et illud Iob dictum: Semper enim quasi tumentes super me fluctus timui Deum. |
7 | Ad Domini sui pedes noctibus iacebat, manibus pectus tundens, genas lacrimis rigans, moderatoque suspirio, oculis ad caelum levatis, illum semper respiciebat, quem fortasse delinquendo offendisse timebat, ac lacrimabili voce haec crebrius verba geminabat: Tibi soli peccavi; miserere mei secundum magnam misericordiam tuam; et illud beati Iob: Memento, inquiens, quia ventus est vita mea; et: Parce mihi, nihil enim sunt dies mei. |
8 | Et ex se quodam modo egrediens, illud ante suam pingebat mentem: Quod nec oculus vidit nec auris audivit nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se. |
9 | Idcirco ista iugiter meditando quantum plus proficiebat, tantum plus humiliabatur, ut quantum plus humiliatus fuisset, tantum amplius proficeret. |
10 | Cuius quanta fuit mestitia, tanta fuit et venia; et quantum se humiliter adflixit, tantum clementer sublimari a Domino meruit. |
11 | O profunda benignitas Dei ! Fit velocior venia quam offensa! O felix penitentia, quae tam velociter ad se Christi traxit misericordiam, quaeque non prius assiduo fletu delictorum flammas extinguendo frequentique ieiunio peccatorum virus excludendo destitit, quam misericordiam quam poscebat a Domino impetraret ! De talibus quippe per Malachiam prophetam Dominus dicit: Dedi ei timorem, et timuit me et a facie nominis mei pavebat. |
12 | Hinc iterum scriptum est: Timor Domini expellit peccatum; et rursus: Qui timet Dominum, nihil trepidabit et non pavebit, quoniam ipse est spes eius. |
| 8. |
1 | Denique iugiter Dominum interpellans pleno pectore fide exigebat, ut si esset accepta eius penitentia Deo, quoquo ei modo dignaretur dare notitiam. |
2 | Habebat itaque in cubiculo, ubi assiduae cubitare solitus erat, multorum pignora sanctorum in suppremis dependentia, sub quorum sacro velamine reclinato in cilicio capite orare consueverat nocte. |
3 | Quo nimirum in loco, cum ex more quadam nocte in oratione prostratus super cilicium incumberet, somno ingruente obpressus, veluti transeundo in momento obdormivit, visumque est ei adstetisse repente quendam atque dixisse: 'Ecce, Eligi, exauditae sunt praeces tuae indiciaque olim quaesita nunc tibi concessa!' Mox ille excitatus odorem hausit gratissimum, sensit etiam ex gerulo reliquiarum guttas suavissimas supra suum lenissimae defluere caput. |
4 | Ex quo nimis attonitus surrexit velociter, et sollicite conspiciens, vidit quasi balsamum distillare de crismario et pallio quo erat opertus. |
5 | Tanta quippe flagrantia odoris suavissimi totum illud repleverat cubiculum, ut etiam ipse vix ibi subsistere quivisset. |
6 | Tunc memor suae petitionis, nimiumque largitatem bonitatis Dei miratus, altius ingemescens, fidelem retributorem ex intimo corde benedicebat Christum, qui numquam derelinquit sperantes in se. |
7 | Hoc ergo fuit initium virtutum eius, immo omnipotentis Dei, per quem omnes omnia possunt. |
8 | Quod cum vir sanctus sodali suo Audoino nomine, cognomento Dadone, quem sicut animam suam diligebat, secretius enarrasset, vicissim ab eo exegit, ne, usquequo ipse in corpore maneret, eadem cuiquam indicaret. |
9 | At ille haec audiens coepit continuo animo conpungi coepitque secreta archanorum eius vis quaedam interni amoris accendere; iamquae ex hoc spreta saeculi blandimenta, cupiebat ex studio Eligium emulare ad bonum. |
10 | Accito etiam germano suo Adone in consilio commune, – erant enim viri incliti obtimates aulae, filii scilicet Autcharii , – hii ergo, commune habito consilio, coeperunt imitare, quae ab Eligio gerebantur; eratque eis familiare consortium et cor unum in Domino atque anima una. |
| 9. |
1 | Invenit ergo Eligius gratiam coram Domino et coram regibus Francorum , et ferebatur eius ab omnibus testimonium in tantum, ut copiosam molem argenti et auri vel gemmarum absque ulla pensa a rege acciperet; crescebatque ei honor cum magno favore de die in diem, et omni ex parte probatus, vernabat in aula devotus. |
2 | Mortuo interea Chlothario rege Francorum, Dagobertus filius eius monarchiam regni solus obtinuit, a quo Eligius tanta familiaritate habitus est, ut plurimorum eius felicitas ingentem gigneret odium. |
3 | – – – – – – |
| 10. |
1 | Pollebat itaque magis ac magis in vigiliis, in ieiuniis atque in caritate. |
2 | Fabricabat in usu regis utensilia quam plurima ex auro et gemmis; sedebat fabricans in defossum et contra eum Thille vernaculus eius ex genere Saxonico, qui magistri vestigia sequens, et ipse postmodum venerabilem vitam duxit. |
3 | Sedens ergo Eligius ad opus praedictum, codicem sibimet prae oculis praeparabat apertum, ut quoquo genere laborans divinum perciperet mandatum. |
4 | Sic igitur duplum gerens officium, manus usibus hominum, mentem usui mancipabat divino. |
5 | Flagrabat eius ubique fama in tantum, ut si qui ex Romana vel Italica aut Gothica vel qualecumque provintia legationis foedere aut alia quacumque ex causa palatium regis Francorum adire pararent, non prius regi occurrerent quam Eligium adgrederentur, vel iubamen alimoniae ab eo poposcentes, vel certe consilium salubre quaerentes. |
6 | Confluebantque ad eum undique viri religiosi, advenae quoque et monachi, et quicquid militare poterat, aut eis in elemosinam dabat aut certe captivorum in praetia distrahebat; habebat enim maximum in huiusmodi opere studium. |
7 | Sane ubicumque venundandum intellexisset mancipium, magna cum misericordia et festinatione occurrens, mox dato praetio liberabat captivum; interdum etiam usque ad viginti et triginta seu et quinquaginta numero simul a captivitate redimebat; nonnumquam vero agmen integrum et usque ad centum animas, cum navem egrederentur, utriusque sexus, ex diversis gentibus venientes, pariter liberabat, Romanorum scilicet, Gallorum atque Brittanorum necnon et Maurorum, sed praecipuae ex genere Saxonorum, qui abunde eo tempore veluti greges a sedibus propriis evulsi in diversa distrahebantur. |
8 | Quod si contigisset, ut copiosus venditorum numerus mensuram praetii excideret, cuncta praeter corpus proprium quae habere poterat usque ad cingulum et amphibalum necnon et victum necessarium, sed et usque ad calciamenta cuncta se expoliabat, tantummodo ut captivis subveniret. |
9 | Id etiam et in peregrinos Christi saepissime faciebat. |
10 | O quotiens debitor esse voluit, ut debitoribus subveniret? Quotiens brachilem aureum, pungam quoque auro gemmisque comptam sibi subripuit, tantum ut miseris succurreret ? Ut autem breviter conprehendam, tanta captivorum multitudine per succedentia temporum spatia a duro dominorum absolvit iugo tantasque elemosinas diverso hominum genere utriusque sexus, diversis ecclesiis ac monasteriis distribuit, ut nullus ea orator, quamvis studiosus, quamvis sit eloquens, ad plenum narrare sufficiat. |
11 | Redemptos enim captivos protinus coram rege statuens, iactatis ante eum denariis , cartas eis libertatis tribuebat. |
12 | Deinde trium ipsis optionum proponebat electionem: id est, ut si qui velint iam liberi ad propriam remeare patriam, ipse eis, in quantum subpetebat, praeberet subsidium; si qui autem cum ipso velint permanere, libens valde accommodabat adsensum, ita dumtaxat non iam ut servi, sed potius ut fratres cum eodem degerent; porro si quos suadere poterat, ut venerabilem monachorum vitam arripientes claustra coenobii expeterent, hos tamquam dominos insigniter honorans, vestimenta etiam et quaeque erant necessaria tribuens, ilico architeriis cum exultatione destinatos, cum grandi demum sollicitudine eorum gerebat curam. |
13 | Habebat praeterea secum plures vernaculos in suo contubernio degentes sibique necessario iugiter obtemperantes. |
14 | Ex quibus erat Baudericus eiusdem liber cumprovincialis, qui in omnibus honestae valde eius curam gerebat. |
15 | Erat etiam Tituinus genere Suevus fidelis cubicularius laicus, qui postea ad mercedis cumulum pervenit interemptus, necnon et Buchinus ex gentili conversus, qui et ipse postea venerabilis extitit ac Ferrariensi coenobio praefuit; Andreas quoque et Martinus atque Iohannes, qui, eo etiam procurante, ad clericatum pervenire meruerunt, sed et alii quam plures, quos enumerare perlongum est, qui die noctuque in eius camaram cum omni studio sollemniter canonicum adimplere studebant cursum. |
| 11. |
1 | – – Sed dum vidi hominem, cur etiam non et formulam eius depingam ? |
| 12. |
1 | Erat enim statura prolixus et facie rubicundus ; gerebat caesariem formosam et crinem quoque circillatam; manus habebat honestas et digitos longos, angelico vultu, simplice et prudente visu. |
2 | Utebatur quidem in primordio aurum et gemmas in habitu; habebat quoque zonas ex auro et gemmis conpositas necnon et bursas eliganter gemmatas; lineas vero metallo rutilas orasque sarcarum auro opertas, cuncta quidem vestimenta praetiosissima, nonnulla etiam olosirica. |
3 | Sed haec omnia ob ostentationem fugiendam primo tempore utebatur in palam, intrinsecus vero ad carnem cilicium gestabat ex consuetudine. |
4 | Postea vero, cum adauctius profecit, cuncta ornamenta in egentium necessitatibus consumpsit. |
5 | Videres plerumque ire funiculo cinctum, vilibus vestibus tectum, quem videbas dudum radientia auri et gemmarum mole opertum. |
6 | Nonnumquam vero cum videret eum rex ob devotionem amoremque Christi expoliatum, subripiens sibi ipsi dabat ei proprium et indumentum et cingulum; dicebat enim non esse dignum hos qui saeculo militarent incedere ornatos, et his qui ob Christum cuncta sibi auferrent esse inglorios. |
7 | Isdemque apud regem habitans habebat mansionem assiduae subiunctam cum Dadone; sicut enim animam suam, ita diligebat illum. |
8 | De cuius quidem exemplis multa sumsimus, quae nec a longe utique iterare sufficimus. |
9 | Habebat itaque in cubiculo suo multa sanctorum dependentia pignora necnon et sacros libros in giro per axem plurimos; quos post psalmodiam et orationem revolvens, et quasi apis prudentissima diversas ex diversis flores legens, in alvearium sui pectoris optima quaeque recondebat. |
10 | Erat ei consuetudo in noctibus cilicium ante lectulum sternere, seque aut a primo crepusculo aut post paulolum quietis e lectulo excutiens, super eum summisso capite prostratum orare sicque plerumque noctes totas excubiis insistendo cum lacrimis ducere. |
11 | Grandis enim ei adtributa erat gratia lacrimarum; nam diversis modis, in quantum humana permittere poterat natura, iugiter insistebat, ut omne noctis spatium in Dei consumeret servitium. |
12 | Cum enim prolixe′ oraret, pro quodam levamine intermittens orationem, psalmos concinebat ex ordine, quibus longe cantatis ad lectionem ilico accedebat; dumque sacra verba percurreret, videres repente suppliciter oculos ad caelum levare, suspiria suspiriis iungere, fletum lectioni misceri, singultibus pectus quatere atque ora lacrimis uberrime perfundere. |
13 | Et cum plerumque inter ipsa divina verba somno vehementer ingruente gravaretur, ipsa quodam modo lectionis verba etiam per somnum meditabatur. |
14 | Cumque subito excitatus lectionem expleret, rursus se secundum morem conferebat ad orationem, in quo opere tantum silentium studebat, nusquam caput reflectens nihilque aliud intendens, ut vix alitum spiraminis eius quisquam audire possit. |
15 | Sane frequenter diversis ex causis et noctu et maturius in regis camara vocatus nullus intus pergebat, etiamsi missi adsequerentur missos, priusquam suum propositum in Christi conpleret obsequium. |
16 | Egrediens enim domum, orationis et crucis muniebatur signo; regrediens vero domum, oratio occurrebat ei prius quam sessio. |
17 | Taliter nempe agebat cunctis diebus vitae suae et his exercitiis ad aeternam patriam iugiter anhelabat. |
18 | Erat itaque omnimodo affabilis atque subtilis, corde plus et animo etiam ad belligerandum fortis. |
| 13. |
1 | Denique aliquando rogatus a rege legationem fungere partibus Brittaniae, nibil ille cunctatus perrexit tam otius, quam Christi caritate securus. |
2 | Quo cum pervenisset, Brittanorum principem adiit, causas pacti indicavit, pacis obsidem recepit; et cum nonnulli iurgia eos vel bella mutuo sibi indicere aestimarent, tanta praefatum principem benignitate et mansuetudine hac lenitate adtraxit, ut etiam secum eum adducere facile suaderet. |
3 | Commoratus ergo ibidem aliquamdiu, rediens domum, perduxit secum regem cum multo exercitu generis sui, eumque Crioilo in villa regi Francorum praesentans, pacifice confoederavit; qui copiosa munera intulit, sed uberius muneratus ad propria rediit. |
4 | – – – – |
| 14. |
1 | Porro rex Dagobertus torrens, pulcher et inclitus, ita ut nullus ei similis fuerit in cunctis retro Francorum regibus, in tantum diligebat eum, ut frequenter catervas principum, obtimatum quoque et ducum atque episcoporum se subtrahens, Eligii secreta peteret consilia. |
2 | Nam quicquid eidem Eligius postulasset, absque ulla dilatione inpetrabat; quicquid vero adipisci potuisset, in elemosinis egentium, in praetia captivorum, in remedia debilium expendebat, unde et ipse princeps libentissime praestabat, quod sciebat non uni, sed pluribus prodesse. |
| 15. |
1 | Denique inter cetera expetiit ei villam quandam in rure Lemoveceno cognominante Solemniaco, dicens: 'Hanc mihi, domine mi rex, serenitas tua concedat, quo possim ibi et mihi et tibi scalam construere, per quam mereamur ad caelestia regna uterque conscendere'. |
2 | Quam eius petitionem libenter rex, sicut solebat, annuit et quod poposcerat sine mora dato praecepto concessit. |
3 | Erat enim tempus, quo census publicus ex eodem pago regis thesauro exigebatur inferendus. |
4 | Sed cum omni censo in unum collecto regi pararetur ferendum hac vellet domesticus simul et monetarius adhuc aurum ipsum fornacis coctionem purgare, ut iuxta ritum purissimus ac rutilus aulae regis praesentaretur metallus, – nesciebant enim praedium esse Eligio concessum – toto nisu atque conatu per triduum vel quatriduum laboris insistentes, nulla poterant, Deo id praepediente, arte proficere, usquequo ab Eligio praeveniens nuntius opus coeptum interciperet idemque eius dominio revocaret. |
5 | Mox ergo ut hoc nuntiatum est, cunctis loci illius accolis exultantibus, et opus perfectum est et eius dicioni commissum. |
6 | Quo in loco primum ac potissimum virorum Dei construxit monasterium; ubi etiam, abbate constituto, multos ex suis vernaculis inancipavit, plures quoque ex diversis provinciis usque ad centenarium, quem quinquagenarius supergreditur numerus, monachos congregavit, reditus etiam terrae, qui affluenter sufficere possint, delegavit. |
7 | Ipse vero tanta se devotione tantoque amore eodem loco diffudit, ut quicquid habere potuisset, quicquid regi auferre, quicquid digne aliquid conparare, quicquid etiam gratuitu ei a potentibus largitum esset, cuncta praedicto loco distinaret. |
8 | Videres plaustra vehere onera copiosa, vascula utique usibus necessaria, aerea simul et lignea, vestimenta etiam et lectuaria ac linteamina mensalia necnon et volumina sacrarum scripturarum quam plurima, sed et omnia quae erant monasterii usibus necessaria, in tantum ut pravi quique ingenti ex hoc succenderentur invidia. |
9 | Cogitabat enim et ipse demum eodem se mancipare monasterio, nisi eum Dei alio obligasset dispensatio. |
| 16. |
1 | Quo in loco ipse quoque accessi et tantam sacrae regulae observantiam vidi, ut paene singularis sit vita eisdem monachis prae ceteris Galliae monasteriis. |
2 | Est autem congregatio etiam nunc magna diversis gratiarum floribus ornata; habentur ibi et artifices plurimi diversis artibus periti, qui Christi timore perfecti semper ad oboedientiam sunt parati. |
3 | Nullus ibi quicquam proprium vindicat, sed, ut in actibus legitur apostolorum, sunt omnino omnia omnibus communia. |
4 | Qui locus tam fertilis tamque iocundus existit, ut cum quis ibidem diverterit, inter pomorum nemora et hortorum amoenitate virentia in hac ei libeat protinus prorumpere verba: Quam bonae domus tuae, Iacob, et quam pulchra tabernacula tua, Israel! Tamquam nemora obumbrantia et tamquam caedri iuxta aquas et quasi paradisus super flumen. |
5 | De talibus nempe per Salomonem dicitur: Habitacula iustorum benedicentur. |
6 | Est autem idem coenobium haut procul a Lemovecas urbe situm, sex circiter milibus ad plagam distans meridianam; ambitur vero in spheria muro, non quidem lapideo, sed fossatum sepe munitum, decem fere stadiorum habens spatio in circuito. |
7 | Ex uno quidem latere munitur optimo flumine, super quem mons excelsus silva opertus ac praerupta valde eminit rupes; omne autem spatium monasterii arbusta diversi generis pomifera occupant. |
8 | Sicque illic segnis animus recreatur, acsi partem amoenitatis paradisi se occupasse gratuletur. |
| 17. |
1 | Istum igitur coenobium in omni opere perfectum omnique ex parte cum sollertia stabilitum, cogitabat Parisius in urbe fabricare exinodochium; sed, excellentiore consilio, Deo inspirante, concepto, coepit in domum suam, quam in eadem urbe ex munere regis perceperat, virginum Christi aedificare domicilium. |
2 | In quo opere diu multumque instantissime desudans, dignum tandem sanctarum virginum construxit archeterium, ubi districtam regulae constituens disciplinam, usque ad trecentarum numero puellarum ex diversis gentibus, tam ex ancillis suis, quam ex nobilibus Franciae matronis congregavit. |
3 | Quibus et abbatissam dignam Deo puellam nomine Aureane, filiam scilicet Maurini et Quiriae, constituit; terrae etiam reditus copiosos delegavit atque ex integro omne suum illic studium convertit. |
4 | Videres et ibi trahere undique veluti utilissimam apem cuncta monasterio necessaria, vasa simul et vestimenta necnon et sacra volumina aliaque quam plurima ornamenta. |
5 | Nam quicquid huic sexui congruae necessaria forent, ut piissimus pater satis sollerti in omnibus diligentia ac sollicita cura providit. |
6 | Cumque omnis opera cunctaque domus necessaria in praefato loco expleta essent atque perfecta, unum adhuc restabat, vile quidem, sed necessarium aedificandum domicilium; et cum non haberet terrae copiam, omnia iam domibus occupata, adiacebat ei ad opus necessarium area quaedam fiscalis exigua. |
7 | Praecepit ergo metire terram, ut sciret, quantum esset, et confestim ad principem perrexit, suggessit aream et sine mora obtinuit, quod petierat. |
8 | Cumque reversus locum adisset hac, linea iactata, amplitudinem habitaculi consideraret, invenit amplius quasi pedem in terrae amplitudine, quam ipse nuntiaverat regi. |
9 | Ex quo tristis effectus, quippe qui nulli volens mentiri, regi esset mentitus, relictum protinus opus, ad aulam repedabat mestus, et mox ut principem adiit, solo ilico corruit, mendacium indicavit, aut veniam aut mortem poposcit; sed cum rex tam pocissimae regi causam agnovisset, magis in stuporem versus, eius iniuriae condoluit, moxque ad circumstantium conversus multitudinem, infit: 'Ecce quam praeclara et quam venerabilis Christi fides! Duces mihi et domestici spatiosas subripiunt villas, et Christi famulus propter fidem quam habebat in Domino nec palmo quidem passus est nobis celare de humo'. |
10 | Sic ergo clementer Eligio consolato duplicavit donum quod dudum tribuerat pusillum. |
11 | Ex quo facto liquido patet, quantum vir sanctus mendacii culpam pertimuit, qui tam vilissimae regi conscium sibi piaculum minime reservavit. |
12 | Talis eum fides ad caelum evexit, haec illum fidelitas et Deo carum et hominibus fecit praeclarum. |
| 18. |
1 | Igitur cuncto opere monasterii peracto atque omnia aedificia ancillarum Dei expleta, pro quibus mercedem laboris adeptus est lucra, aedificavit postremo basilicam in honore sancti apostoli Pauli ad ancillarum Dei corpora sepelienda, cuius tecta sublimia operuit plumbo cum eligantia; qua in basilica beatus quoque Quintilianus iacet abba humatus. |
2 | Aedificavit etiam immoque renovavit basilicam in honore sancti Marcialis Lemoveceni pontificis et confessoris, qua utique urbane stabilita, plumbo eius cooperuit tecta. |
3 | Ubi cum eiusdem reliquias satis devotus cum magno triumpho magnoque utriusque sexus comitatu, cum melodia psalmorum ac dulci modulamine antiphonarum chorus deferret psallentium, miraculum Dominus declaravit memoriae dignum; ob hoc enim et Eligius eadem via arripi fecerat cum pignoribus, cum potuisset prorsus aliunde pergere rectius. |
4 | Erant igitur haud procul tramite claustra carceris tetri, ubi tenebantur septem viri sive innocui seu noxii, sub tertia custodia vincti. |
5 | Cum ergo Eligius, veluti quondam David ante archam exultans atque trepudians, cum reliquiis et praefato agmine in voce exultationis praeteriret, mox ut ergastulo contra esse coeperunt, repente gestator pignorum gravi pondere depressus solo restitit fixus; quem cum singuli conpellerent gressum quantotius movere, id se posse nullatenus voce publica est confessus. |
6 | Dumque ita stantes singuli obstupescerent eventum rei, coepit vinctis in carcere quasi levis tonitruus audiri, et statim vis quaedam cum magno impetu adveniens totum valide nimis concussit carcerem ab imis. |
7 | Confestim seris omnibus effractis nexibusque dissipatis, ostia obserata patuerunt inclusis. |
8 | Ilico ergo vestigia depressa ferentes pignora levigarunt et rei carcerem egressi ecclesiam petierunt. |
9 | Omnes igitur qui aderant in stuporem versi coepere adtollere novitatem miraculi ac merita duorum coniuncta simul sanctorum, Marcialis laudem, Eligii praedicare favorem. |
10 | Cuncti etiam haec videntes Christo domino uberes laudes, qui suis operatur in servis, vocibus efferebant continuis. |
11 | – – – – – – – – – – – – – |
| 21. |
1 | Denique cum et frequenter ad eum monachi religiosi quique confluerent, nec sic nimirum eorum saciabatur alloquio, sed aliquando etiam nimis sanctae conversationis aestuans desiderio, ipse quoque properabat ad coenobia maximaeque Lussedius nomine, qui erat eo tempore cunctis eminentior atque districtior; neque enim tam crebra erant adhuc in Galliis monasteria, et sicubi essent, non sub regulari quidem disciplina, sed erant prorsus in malitia fermenti veteris saecularia. |
2 | Praeter Lussedio ergo, qui solus, ut dictum est, districtionem regulae sollerter tenebat, Solemniacense monasterium in partibus occiduis huius religionis extitit caput, ex quo demum multi sumpserunt et initium et exemplum, adeo ut nunc quoque propitia divinitate innumera per omnem Franciam et Galliam habeantur sub regulari disciplina alma utriusque sexus coenobia. |
3 | Itaque, ut dicere coeperam, quis valeat enarrare, cum quanta Eligius devotione quantaque humilitate praedictum monasterium adiens inter fratres incederet? Videres eum, cum ianuam ingrederetur monasterii, deiecto in terram vultu, depressis luminibus, solo caput humi inclinato, toto etiam subtili corpore cum magna gravitate inter fratres incedere singulisque monachis se paene terrae prosternere atque ab omnibus devotissimae benedictiones haurire, quibus ipse copiosam tribuens elemosinam, vilissimam panis tortam ab eis egrediens pro benedictione sibimet vindicabat, quam utique pro magno munere amplectens, diebus singulis, quousque durare incorrupta potuisset, eologias ex ea veluti sacram communionem ieiunus sumebat. |
4 | – – – – – – – – |
| 27. |
1 | Alio quoque tempore sub laicali adhuc habitu carpebat iter cum pueris suis de villa regali, quae vocatur Sterpiniacus. |
2 | Cumque pervenisset Gamappio vico, ingrediens ilico basilicam, invenit quendam pauperem claudum pro foribus iacentem, qui viso Eligio coepit clamare, alimoniam ab eo vel aliquam postulans consolationem. |
3 | Tunc Eligius sentiens forte donum Spiritus sancti, accessit ad eum, dicens: 'Rogemus Dominum pariter, si forte te incolomem reddat'; et mox introducens eum in ecclesiam, praecepit innixe orationi insistere. |
4 | Ipse vero prosternens se in terram, diutissime oravit; deinde paulolum se erigens, cum adhuc videret claudum iacere, rursum orationi incubuit, et lacrimabiliter praecem fundens, tam prolixe oravit tantasque lacrimas effudit, ut partem pavimenti ubertas lacrimarum umectaret ac veluti rivolum decurrentem in terra efficeret. |
5 | Tandem roboratus fide erexit se et cum magna fiducia ad aegrum accessit, ac manum eius adpraehensam, dixit: 'In nomine domini nostri Iesu Christi, filii Dei excelsi, surge et ambula'. |
6 | Et confestim prosecuta est salus verbum hominis Dei, et invaluit aeger et surrexit; nam omnes qui aderant audiebant cum magno stupore iuncturas et nervos atque omnia ossa claudi illius cruscire ac solidare. |
7 | Sanus ergo factus est ex illa hora et ambulabat exiliens et benedicens Deum cum omni alacritate. |
8 | Fuerat enim ex multis iam annorum spatiis vinculis artuum adstrictus, atque ex hoc magis cunctos occupabat admiratio, quod tam celeris fieri eius potuisset curatio. |
9 | Dedit ergo ei elemosinam vir beatus et dimisit eum in pace; et ille adorans et glorificans Deum, reversus est in locum suum. |
10 | Tunc Eligius coepit terribiliter coniurare pueros et cunctos comites suos, ne, quousque ipse in corpore maneret, rem gestam cuilibet homini indicarent, magnopere metuens, ne in virtute facti mens eius humanis laudibus gravaretur. |
11 | – – |
| 30. |
1 | Alio rursus tempore dum apud Parisius commoraret, quadam die mane confugiit ad eum tremebundus custos basilicae sanctae Columbae virginis, provolutusque pedibus eius, nuntiavit eadem se quiescente nocte vastatam omni ornatu fuisse basilicam. |
2 | Quod Eligius audiens, tristis admodum effectus, cito tamen ad solita spei praesidia recurrens, clementer refovit custodem, deinde ad eundem oratorium pergens, oratione praemissa, haec loquebatur verba: 'Audi', inquit, 'sancta Columba, quae dico. |
3 | Novit meus redemptor, nisi cito ornamenta tabernaculi huius furata reduxeris, equidem spinis adlatis faciam hanc ianuam ita obserari, ut numquam tibi in hoc loco veneratio praebeatur ab hodie'. |
4 | Dixit haec et discessit. |
5 | Et ecce! sequenti die custos maturius surgens, invenit omnia vel usque ad minimam pallam, sicut prius fuerant, restituta. |
6 | Tunc concito cursu, quantum pridie truculentior, tanto nunc laetior nuntiavit Eligio, atque ille accedens omniaquae, sicut dudum fuerant, suis in locis conposita cernens, martyram quidem laudavit, sed Christi domini nomen, sicut et semper, uberius cum hilaritate magnificavit. |
| 31. |
1 | Inter cetera autem infinita bonorum suorum opera etiam hoc apud regem obtinuerat, ut omnia humana corpora quae vel regis severitate vel iudicum censura diversis ex causis multimoda argumenta perimebantur, ubicumque invenire potuisset, sive per civitates seu per villas licentiam haberet et de bargis et ex rotis et de laqueis deposita sepelire. |
2 | Delegavit ergo ex comitibus suis vespelliones, Gallebodo scilicet atque Vincentio cum suis collegis, qui huiusmodi curae insisterent, et ita, ubicumque pergerent, sive in proximas urbes sive in longinquas, iugiter secum sarculos portabant, ut sicubi cadaver invenissent, continuo humi eodem tegerent. |
3 | Igitur cum quodam tempore in comitatu regis Austriae partes peragrarent, devenerunt ad urbem quandam, quae Stratoburgo vocatur; cumque haud procul ab urbe essent, conspicantes eminus, vident hominem, ipsa die vitam laqueo extortam, dependere. |
4 | Ad quem protinus accedentes, laqueo deponunt, ut scilicet iuxta ritum sepulturae traderent; sed vir venerabilis sensit forte operandum, et dum sepultura paratur, festine adpropians ipse corpore, coepit eum a summis usque ad ima mulcendo palpare. |
5 | Nec mora, cum iam sentiret adesse animam, conpositae valde a se virtutem facti refellens, dixit: 'O quam grande scelus, nisi Dominus iuvisset, nunc perpetrare poteramus, ut corpus hoc humo tegeremus, cum anima eius in ipso sit!' Haec dicens, cunctis mirantibus, iussit eum vestimentis operiri et paulolum repausare; deinde, recreato spiritu, vir ille surrexit e terra, utpute nullam passus iniuriam. |
6 | Quod factum cum in urbem illam percrebuisset, mox currentes eiusdem insectatores inportune eum iterum rapere ac morti tradere conabantur. |
7 | Quem Eligius vix eorum manibus ereptum regi pro eo suggessit cartamque ei securitariam apud regem impetravit atque ita eum defendit. |
8 | Qui non post longum spatium ita se subtraxit ab eius contubernio, Eligio fortassis conscio, ne res gesta amplius crebresceret in populo, ut nusquam eius ministris amplius apparuerit conspectu. |
9 | Sed de his ista sufficiant. |
10 | Deo soli sufficit de his quae in absconso vel sub saeculi habitu vel sub venerabili et apostolica tonsione gesserit non latere; nunc interim ad ea quae opere manuum egerit accedam, eaque quanta valeo brevitate percurram. |
| 32. |
1 | Hic idem vir beatus inter cetera bonorum operum insignia multa sanctorum auro argentoque et gemmis fabricavit sepulchra, id est Germani, Severini, Piatonis, Quintini, Lucii, Genovefae, Columbae, Maximiani et Loliani, Iuliani, adhuc autem et aliorum multorum. |
2 | Sed praecipue beati Martini Toronus civitate, Dagoberto rege inpensas praebente, miro opificio ex auro et gemmis contexuit sepulchrum necnon et tumbam sancti Briccionis et aliam, ubi corpus beati Martini dudum iacuerat, urbane conposuit. |
3 | Magnum insuper beneficium eidem ecclesiae apud regem obtinuit. |
4 | Namque pro reverentia sancti confessoris Martini, Eligio rogante, omnem censum, quod regi publicae solvebatur, ad integrum Dagobertus rex eidem ecclesiae indulsit atque per cartam confirmavit. |
5 | Adeo autem omnem sibi ius fiscalis censurae ecclesia vindicat, ut usque hodie in eadem urbe per pontifici litteras comis constituatur. |
6 | Praeterea Eligius fabricavit et mausoleum sancti martiris Dionisii Parisius civitate et tugurium super ipsum marmorem miro opere de auro et gemmis. |
7 | Cristam quoque et species de fronte magnifice conposuit necnon et axes in circuitu throni altaris auro operuit et posuit in eis poma aurea, retundiles atque gemmatas. |
8 | Operuit quoque et lecturium et ostia diligenter de metallo argenti; sed et tectum throni altaris axibus operuit argenteis. |
9 | Fecit quoque et repam in loco anterioris tumuli et altare extrinsecus ad pedes sancti martiris fabricavit; tantumque illic, suppeditante rege, sua exercuit industria atque ita suum defudit specimen, ut paene singulare sit in Galliis ornamentum et in magna omnium admiratione usque in bodiernum diem. |
| 33. |
1 | His operibus mirifice perfectis atque omnibus circumquaque gentibus sedatis, ferocissimos etiam Vacaeos dicioni propriae hostili gladio subactos, mortuus est rex magnus et inclitus Dagobertus et sepultus est in eadem sancti Dionisii basilica sub arcu in latere dextro. |
2 | Cui successit in regnum filius eius aetate iuvenculus vocabulo Chlodoveus. |
3 | Sub huius regni principio nefanda heresis partibus Orientis coeperat pullulare, Constantino tunc Romani imperii apicem gubernante. |
4 | Coeperunt ergo praefatae heresiarches nequiter ecclesiasticam regulam violare et peregrina quaedam a veritate docere ac praedicare, adserentes dominum et salvatorem nostrum Iesum Christum minime habere secundum formam servi et neque eum ex Maria virgine veram adsumpsisse carnem profanis vocibus garriebant. |
5 | Quae res plurimos in ecclesia conturbabat et plerosque iam contagio huius pestiferae adsertionis infecerat, non solum in urbibus quibus morabantur , sed et urbem quae est capud omnium Romam paulatim iam eorum pravitas penetrabat. |
6 | Erat autem eo tempore Romae praesul beatissimus papa Martinus, qui sollicite ac viriliter pro hac causa invigilans immoque pugnans multa probra et adversa ab hereticis sustinebat. |
7 | Unde tandem permotus, cum et imperatorem et plures cerneret eorum adsertionibus intento satis animo obsecundare, congregavit concilium sacerdotum causa conpescendi, immo delendi huius docmatis pravitatem. |
8 | In quo concilio, omnibus orthodoxis consentientibus, edidit contra hereticos fidem magnifice valde atque accuratae, quam etiam cum subiunctam epistolam Galliarum partibus destinavit, mandans et obtestans regi Francorum, ut si essent in regno eius viri catholici eruditi, hos sibi adminiculum ob eresim conprimendam faceret distinari. |
9 | Ubi tunc Eligius cum sodale libentissime perrexisset, nisi ei quaedam causa inpedimenti fuisset. |
| 34. |
1 | Sed interim, dilatione intercedente, inimicus humani generis acrius incitatus, pulsabat fortiter contra murum ecclesiae per homines perditos ac turrem validissimum omni obpugnationis genere fatigabat, Martinum sibi iugiter adfligendo inclinare cupiens episcopum. |
2 | Sed quamvis inpurus spiritus omni nisu pugnaret armatus, resistebat tamen Martinus, Christi gratia et virtute repletus, ac veluti si saxo immobili unda adlideret, ita virili animo dicta respuebat garrientium. |
3 | Iubebantur ei imperialia decreta fidem patribus edere contrariam: sed ille cui sacra fides venerabilis erat abnegabat se non posse impia contra Deum proferre verba, consultius fore iudicans temporalem ponere vitam, tantum ut ei conscientia fidei duraret inlaesa. |
4 | Novimus quendam fratrem a partibus Orientis venientem, qui ea quae narro se coram posito gesta esse testabatur. |
5 | Igitur cum nullo suasionis genere Martinus a catholica reflecteretur fide, multiplicibus iniuriis affectus diuque coram populo flagellatus, demum, revinctis postergum manibus, velut electus aries, cuncta urbe lamentante, exilio truditur; sicque Constantinopolim perductus, ibique exilio religatus, sola illic oratione meruit caeco lumina reddere. |
6 | Ubi exulans ac dilatiscens, post multa tormenta claram valde et nobilem vitam obtimo et venerabile fine conclusit. |
7 | Simulent nunc heretici, quantum volunt, confundantur et erubescant a se martyrem factum, quamvis eum pacifice animam exalasse clamitent, quamvis non a se interemptum , sed propria fingant morte defectum, quasi non eum poena consumpserit, in quo poena consumpta est. |
8 | Qui si in praesenti nunc adessent, haec a me pro martyre verba audirent: 'Etsi', inquam, 'inminente carnificis gladio mortuus non fuerit, in confessione tamen catholicae fidei exilio religatus, post continuam et indefessam professionem glorioso mortis exitu meruit. |
9 | Sicque ad Dominum suum redeuntem caelestis aula martyrem suscepit; neque enim virtus eius aut honor minor est, quominus beatis martyribus adgregetur, quia, quantum in ipso fuit, aequanimiter toleravit, quicquid ei adversitatis oblatum est. |
10 | Nam, sicut scriptura testatur, non est inferior gloria, sed potius excellentior sustinere martyrium pro eo, ne scindatur ecclesia fallaciis hereticorum, quam est illa, ne immoletur idolis inpulsu paganorum. |
11 | In paganorum namque persecutione unusquisque pro sua tantum anima, in hereticorum vero pro universali patitur ecclesia, et idcirco eum potiorem dixerim, quia procul dubio excellentior atque eximior conprobatur'. |
12 | Haec pauca de tanti viri memoria Eligii vita sibi contineat subnexa, loquatur et, ubi pergit cumque per saecula, quanta Martinus claruerit fidei dogma: quae nos dilectionis gratia hucusque narrasse sufficiat, ut tam eximii viri memoria, qui utique collegis meis in urbe Romana multa inpendit bona, quamvis in Oriente frequentetur, non usquequaque in Occidente oblivione tradatur. |
| 35. |
1 | Per idem fere tempus, quo apud urbem Romam talia gesta sunt, unus hereticorum pulsus a partibus transmarinis Galliarum provintiam petiit. |
2 | Qua adgressus, civitatem ilico, quae olim Aedua, nunc autem Augustidunus vocatur, adiit; ibi quoque degens, coepit tam caute quam fraudolenter sua nefanda dogmata prodere. |
3 | Quod cum in palatio ad aures pervenisset Eligii, coepit vigilanter, sicut semper pro huiusmodi causa sollicitus erat, cum Audoino et ceteris catholicis viris tractare, quemadmodum hanc pestem palam omnibus manifestatam detegerent. |
4 | Itaque non destitit episcopus commonendo et obtimates, quousque ex iussu principis sacerdotale concilium apud urbem Aurilianensem congregaretur; ubi praefato heretico in medio deducto, conabantur eum docti quique diversis ex causis interpellare, sed nullo poterant genere concludere. |
5 | Tanta quippe dicendi arte obiectis quaestionibus occurrebat, ut ubi maxime putaretur adstrictus, ibi quasi anguis lubricus quibusdam foraminibus lapsus eorum se fronti opponeret. |
6 | Cumque nullo genere a quoquam possit concludi aut superari, extitit e nostris quidam per Dei providentiam doctissimus episcopus nomine Falvius, qui ita ei in omnibus obviavit, ut ingens pro hoc fieret nostris et gaudium et expectaculum. |
7 | Nam omnes versutias cunctasque eius artes, quas ille nunc occultare, nunc etiam dissimulare conabat, frequenti disputatione palam funditus detexit. |
8 | Sic quoque adversus eum omnium episcoporum sententia prolata ac per singulas civitates super eius nomine decreta constituta, cum sibi merito dedecore eliminaverunt a finibus Galliae. |
| 36. |
1 | Sed et alium nihilominus apostatam cum conperisset Eligius evertere plebem Parisius, grande adficiens deonestate, exterminavit ab urbe. |
2 | Similiter et alium, qui episcopum se simulans circuibat villas et plateas decipiendo populum, diu carcere maceratum eiecit a finibus regni Francorum, necnon et alios atque alios diversis artibus populum subvertontes grandi semper auctoritate est persecutus: valde enim oderat omnia hereticorum vel scismaticorum cunctorumque praeter catholicam doctrinam figmenta et iugi instantia eorum insectabatur vesaniam. |
3 | Erat enim ipse affluentissimus quidem in eloquentia, in studio autem scripturarum subtilissimus, et cum ipse sufficienter esset instructus, populum, ubicumque pergeret, euangelicis cohortationibus edocebat in fide Christi inrevocabiliter persistere atque ab hereticorum contagiis sese sollerti cura observare. |
4 | – |
| 40. |
1 | Sed longum nunc est per singula virtutum eius insignia verbis exire, praesertim cum et liber iam supra modum refertus, finem postulans, sermonem reiciat, et ariditas nostri sermonis adtenuata, veluti quae longo tramite paene defessa succumbat, non quod omnia quae de Eligio narranda erant expleverit, – quippe qui nec ad centissimum eius, ut ita dixerim, adtingere potuit, quanta in eo bonorum omnium ornamenta, quae sunt vel praetiosa vel maxima, supernae remunerationis contulerit praerogativa, – sed quo velut quidam eminens in sublimi scopulus magna iam ex parte adultus ipsa sui prolixitate fronti se narrantis opponat. |
2 | Nunc ergo interim illa solummodo, quae sub laico habitu gessit, praesenti libello transcurrere fecimus, cui etiam terminum iam libenter inponimus, ne sui prolixitate audientibus fastidium inrogemus. |
3 | Ceterum ea quae adhuc restant, quaeque in episcopatu gesserit, quoque ordine de hoc saeculo migraverit, quasque etiam post obitum virtutes operaverit, si vita comes fuerit et si facultatem Dominus tribuerit, intercessionibus sanctitatis eius adiuti, alio libello explere desideramus. |
4 | Confidimus enim non nostris, sed ipsius meritis opus coeptum feliciter adque fideliter ad finem usque perducere, si ipse dignetur pro nobis Christum dominum interpellare in caelis, qui eius munere meruit tanta mirabilia operare in terris per eundem dominum nostrum Iesum Christum, qui cum Deo patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. |
5 | Amen. |
6 | EXPLICIT LIBER PRIMUS DE VITA SANCTI ELIGII EPISCOPI ET CONFESSORIS. |
| PRAEFATIO LIBRI SECUNDI. |
1 | Domino propitiante vitam beati confessoris Eligii, quam pridem aliqua ex parte ordiri coeperam, et paene defessus ac lassabundus medio in tramite stilum subtrahens, opus inperfectum reliqueram, nunc paulolum viribus recreatis, cupiente voto, corde iocundo calamoque venusto opus inchoatum adire temptabo. |
2 | Arduum sit licet iter ac profundum, sed libere fateor: quo non possum pedibus viare, ardentissimo ducor amore; ibo ergo votis, quo accedere non possum verbis. |
3 | Indignum profecto reor tanti ac talis viri vitam ad posteritatis memoriam iuxta qualitatem ingenii non ad plenum monimentis tradere litterarum, cum nimirum opiner ex narratione rerum gestarum aedificationem plurimam legentibus fore. |
4 | Sed quoniam tanta ac talia eius sunt opera, ut magnitudo quidem bonorum nihil me praeterire patiatur, multitudo vero gestorum quam plurima cogat omittere, in incerto aestuat animus, dam deliberare non valet, quid teneat, quid omittat. |
5 | Profiteor namque, si cuncta voluero adnectere, et dies deficiet me narrante et modum excedam voluminis; rursus si pauca conpraehendam, et inrisiones metuo hypochritarum dicentium, quoniam: Hic homo coepit aedificare, et non potuit consummare, et offensam potius pertimesco antestitis, ne dum seriem exponere nitor, artatus eloquii siccitate, magis ei iniuriam videar inrogasse quam vitam exposuisse. |
6 | His igitur ex utraque parte discretis, articulum iam infigam membranis, et quae primus huius operis liber veluti exundans reicit, hic modo sequens velut nimium sitiens prosequatur. |
7 | Satisque sufficiat priori libro ea tantum exposuisse, quae sub habitu saeculari gesserit; nunc vero de his quae in episcopatu egerit haec prima conveniant. |
8 | EXPLICIT PRAEFATIO. |
| LIBER SECUNDUS. |
| 1. |
1 | Eligius itaque olim iam in palatio militaverat sub saeculari habitu regi aeterno omniumque principi Christo; fuerat quoque de temporibus Lotharii mediani, mansueti regis Francorum, et toto tempore Dagoberti incliti principis necnon et Chlodovei, filii eius, et usque ad initium regni iunioris Chlotharii mansit in corpore. |
2 | Sed crudeliter in diebus illis Simoniaca heresis pullulabat in urbibus et in cunctis finibus regni Francorum, maximeque de temporibus Brunihilde infelicissimae reginae usque ad tempora Dagoberti regis violabat hoc contagium fidem catholicam. |
3 | Sollicite tamen pro hoc invigilabant sancti viri Eligius et Audoinus, et commune cum ceteris viris catholicis habito consilio, suggesserunt principi et obtimatibus eius, ut hoc mortiferum virus cito deleretur de corpore Christi, quae est universalis ecclesia. |
4 | Habuit itaque effectum eorum pia petitio, et libenter obtinuerunt, quod devote rogaverunt. |
5 | Tunc ergo placuit omnibus, uno in Spiritu sancto accepto consilio simul cum regis imperio, ut nullus, praetio dato, ad sacerdotale officium admitteretur, neque eos qui ut lupi rapaces munera dando mercanda censebant dona Spiritus sancti, sed hos potius qui essent boni testimonii viri et inrepraehensibilis vitae ad officium pontificatus eligerent. |
| 2. |
1 | Exinde igitur elegerunt ex merito sanctitatis cunctis bonis operibus praeditum ad sacerdotale officium sanctum Eligium iam lumine radiatum, ut praeesset ecclesiae Noviomagensi; decesserat enim in ipso anni circulo Acharius praefatae urbis antestis. |
2 | Elegerunt autem cum eo et Audoinum sodalem eius, qui vocabatur Dado, ut praeesset ecclesiae Rodomagensi. |
3 | Hoc ergo modo aurificem invitum detonsum constituerunt custodem urbium seu municipiorum his vocabulis, Vermandensi scilicet, quae est matropolis urbs, Tornacensi vero, quae quondam regalis extitit civitas, Noviomagensi quoque et Flandrensi, Gandensi etiam et Corturiacensi. |
4 | Ob hoc itaque eum vel maxime in his locis dederunt pastorem, quod incolae eiusdem regionis magna adhuc ex parte gentilitatis errore detinebantur et vanis superstitionibus satis dediti erant, quique velut agrestes ferae nullius uspiam salutare verbum recipere poterant. |
5 | Sed vir beatus cum se nullo modo ab officio disposito discutere posset, ne tamen in ullo catholicae regulae deviare videretur, non se permisit prius sacerdotem consecrari, nisi sub normula clericati aliqua temporis curricula exigeret. |
6 | Tempore ergo dilationis transacto atque Audoino de partibus Transligeritanis reducto iamque eo presbitero a domno Deodato Matascensis urbis episcopo ordinato, inito consilio, pariter sub unius diei articulo apostolicam benedictionem meruerunt gratuitu. |
7 | Erat enim tempus, quo apud Gallias rogationes a cuncto populo celebrabantur. |
8 | Convenientes igitur simul in civitatem Rodomagensem quarto decimo die mensis tertii, tertio anno Chlodovei iuvenculi adhuc regis, die dominico ante laetanias inter catervas populi, inter agmina clericorum, inter choros psallentium consecrati sumus gratis ab episcopis pariter episcopi, ego Rodomo, ille vero Noviomo. |
9 | Sic ergo episcopatu suscepto, ad sedem suam remeans, qualem se demum quantumque praestiterit, quis digne valeat explicare; aut quis tanta verborum copia instructus existat vel quae oratio tantae affluentiae ubertate exundans, quae cuncta eius bona, ut decet, queat prosequi? – – – |
| 3. |
1 | Praeterea pastoris cura sollicitus lustrabat urbes vel municipia circumquaque sibi commissa. |
2 | Sed Flanderenses atque Andoverpenses, Fresiones quoque et Suevi et barbari quique circa maris litora degentes, quos velut in extremis remotos nullus adhuc praedicationis vomer inpresserat, primo eum hostili animo et aversa mente susceperunt, postmodum vero, cum paulatim per gratiam Christi his verbum Dei insinuare coepisset, pars maxima trucis et barbari populi, relictis idolis, conversa est ad verum Deum Christoque subiecta; sicque demum factum est, ut quasi caelitus lumen ostensum aut radius quidam solis erumpens totam partis illius barbariem inlustraret. |
3 | – – – – – |
| 5. |
1 | Praeterea aedificavit et oppido Noviomagense ancillarum Christi monasterium, ubi et congregationem magnam et vitae institutionem districtam indidit; terrae quoque reditus sufficienter delegavit et omnia quae essent monasterio necessaria sollerti satis cura providit. |
2 | Sed et alia multa monasteria, quaeque eius opere, quaeque vero institutione a discipulis eius constructa, hodie intra Gallias noscuntur; nam multi ex discipulis eius ecclesias condiderunt, multi monasteria salubriter rexerunt, multi etiam in regimen episcopale sublimati ecclesiis praefuerunt. |
| 6. |
1 | Huic itaque viro sanctissimo inter cetera virtutum suarum miracula id etiam a Domino concessum erat, ut sanctorum martyrum corpora, quae per tot saecula abdita populis actenus habebantur, eo investigante ac nimio ardore fidei indagante, patefacta proderentur; siquidem nonnulla venerabantur prius a populo in locis quibus non erant, et tamen quo in loco certius humata tegerentur, prorsus ignorabatur. |
2 | Ex eo ergo tempore, quo Eligius pontifex consecratus ecclesiae pastor est datus, ab eo nonnulla inventa populis sunt declarata; ex quibus primum ac summum sanctum martyrem Quintinum in principio episcopatus sui grandi instantia quaesitum, olim quoque celatum, promovit palam in publicum. |
3 | Denique priusquam Eligius eiusdem loci datus esset episcopus, extitit quidam vir inprobus, vocabulo Maurinus, ut videbatur populis habitu religiosus, cantor etiam in regis palatio laudatus atque ex hoc, ut regi docuit exitus, mente tumidus, corde protervus atque actione dissipatus, qui audatia suae praesumptionis deceptus, coepit verbis extollere, a se corpus martyris Quintini et inquiri posse et inveniri; sed ut et eius proterviam ilico et Eligii merita demum Dominus declararet, mox ut terram sarculo scabare coepit, manubrium fossorii manibus eius inhaesit, sicque miser opus praesumptum relinquens, sequenti quoque die, in manibus suis vermes ebullientes, miserabiliter expiravit. |
4 | Ex quo facto tantus timor adolevit in populo, ut nullus deinceps quamvis probabilis vitae praeter Eligium huiusmodi negotium auderet appetere. |
5 | Eligius ergo, cura pastorali suscepta, statim in exordio suae ordinationis coepit assiduare erga locum illum; est enim haut procul ab urbe Vermendense, in eo scilicet loco, ubi quondam martyr ex fluvio elevatus ab Eusebia in monte fuerat tumulatus, Eligius itaque divino notu instigatus volvebat in animo, sed et libere proclamabat populo non illic habere corpus, quo eum loco venerabatur populus, sed esse potius in parte ulterius. |
6 | Cumque diu huiusmodi conditio mentem eius stimularet, coepit tandem sagaci inquisitione per basilicae pavimentum huc illucque temptare, sicubi sacratum tumulum posset depraehendere. |
7 | Sed cum nullatenus indicium tumuli reperiret, coepit a fratribus distitui, prosequentibus cum tremore interitum illius, qui dudum huiusmodi investigationem superba mente concipiens, lugubri morte vitam finisset; necnon et antiquitatem corporis longinquitate iam temporis consumpti atque ad nihilum in pulverem redacti obicientes, conabantur eum a coepto mentis proposito revocare. |
8 | Cumque ei istiusmodi inpedimenta a fratribus obicerentur, altius ille ingemescens aiebat: 'Nolite, fratres, quaeso, nolite inpediri devotioni meae; nam ego credo in creatorem meum, quod non me dignabitur tanto thesauro tantumque mihi desiderato fraudare'. |
9 | Tunc ergo adtentius persistens levavit triduanum ieiunium, atque innixius Christi domini divinitatem cum lacrimis exorans, vovit non se prius quicquam alimoniae accepturum, quam mereretur desideratum percipere votum. |
10 | Tanta namque erat ei fides tantaque constantia, ut plerumque sic facienda praeveniret, tamquam iam facta crederet, et nonnumquam ita cum Deo quemadmodum cum terreno suo loqueretur domino ac propositum, quod ipse statueret, id Deo complere indubitanter crederet. |
11 | Unde etiam cum a multis deortaretur, dicebat: 'Tu', inquid, 'domine Iesu, qui omnia nosti, priusquam fiant, tu scis, quod nisi manifestatum ostenderis mihi corpus huius testis tui, qui propter nomen sanctum tuum passus est, quamquam sim indignus, numquam tamen plebis huius episcopatum geram, sed exul potius ab hac provintia procul secedam, ubi ut dignum est inter bestias moriar'. |
12 | Quid multa? Coepto opere persistens, cum adiutores eius per diversa ecclesiae loca temptando discurrerent nullamque inveniendi spem caperent, leniter ille omnes conpescens, unum eis locum, quo nulla esse suspicio poterat, in posteriora ecclesiae parte effodiendum designat. |
13 | Tunc omnium labore ibi converso libenter iussis obtemperant, defossaquae iam in altum ultra pedes decem seu amplius terram, ab spe iterum inveniendi corporis destituuntur, et cum tertia iam nox media fluxisset, arrepto Eligius sarculo reiectoque amfibalo coepit totis viribus cum cereis et cum lampadibus terram sanctis effodere manibus. |
14 | Cumque paulolum ima fossae declinans, in latus cabernae scabare humum coepisset, mox repperit cumbum sanae veterrimum, tegentem corpus sacratum. |
15 | Tunc gaudio magno repletus, cum sarculo quem manu gestabat avidissime latus ferisset sepulchri, confestim forato tumulo, tanta odoris flagrantia cum inmenso lumine ex eo manavit, ut etiam ipse sanctus Eligius fulgore luminis odoreque inenarrabili perculsus vix subsistere potuisset. |
16 | Nam et globus splendoris, qui ex tumulo ad ictum ferientis processit, tantam vim suae claritatis sparsit, ut, cunctorum adstantium obtutibus oculorum retunsis, partem maximam regionis illius in diei claritatem mutaret. |
17 | Unde omnes, quos eadem hora vigilare contigerat, quique rei causam ignorabant, magnum quoddam datum caelitus signum aestimabant. |
18 | Erat enim transacta media nox et nox quidem obscura valde et caligosa, sed procedente fulgore quasi lux diei ad tempus resplenduit et in tempore claritas recessit. |
19 | Tunc ergo sacrum inventum corpus Eligius cum gaudio lacrimabili exosculatur, ac de profunda tellure elevato, reliquias sibi undecumque concupivit segregavit, dentes etiam pro languentium medella ex maxilla sancta abstulit, atque in radice dentis gutta sanguinis exivit. |
20 | Clavos quoque mirae magnitudinis, quos tempore passionis eius persecutores corpori infixerant, ex cerebro ceterisque artubus abstractos, sibi pro reliquiis sequestravit. |
21 | Capillos etiam pulcherrimos reliquiis separatos delegavit. |
22 | Deinde olosirico praetiosissimo obvolutum conpositumque honestissime corpus summa cum diligentia citra altare transposuit ; tumbam denique ex auro argentoque et gemmis miro opere desuper fabricavit. |
23 | Ecclesiam quoque, quae exigua conventibus populi videbatur, eximio opificio ampliatam decoravit. |
24 | Ipse demum ex reliquiis, quae a sancto corpore sequestraverat, multa loca condivit multimodamque medelam diversis aegritudinum incomodis easdem inpertiendo praebuit. |
| 7. |
1 | Post haec simili modo grandi labore atque instantia invenit in territurio Medenantense vico Sacilinio sanctum martyrem Piatonem, cui similiter clavos prolixos ex corpore ablatos populis in argumentum monstravit. |
2 | Corpus denique, sicut martyrem decuit, eliganter conposuit atque mausoleum urbane desuper fabricavit. |
3 | Suessionis quoque civitate sanctos martyres et germanos Crispinum et Crispinianum ex quadam cripta prolatos mirifice conposuit eorumque memoriam insigni ornamento decoravit necnon et Belloacus municipio beatum martyrem Lucium, collegam quondam sancti Quintini, inventum similiter fabricavit atque conposuit; sed et alias quam multas memoriis sanctorum inpendit diligentias, quae nunc non sufficit narrantis evolvere lingua. |
| 8. |
1 | Multum praeterea in Flandris laboravit, iugi instantia Andoverpis pugnavit multosque erroneos Suevos convertit ; fana nonnulla Christi clipeo protectus cum apostolica auctoritate destruxit; idolatria quoque diversi generis, ubicumque invenit, funditus subruit. |
2 | Inter haec autem cum semper sobriam religiosis virtutibus teneret disciplinam, frequenter ab ingrato et perfido populo lacessitus et paene usque ad contumeliam provocatus, nullatenus a coepta doctrina arcebatur, sed magis ipse lenis,patiens, humilis et mitis pro eis Dominum depraecabatur. |
3 | Nam cum circum quaque rura lustraret, inenarrabili subtilitate blande atque conposite desides barbarorum animos et minus de spe futura sollicitos sollerti satis studio verbis blandis nitebatur stimulare atque ad amorem supernae patriae accendere; praedicans infestis pacem, violentis quietem, ferocientibus lenitatem; docens omnes in unum ad ecclesiam coire, monasteria construere atque in bonis actibus Deo sedule servire. |
4 | Ad cuius videlicet ortatum ita nonnulla permutata est barbaries, ut subito in arido et squalenti campo videretur faecunda seges et uberrima messis surrexisse. |
5 | Videres conplures ad penitentiam currere, opes pauperibus erogare, libertates familiae dare aliaque quam plurima bonorum operum praecepta sectari. |
6 | O quanti Eligii industria ab errore gentilium retracti, venerabili Christi iuncti sunt gregi! Quanti exemplo eius secuti, omnes saeculi inlecebras respuentes, beatam monachorum vitam sunt adepti! Quantae puellae, eo suadente, carnales nuptias spreverunt, ut in matris ecclesiae gremio receptae Christi sponsae dignae haberentur! Quam copiosum etiam agmen utriusque sexus annis singulis in paschali sollemnitate, quod per totum annum adquirere poterat, manibus propriis baptizans sacro fonte abluebat! Extrahebat enim tam dulciter quam viriliter a faucibus inimici viros cum mulieribus, senes cum iuvenibus, salubraque monita assiduae tradens, innumeros convertebat ad viam salutis. |
7 | Videres plerumque inter multas infantium turbas anus decrepita valde aetate, cuncta tremula membra, canescente capite, rugata fronte, necnon viros eiusdem senectutis sub eius manibus in fonte sacro renasci quodammodo ac subito albis indutos renovari. |
8 | Videres et nonnullos ad confessionem piaminum concurrentes et sagittis inimici saucios ita ab Eligio veluti a peritissimo medico redire sanos, ut nulla iam in eis cicatricum vulnera remanerent nullaque prioris culpae eos delectatio comitaretur. |
9 | Sed quid diutius inmoror? Manifeste enim et evidenter aderat ei divina gratia, qua innumeros ad imitationem sui provocabat. |
10 | Porro resplendebant in eum virtutes eximiae: modestia cum verecundia, sapientia cum simplicitate, severitas cum mansuetudine, doctrina cum humilitate, humilitas cum rigore; et cum esset aliis misericors, sibi ipsi erat durissimus; ceteris quoque pius, sibi abstinendo severus; omnibus largus, sibi soll restrictus. |
11 | Inter cuius conloquia sacra semper resonabant verba; qui de pace sollicitus, de salute patriae cariosus die noctuque pro quiete ecclesiarum, quae ubique sunt, ac pro pace principum supplicabat; cuique ut vocabulum nominis, ita et virtus animi et caelestium gratiarum magnificentia concordabat. |
12 | – – – – – – – – – – |
| 11. |
1 | Igitur quodam tempore causa extitit, ut regionem, quae propriae Provintia nuncupatur, adire debuisset. |
2 | Cumque die quadam nobili suo comitatu iter agens partes eiusdem Provintiae peragraret, occurrit ei vir quidam inmundo et nimis saevo repletus spiritu. |
3 | Is cum vidisset sanctum virum, timore perculsus et spumans ac pallens dixit ad eum: 'Quid hic tu, Eligi?' Ad quem conversus sanctus Eligius dixit: 'Et quid ad te, inmundissime diabole? In nomine Iesu Christi obmutesce et exi ab illo'. |
4 | Et continuo vehementer decerpens hominem, exiit ab eo; quindecim vero annis obsederat et cruciaverat virum pessimus ille spiritus. |
5 | Statim ergo pristinae sanitati restitutus, homo surrexit incolomis et sanus factus est ex illa hora. |
| 12. |
1 | Profectus igitur Eligius devenit in villam quandam, quae vocatur Ampucius, quae sita est super ripam fluminis Rodani et pertinet ad praedium Erchenberti inlustrissimi viri. |
2 | Erat autem ibi femina quaedam infestum diu daemonium patiens; quo in loco Eligius orationis gratia basilicam ingressus, cum, oratione expleta, regrederetur, occurrens ei mulier, coepit nomen eius crebrius atque insolentius inclamitare. |
3 | Tunc Eligius respiciens eam, misertus eius, fixis in terram genibus, oravit; deinde conversus ad eam, dixit: 'Adiuro te, maligne spiritus, per Deum patrem omnipotentem et per Iesum Christum filium eius et per sanctum Spiritum paraclytum, ut ipsius virtute fugatus discedas ab hoc vasculo quem obsides captivum'. |
4 | Et confestim ad eius verbum conlisit spiritus mulierem in terram, et facta est velut mortua; sicque vim maximam patiens daemon et sanguinem per os mulieris ex internis visceribus egerens, confusus exiit ab ea et aufugiit a facie hominis Dei. |
5 | Tunc sanctus Eligius iussit allevari mulierem et benedicens aquam cum oleo dedit ei in potu, et cum gustasset, refocillata est anima eius et sana facta est ex ea hora. |
| 13. |
1 | Neque illud praetereundum puto, quamvis sit ignobile, quod eodem itinere vir beatus experimento cognoverat. |
2 | Itaque cum sufficienter cuncta pro quibus advenerat experisset, omnibusque sibi amicis et episcopis in Provintiae partibus visitatis necnon et domo Aspasii sobolis Iuvini christianissimi viri lustrata, parat iam Eligius cum suis omnibus remeare ad propria. |
3 | Postremo igitur omnium cum, apud Aurelianum Uzecensem episcopum convivio peracto, eidem vale dicere pararet, contigit, ut inter satagentium utrorumque frequentiam ministrorum, unus ex famulis eius canuam, cum quo camelum onerarium secum semper ducere consueverat, subito perderet, ob quod in diversa discurrens, prolixius arcebat iter. |
4 | Tunc Eligius, accito ad se secretius famulo, indicat ei hominem sui conscium furti; iubet insuper dicens: 'Vade', inquid, 'in illam quae cetimum sita est rupem. |
5 | Illic inter vepres repperies legatum funda et absconsum quod quaeris; solutoque eo, accipe quod tuum est et absque ulla iniuria, absque verbo etiam gravi redde homini tibi designato ex quo ligatus tenetur fundibalum'. |
6 | Quod cum ille fecisset, nimio fur pudore atque stupore perculsus, veniam facti sui praecabatur, offerens insuper homini redemptionem piaculi. |
7 | – – – – – |
| 15. |
1 | Denique quodam tempore, affectu pietatis et pastorali cura sollicitus, venerat ei in animum solum proprium paternae possessionis, civitate Lemovecina visitare. |
2 | Audiens enim sanctam famam monasteriorum, suo iam exemplo in eadem urbe constitutorum, desiderabat magnopere proprio eadem cernere intuitu, et praecipuae ob monasterii sui venerabilem atque omnibus imitabilem institutionem, quam nimio desiderio aestuabat. |
3 | Comitatu cum Bituricas civitate propinquaret, directis in viam cunctis comitibus suis, ipse cum paucis destinatus erat ad memoriam Sulpicii confessoris adorare. |
4 | Quo cum pervenisset, oratione facta, audit conplures nuper mortis sententia damnatos teneri in carcere fiscali vinctos; interficerant enim quendam fiscalem iudicem et idcirco habebantur in vinculis. |
5 | Eligius ergo memor verbi Domini dicentis: In carcere eram, et venistis ad me, et: Quamdiu fecistis uni ex minimis meis, mihi fecistis, rogat se deduci ad eos; sed cum adpropinquasset custodiae carceris, mox milites consurgentes obstiterunt ei vehementer nec permiserunt eum propius accedere. |
6 | Tunc ille mestus admodum indignatusque animo discessit et coeptum iter peregit. |
7 | Factum est autem, cum pervenisset ad locum destinatum, commoratus est aliquamdiu apud urbem Lemovecas, et circumiens omnia monasteria tam infra urbem quam in suburbanis sita, devotissime omnium benedictiones hauriebat. |
8 | Visitatis etiam in suo monasterio fratribus necnon et secundo eisdem abbate constituto, – prior enim ad episcopatum captus habebatur – paterna singulos sollicitudine commonebat, ortans omnes servire Deo in veritate et simplicitate cordis cotidieque in melius coalescere, acceptum propositum omni instantia ad finem usque perducere. |
9 | Venit autem et ad praedium parentum suorum; nam et ibi iam habebatur monasterium a germano eius Alicio in ipsa patris sui tabernacula constructum. |
10 | Ibique similiter fratribus conventis atque clementer consolatis, parat postremum reverti ad civitatem suam. |
11 | Et cum procul a Bituricas iter carperet, voluit iterum divertere ad civitatem; stimulabat enim animum eius, quoniam reos qui tenebantur in carcere nihil prius iuvatus fuisset nec quivisset liberare eos. |
12 | Ob hoc ergo iter agens, praecabatur Dominum, ut convento carcere non pateretur laborem suum frustra consumere. |
13 | Die igitur qua ingressurus erat civitatem, cum valde diluculo elevasset oculos suos ad caelum, facta est caligo et nebula tenebrosa nimis, ita ut habitatores civitatis nec ad spatium iacti lapidis procul contueri possent. |
14 | Sic ergo Eligius urbem ingressus, cum adpropinquasset ianuas carceris, confestim velut magno ferientis inpulsu divino nutu confractae sunt serae, dissipatae cardines, ostia carceris patefacta omniaque vincula conpeditorum soluta. |
15 | Tunc Eligius, concessam sibi virtutem quasi nihil ad se simulans pertinere, cito a carcere discedit; dat tamen reis consilium, ut mox egredientes ergastulum, ecclesiae peterent confugium. |
16 | At illi egressi sine mora, celeri cursu ad basilicam beati Sulpicii properant; cumque essent omnia ecclesiae ostia obserata et rei huc illucque circumspicientes nusquam invenirent introitum, fracta est subito una ex vitreis maximis, quae erant in fronte basilicae, simul quoque et ostium patefactum est unum ex latere ecclesiae, atque ita carcerati basilicam ingressi, thronum altaris sunt expetiti. |
17 | Deinde cum sanctus Eligius omnia orationum loca circumiens illuc quoque devenisset, invenit eos omnes circa altare seu ante sepulchrum praefati antestitis consistentes. |
18 | Et milites quidem cum invenissent carcerem dissipatum, statim persecuti sunt eos usque ad praedictum locum, et ingressi basilicam, iniecerunt eis manus ac ferro vinctos foris trahere conabantur. |
19 | Quibus beatus Eligius blando alloquio dixit: 'Nolite, quaeso, homines Dei, nolite haec in sacrato loco agere; cur perdere nitimini, quos iam pius Dominus liberavit? Quare facitis tam impie in domo Dei? Cur non pertimescitis tanti sceleris culpam? Domus enim haec domus vitae est, non mortis; refugium est delinquentium, non damnatio confugientium ; orationis est locus, non latronum specus'. |
20 | Sed cum nihil apud eos sermo eius proficeret, iterum ait: 'Dominus Deus videat quod operamini. |
21 | Vos si quidem me audire rennuistis, audiet, credo, ille qui numquam derelinquit sperantes in se'. |
22 | Mox ergo ad solita praesidia se convertens, prostravit se in terram inter altare et confessoris memoriam atque innixius Dominum supplicavit; et cum ab oratione capud elevasset, statim confractae catenae in terram ceciderunt, cunctaque quae inposuerant ligamina, omnibus adstantibus, sunt magno impetu disrupta ac dissoluta. |
23 | Quod milites videntes, ingenti metu perculsi confestimque ad pedes sancti Eligii provoluti, veniam facti sui praecabantur, dicentes: 'Peccavimus, domine pater, inique egimus, stulte gessimus in eo quod contra te contendere praesumpsimus; agnoscimus modo quod male egimus, impietati nostrae te ignosci rogamus'. |
24 | Tunc ille dixit ad eos: 'Et ego novi quod ignoranter fecistis; Dominus enim operatus est, sicut voluit. |
25 | Ipse qui hos eripuit, ipse vobis, oro, indulgentiam tribuat et a cunctis peccatis propitiatus absolvat: nam non ego, ut vos putatis, sed sanctus Sulpicius ad se fugientes defendit reos'. |
26 | Hoc ergo modo Eligius, immo Dominus per Eligium, absolvit reos bis numero a dirae mortis periculo. |
27 | Ille pius, ille misericors, qui saeviente Herode eripuit Petrum de obseratis militum custodiis, nunc operatus est cum Eligio famulo suo Bituricas; qui vinctum in carcere absolvit vas electionis Paulum, ipse nunc dissipato carcere humiliavit arrogantiam superborum. |
28 | Illi ergo laus, illi gloria, per quem servi eius in mundo tanta possunt facere mirabilia. |
29 | Sic ergo, reis absolutis, qui paene nudi videbantur, Eligius, largitis indumentis et elemosinis, mandat de cetero corrigere vitam multamque et aliam, exceptis his, eodem die diversis pauperibus necnon et monasteriis distribuit pecuniam. |
30 | Inde igitur degressus, coepto tramite pergens pervenit tandem ad suos. |
31 | Diebus namque singulis plebem sibi commissam commonens, infatigabiliter salutaribus monitis exortabatur; zelo nimirum veritatis accensus, volebat populis paudere, quod ipse intemerata fide teneret, mandans omnibus servire Deo in veritate et facere iustitiam in omni tempore, et ut essent memores beneficiorum Christi et benedicerent nomen eius cunctis diebus vitae suae. |
32 | Nam collectis undique ad ecclesiam turbis, multa quidem et magna breviter in sermone conplexa, sed in aedificatione spiritaliter copiosa, cum prophetica fiducia exaltans vocem, huiuscemodi ad eos proferebat monita. |
| 16. |
1 | Rogo vos, fratres karissimi, et cum grandi humilitate admoneo, ut intentis animis auscultare iubeatis, quae vobis pro salute vestra suggerere volo. |
2 | – – Ante omnia autem illud denuntio atque contestor, ut nullus paganorum sacrilegas consuetudines observetis, non caragos, non divinos, non sortilogos, non praecantatores, nec pro ulla causa aut infirmitate eos consulere vel interrogare praesumatis, quia qui facit hoc malum, statim perdit baptismi sacramentum. |
3 | Similiter et auguria vel sternutationes observare nolite, nec in itinere positi aliquas aviculas cantantes adtendatis, sed sive iter seu quodcumque opere arripitis, signate vos in nomine Christi et symbolum vel orationem dominicam cum fide et devotione dicite, et nihil vobis nocere poterit inimicus. |
4 | Nullus christianus observet, qua die domum exeat, vel qua die revertatur, quia omnes dies Deus fecit; nullus ad inchoandum opus diem vel lunam adtendat, nullus in Kalendas Ianuarii nefanda et ridiculosa, vetulas aut cervulos vel iotticos faciat neque mensas super noctem conponat neque strenas aut bibitiones superfluas exerceat. |
5 | Nullus christianus inpuras credat neque in cantu sedeat, quia opera diabolica est. |
6 | Nullus in festivitate sancti Iohannis vel quibusque sanctorum sollemnitatibus solestitia aut vallationes vel saltationes aut cantica diabolica exerceat. |
7 | Nullus nomina daemonum aut Neptunum aut Orcum aut Dianam aut Minervam aut Geniscum vel cetera huiuscemodi ineptia credere aut invocare praesumat. |
8 | Nullus diem Iovis absque sanctis festivitatibus nec in Madio nec ullo tempore in otio observet neque dies tiniarum vel murorum aut vel unum omnino diem nisi tantum dominicam. |
9 | Nullus christianus ad fana vel ad petras aut ad fontes vel ad arbores aut ad cancellos vel per trivia luminaria faciat aut vota reddere praesumat. |
10 | Nullus ad colla vel hominis vel cuiuslibet animalis ligamine dependere praesumat, etiamsi a clericis fiant, etsi dicatur, quod res sancta sit et lectiones divinas contineat, quia non est in eis remedium Christi, sed venenum diaboli. |
11 | Nullus praesumat lustrationes facere nec herbas incantare neque pecora per cavam arborem vel per terram foratam transire, quia per haec videtur ea diabolo consecrare. |
12 | Nulla mulier praesumat sucinos ad collum dependere nec in tela vel in tinctura sive quolibet opere Minervam vel ceteras infaustas personas nominare, sed in omni opere Christi gratiam adesse optare et in virtute nominis eius toto corde confidere. |
13 | Nullus, si quando luna obscuratur, vociferare praesumat, quia, Deo iubente, certis temporibus obscuratur; nec luna nova quisquam timeat aliquid operis arripere, quia Deus ad hoc lunam fecit, ut tempora designet et noctium tenebras temperet, non ut alicuius opus inpediat aut dementem faciat hominem, sicut stulti putant, qui a daemonibus invasos a luna pati arbitrantur. |
14 | Nullus dominos solem aut lunam vocet neque per eos iuret, quia creatura Dei sunt et necessitatibus hominum iussu Dei inserviunt. |
15 | Nullus sibi proponat fatum vel fortunam aut genesim, quod vulgo nascentia dicitur, ut dicat, qualem nascentia attulit, taliter erit: quia Deus omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire adque omnia in sapientia dispensat, sicut disposuit ante constitutionem mundi. |
16 | Praeterea quotiens aliqua infirmitas supervenerit, non quaerantur praecantatores, non divini, non sortilogi, non caragi, nec per fontes aut arbores vel bivios diabolica filacteria exerceantur; sed qui aegrotat, in sola Dei misericordia confidat et eucaristiam corporis ac sanguinis Christi cum fide et devotione accipiat oleumque benedictum fideliter ab ecclesia petat, unde corpus suum in nomine Christi ungeat, et secundum apostolum oratio fidei salvabit infirmum et allevabit eum Dominus; et non solum corporis, sed etiam animae sanitatem recipiet, conplebiturque in illo quod Dominus in euangelio promisit, dicens: Omnia enim quaecumque petieritis in oratione credentes, accipietis. |
17 | Ante omnia, ubicumque estis, sive in domo sive in itinere sive in convivio verba turpia et luxoriosa nolite ex ore vestro proferre, quia sicut Dominus in euangelio praenuntiat: De omni verbo otioso, quod locuti fuerint homines super terram, reddent rationem in die iudicii. |
18 | Ludos etiam diabolicos et vallationes vel cantica gentilium fieri vetate; nullus haec christianus exerceat, quia per haec paganus efficitur. |
19 | Nec enim iustum est, ut ex ore christiano, ubi sacramenta Christi mittuntur, et cui decet Deum semper laudare, cantica diabolica procedant. |
20 | Ideoque, fratres, omnes adinventiones inimici toto corde respuite et supradicta sacrilegia cum omni horrore fugite. |
21 | Nulli creaturae praeter Deum et sanctis eius venerationem exhibeatis; fontes vel arbores quos sacrivos vocant succidite; pedum similitudines, quos per bivios ponunt, fieri vetate, et ubi inveneritis, igne cremate. |
22 | Per nullam aliam artem salvari vos credatis nisi per invocationem et crucem Christi. |
23 | Nani illud quale est, quod si arbores illae, ubi miseri homines vota reddunt, ceciderint, nec ex eis ligna ad focum sibi deferunt? Et videte, quanta stultitia est hominum, si arbori insensibili et mortuae honorem inpendunt et Dei omnipotentis praecepta contempnunt. |
24 | Non ergo caelum, non sidera, non terram nec ullam omnino creaturam praeter Deum ullus adorandam credat, quia omnia ipse solus condidit atque disposuit. |
25 | Altum quidem est caelum, ingens terra, inmensum mare, pulchra sidera, sed inmensior et pulchrior sit necesse est qui haec creavit. |
26 | Si enim haec quae videntur tam inconprehensibilia sunt, id est varii terrae fructus, pulchritudo florum, diversitas pomorum, genera animalium, alia super terram, alia in aquis, alia in aere, apum quoque prudentia, ventorum flatus, nubium rores, tonitruorum fragores, temporum vices, dierum noctiumque vicarii recursus, quae omnia nullatenus mens humana potest aestimationem conpraehendere; si ergo haec talia sunt, quae videmus, et nullatenus conpraehendimus, qualia aestimanda sunt illa caelestia, quae nondum videmus? Vel qualis horum omnium opifex, cuius nutu cuncta creata sunt, cuius et arbitrio omnia gubernantur? Illum ergo, fratres, super omnia timete, illum inter omnia adorate, illum ultra omnia amate, ad illius vos misericordiam tenete, de eius clementia numquam desperate. |
27 | – – – – |
| 17. |
1 | Haec summatim de tanti viri familiariis monitis hucusque narrasse sufficiat; quae ille etsi non sub unius diei articulo ex ordine, ut digesta sunt, percurrebat, diversis tamen temporibus huiusmodi semper praecepta populis intimabat. |
2 | Ad ultimum vero inferebat, dicens: 'Haec, fratres, si custoditis, habebitis praemium. |
3 | – – – – – – – – – Sed de his satis sit dictum; nunc interim propositas prosequamur virtutes. |
| 18. |
1 | Erat autem vir quidam habitans in suburbio Parisiaco, haud procul a basilica beati Petri apostolorum principis commanens, quem Eligius pro fide et devotione sua familiariter diligebat, ipseque ab eo pro reverentia sanctitatis unice diligebatur. |
2 | Accidit ergo quadam die, ut praedia monasterii sui Eligius lustrata, et a Gentiliago iam digressus, Parisius remearet. |
3 | Cumque non longe a domo eius cum suo nobili, ut solebat, comitatu tramitem praeteriret, fortuitu ille eminus conspiciens, cognovit ilico adesse Eligium. |
4 | Tunc obviam accurrens, coepit ienua eius lambere, dicens: 'Est mihi pauxillulum Falerni in cadum; divertat, quaeso, dominus meus paulisper in domum servi sui, ut hi qui tecum sunt percipiant merum, et benedicat mihi Dominus ad introitum tuum'. |
5 | Cumque ille recusare vellet, vix comitantum victus precibus, tandem ad domum divertit. |
6 | Erat autem praefato viro positum vas in cellario, quod vulgo tunna vocatur, duas fere aut tres tantummodo in sese metretas vini habens. |
7 | Cum ergo illic ingressus obnixe rogaretur, ut vel parum quid pro benedictione perciperet, allatum sibi poculum benedicens, modicum ex eo pro satisfactione hausit; cuncti tamen comites eius gratissime ubertimque potati sunt. |
8 | Deinde, benedicta domo, valedicens viro, discessit atque ad monasterium suum, quod in eadem urbe situm est, ad manendum divertit. |
9 | Post cuius videlicet abscessum repente cadum, quod ad usus famulorum eius paene fuerat exhaustum, divinitatis gratia exuberante, vino usque ad summum est repletum. |
10 | Facto autem die altero, fortuitu ingressus homo in paenum, invenit tunnam, quae pridie vacua prope remanserat, usque ad os vino repletam. |
11 | Ex quo vehementer mox adtonitus, coepit nimium eventum rei mirari, confestimque hospitis sui merita reducens ad memoriam, praepropere ad eum perrexit, narrans, quanta sibi Dominus ad adventum eius praestiterit. |
12 | Quod cum Eligius audisset, agens Domino gratias, dixit ad eum: Tax tibi, frater, tecum sit hic sermo, nec patiaris usquam divulgare eum, sed vade et cum gratiarum actione quod tibi pius Dominus largitus est in usus necessarios expende'. |
13 | Tunc ille coepit rogare eum, ut dignaretur ipse iterum ad domum eius usque fatigari ac per semet ipsum temetum illud benedicere et utendum ex vase proferre; quod nisi faceret, testabatur se nullatenus exinde umquam vel guttam foris praeripere. |
14 | At ille cernens devotionem hominis, pariter ad domum perrexit, et ingressus domum, prostravit se in pavimento ac diutissime praecem fudit; post orationem vero considerans apotecam plenam, iussit eam reserari vinumque in vase proferre. |
15 | Et cum factum fuisset, et ipse quidem exinde modicum gustavit et omnes qui simul aderant largissimos ex eo meros hauserunt. |
16 | Sic demum, oculis manibusque ad caelum porrectis, gratias agens et glorificans nomen Domini, via qua venerat rediit. |
| 19. |
1 | Sed neque illud silendum puto, ex quo lectores auditoresque ad studium humilitatis causa huius exempli incitare confido, ut ne aliquando inprobi quique praesumant contra sanctos viros verba procacia incaute proferre, dum simili metuunt exitio succumbere. |
2 | Quidam itaque vir infaustus nimiumque protervae mentis ac segnis, utpute ex Hebroini familiaribus, conquirebatur multis diebus contra Eligium, volens ecclesiae eius silvam quandam valde optimam pertinaciter praeripere suaeque ditioni mancipare. |
3 | Pro qua causa frequenter ad illum conveniens, paene eum ad iniuriam verbis procacibus provocabat; unde etiam una dierum praefatus vir adiens Eligium, coram copiosa multitudine coepit violenter eadem ab eo repetere. |
4 | Cui cum Eligius modeste leniterque responderet, ille, ut sese habet humana iactantia, amplius se extollens, audacter obtendebat, multis eum verbis lacessiens. |
5 | At Eligius patienter adhuc ferens, blandis eum verbis cohercere studebat, dicens: 'Amice, refrena cupiditatem tuam! Cur non erubescis tam caeca mente res alienas appetere? Si mea a me postulares, darem forsitan, quod peteres; nunc vero, quia non meum, sed ecclesiae praedium a me repetis, non tibi do omnino, quod pauperum est necessitatibus delegatum'. |
6 | Tunc ille acrius incitatus vehementer eum verbis iniuriabat, dicens: 'Si mihi id voluntariae non reddis, ego vi subripiam, velis nolis'. |
7 | Tandem ergo Eligius permotus, minaci vultu dixit ad eum: 'Novit meus creator, nisi cito desieris ab hac intentione, dignam meritis tuis recipies excommunicationem'. |
8 | Quod verbum ille audiens in tanta caccinnatione prorupit, ut multa ei probra et convitia inrisionesque procaciter iacularet. |
9 | Tunc Eligius videns eum nullo genere posse sedari, protensa ad eum manu dextra, iaculum excommunicationis in eum terribiliter congessit. |
10 | Et, o mira virtutis potentia! confestim divina indignatio verbum eius comitata ita perculit virum, ut omni funditus robore destitutus et vigorem amitteret et speciem vivi hominis perderet. |
11 | Denique pariter cum Eligii verbo corruens in pavimentum, sic divinitus est percussus, ut palam omnibus adstantibus videretur velut mortuus; nam cuncti haec videntes stupore nimio perculsi in Eligii iniuriam Dei ultricem mirabantur adfuisse iram. |
12 | Sic ergo miser ille in manibus inde sublatus, triste valde suum praestolabatur funus. |
13 | Omnes praeterea qui aderant communi praece Dei hominem depraecabantur, ut non considerans infausti illius vecordiam pro eodem praeces funderet, quo restitutus sanitati sponte super his quae contra eum gesserat paeniteret. |
14 | Quod utrum fecerit, actenus incertum habemus. |
15 | Hoc nimirum solum admirationi adscribimus, quantam vim sermo eius ex divina largitione obtineret, qui absque ullo verbere solo potenti verbo superbum in terram deiecit arrogantemque humiliavit; quamque carum hunc Deus haberet, cuius utique verbo tam celeris in hominis ultione comitavit . |
16 | Sed ne solam hanc verbis eius putetis comitasse virtutem, audite, quid et alibi gesserit. |
| 20. |
1 | Igitur quodam tempore, cum dies natalicius beatissimi Petri apostoli in diocesim quandam haud procul a Noviomense oppido celebraretur, adiens Eligius vicum, cum iugenti constantia praedicabat, sicut semper consueverat, Dei verbum, abiciendos dumtaxat atque abhominandos esse cunctos daemonum ludos et nefandas saltationes omnesque inanes prorsus relinquendas superstitiones. |
2 | Quam eius praedicationem praestantiores quique loci illius valde aegre ferebant, scilicet quod ferias eorum everteret ac legitimas, ut putabant, consuetudines exinaniret. |
3 | Tunc pravi quique inientes consilium, – et praecipue ex familia Herchenoaldi, qui erat eo tempore praepositus palati, aemulabatur Eligium, sed non ad bonum, – decreverunt simul, ut si ulterius huiusmodi nugis eorum contrairet Eligius, ilico inruentes interficerent eum. |
4 | Quod cum Eligius cognovisset, ingenti martyrii desiderio stimulatus, surrexit concite et praecepit suis omnibus, ut nullus eum praeter duobus clericis atque uno diacone sequeretur. |
5 | Venit ergo per medias populorum turbas, et stans in quodam eminenti loco ante basilicam, coepit instantius praedicare, vehementer obiurgans populum, eo quod monitis salutaribus terga parantes, diabolicis filacteriis tantopere essent intenti. |
6 | Ad cuius exortationem vehementer turba commota, probrosa ei verba cum ingenti protervia respondebant, interitum ei minitantes atque dicentes: 'Numquam tu, Romane, qnamvis haec frequenter taxes, consuetudines nostras evellere poteris, sed sollemnia nostra sicut actenus fecimus, perpetuo semperque frequentabimus, nec ullus hominum erit, qui priscos atque gratissimos possit nobis umquam prohibere ludos'. |
7 | Tunc ille cum nihil se proficere cerneret magisque ludos coalescere videret, indignatione commotus, dominum Iesum ex imo pectore interpellavit, dicens: 'Quaeso, Domine, divinam clementiam tuam, ut hi qui cum tanta audatia atque superbia tuis sanctis monitis contradicere audent et magis daemonum seductionibus quam tuis praeceptis obtemperant, tuo permisso ipsorum nunc ferocitatem ad exemplum terroremque multorum impleantur, quo cognoscere possint, quorum opera exercent, ut ab hominibus in te credentibus enixius glorificetur nomen sanctum tuum'. |
8 | Post cuius verba subito plurimi, hi praecipue qui erant ex parte Herchenoaldi, quique divina mandata despicientes manus in eum parabant iniecere, inmundo afflati spiritu, coeperunt continuo modis diversis debaccare. |
9 | Omnis autem multitudo, exceptis his qui aderant, ingenti pavore perterriti, vestigia hominis Dei lambebant, verentes, ne similia paterentur, pollicentes singuli, cuncta quae mandaret sine aliqua iam simulatione sese adsecuturos. |
10 | Ad quos vir beatus dixit: 'Nolite timere vos, sed magis iustum Dei iudicium glorificate, quoniam re vera dignum est, ut hi qui eius voluntati contraire videntur, traditi eis ad tempus quos diligunt, sentiant praeceptores suos, quorum cultui inserviunt; vos autem, si praeceptis Christi libenter obtemperaveritis, nihil paveatis, quia innoxii ab his latrunculis semper eritis'. |
11 | Multis praeterea rogantibus pro vexatis, noluit statim orationem pro eis adsumere, sed ait: 'Sinite hucusque, sinite, sentiant, sentiant; debent scire, quos demum perhorrescant et quibus actenus obtemperantes oboedierunt'. |
12 | Sic itaque, anno illo transacto, cum anniversaria rursus praefata festivitas advenisset, iussit omnes vexatos illos palam adesse. |
13 | Cumque omnes adessent, oratione praemissa, exorcizavit aquam et dedit eis pro medela, confestimque liberavit eos ab obsidione diabolica. |
14 | Erat autem numerus eorum amplius quam quinquaginta. |
15 | Sic ergo via eis salutis adnuntiata plurimumque correctos eos et castigatos dimisit abire sanos. |
| 21. |
1 | Alio vero tempore cum dioceses suas, ut episcopis mos est, visitaret, extitit quaedam certa causa, ut in una basilica interdiceret cursum vel oblationem, quousque ipse iuberet, celebrari. |
2 | Erat autem illic presbiter quidam malae conscientiae saucius, cuius videlicet ob culpam excommunicatio processerat. |
3 | Qui episcopi iussis minus obtemperandum credens verbaque eius leviter valde ferens, cum longius eum a loco illo abisse aestimaret, mox signum ecclesiae statuta hora, sicut mos erat, pulsare coepit. |
4 | Tunc ad confutandam humanam praesumptionem magis insensibilis quam rationabilis creatura verbis episcopi parens, veluti sibi indictum silentium, nullum ad pulsantis nisum signum reddidit sonum. |
5 | Deinde presbiter diutius funem terebrans, cum cerneret tinnulum omnino permanere mutum, egressus protinus basilicam, causam cunctis manifestat. |
6 | Tunc autem Eligii reminiscentes excommunicationem post eum nonnulli quantotius properant ac reconciliari ab eo basilicam exorant. |
7 | Sed ille, quamvis esset benignus, noluit tamen tam calide, priusquam satisfactio praecederet, sententiam suam reflectere. |
8 | Sic ergo transacta die una ac nocte, cum saepissime presbiter quatere signum temptaret, nullum pulsanti praebuit sonitum. |
9 | Transiit quoque et sequens nox cum die, et nec sic quidem sonum produxit; fluxit nihilominus et tertia dies cum nocte, sed nec tandem sonum aliquod reddidit. |
10 | Postea vero crebris discurrentibus nuntiis cum optimatum et seniorum epistolis, tandem eorum praecibus victus, necnon et paenitentiae satisfactione praelata, solo verbo Eligius reconciliavit locum, et mox signo tacto sonus pristinus rediit in tintinnabulum. |
| 22. |
1 | Una autem dierum iter necessarium carpens, devenit ad quendam locum haud longe a Conpendio regali, optimum praedium, et fatigatus ex itinere, divertit in agrum cuiusdam coloni; erat autem illi arbor magna nucarii onusta fructu vescibili. |
2 | Cumque Eligius in diversorium quiesceret, egressi quidam ex ministris eius coeperunt ex praefata arbuscula avellere nuces; erat enim tempus, quo congrue vesci poterant. |
3 | Accurrens autem concite dominus arbustae, causabatur procaciter nuces sibi subripere; quo Eligius conperto vocat ad se virum, et blande ac leniter eum demulcens, ait: 'Noli, amice, huiuscemodi ob causam molestus nobis existere, et si pauca pueri praesumpserunt, plurima tibi adhuc supersunt; nam et hoc quod attigerunt ego, data pecunia, tibi gratifice satisfaciam'. |
4 | At ille tumida mente lenitatem eius spernens, duris eum amaricabat verbis, eadem crebrius taxans. |
5 | Tunc Eligius animo inmutatus famulos quidem pro rei facto durius obiurgavit, homini vero pro substantiae damno tres aureos dari iussit; ad arbustam tamen conversus, nimirum salvatoris ficulneae imperantis exemplo usus, ait: 'Quoniam tantopere pro te lacescimur, numquam ex te ex hoc iam fructus nascatur in aeternum'. |
6 | Et, o mira Domini potentia! cuius exemplum secutus fuerat in verbo, eiusdem et virtus subsequitur in effectu; nam post non longum spatium arefacta arbusta, sicca demum permanet in aevum. |
7 | Merito igitur in hoc opere dominicum secutus exemplum, arbustae cum fiducia imperavit, qui fide plenissima dominicam tenebat sententiam, qua dicitur, quia qui credit in me, non solum faciet ea quae ego facio, sed et maiora, inquit, faciet. |
8 | – |
| 26. |
1 | – – – Praeterea Eligius in tantum mentis sinceritate proficerat, sedule Deo in hymnis et orationibus serviens, atque ita cunctis animi virtutibus sublimatus florebat, ut nonnumquam ea quae futura erant praescius longe ante praenuntiaret, ad quod declarandum necessarium reor vel pauca de plurimis enarrare. |
| 27. |
1 | Quodam itaque tempore rogabatur obnixae ab Herchenoaldo palati praeposito quandam ob causam procul ab oppido secum pergere in comitatu. |
2 | At ille multa secum reputans, renuebat praedictum itiner eo tempore cum ipso arripere; cogebatur vero a senioribus et abbatibus civitatis suae, ut quo modo satisfaceret voluntati eius, ne pro excusatione itineris offendiculum vel inimicitiam tam praestantissimi incurreret viri. |
3 | Tandem autem ab eis in propatulo respondere conpulsus, ait: 'Quid necesse est, fratres, quod nobis tantam vexationem conatis ingerere? Ego procul dubio novi, quod vos omnino nescitis, quoniam si illuc properaverimus, magnam ibidem iniuriam passuri sumus; hinc enim homo pergens vadit illuc, sed vivus exinde non revertetur, illic etenim morietur'. |
4 | Porro post paucos dies completur sermo eius, et cum vix acturi simul ad destinatum praedium pervenissent ibique aliquod dies commorarentur, ita ut dudum praedixerat contigit. |
5 | Denique quadam nocte, cum alto sopore omnes quiescerent, fortuitu Eligius egressus tabernaculum, dum foris ante vestibulum deambularet ac de psalmis nescio quid secum volveret, vidit subito columnam ignis e caelo descendere cubiculumque Herchenoaldi vehementer penetrare. |
6 | Et tacite secum eventum rei considerans, interitum bestiae illius diacono suo, qui forte solus cum eo tunc inventus erat, indicat. |
7 | Confestim vero Herchenoaldus ultione divina percussus, cum subito in internis visceribus vasto cremaretur incendio, iussit protinus ad se vocari Eligium; qui cum vocatus adfuisset et videret eum vehementer angeri, coepit ei suadere, ut quia iam ei vivendi non aderat fiducia, vel hoc faceret moriturus, quod non fecerat sponte vivus, scilicet ut sacculos copiosos metallo auri refertos, quos secum equi vehebant incomptos, pauperibus iam sine dilatione pro refrigerio suae animae tribueret: hoc ei solum adstruens prodesse, illa vero quae in thesauris relinquebat procul dubio animae suae obesse. |
8 | Sed ille sicut semper rapidus, ita tenax et avarus, dum mora dilationis longius innectit, repente miser spiritum exalavit. |
9 | Cuius corpus Eligius secum pro misericordia referens, sepulturae tradidit ac sic verba sua cunctis manifeste completa ostendit. |
| 28. |
1 | Similiter dudum de morte quoque Flavadi crudelissimi viri fratribus praenuntiaverat. |
2 | Nam cum praefatus tyrannus Willibadum christianissimum virum, Burgundiae patricium, innoxie interfecisset atque eius mors Eligio nuntiata fuisset, ille ad haec e contrario ista narrantibus respondit, dicens: 'Vos quidem adseveratis Willibadum mortuum, Flavadum vero vivum. |
3 | Ego autem illum quem vos dicitis interfectum novi pro eximiis meritis melius nunc vivere in caelum ; illum vero quem vos adplauditis vivum scitote celeri internitione male fore mortuum'. |
4 | Qui cum causam huius inmutationis percunctarentur, apertius ilico praenuntians, ait: 'Haec ideo dixi, quia vir ille verus Dei cultor mortuus ad tempus videtur, sed iam sine fine feliciter vivit; Flavadus vero, qui per prolixa tempora vivere putatur, infra hos decem dies male, ut dignus est, morietur'. |
5 | Ita ergo factum est, sicut ipse praedixit. |
6 | Nam septem diebus transactis, fortuitu Flavadus percussus, iuxta sententiam viri Dei miserabiliter est defunctus. |
| 29. |
1 | Alia etiam conplura episcopus factus mira praedixit; sed dum adhuc sub laicali habitu esset, praesagus futura praenuntiavit. |
2 | Ex quibus nocte quadam, dum consuetas orationes explesset, paulolum in discubitu requiescens, coepit subito in somnis vehementer satagere. |
3 | Quem mox clericus excitum cum causam visionis illius interrogaret, huiusmodi ab eo responsum audivit: 'Nuper', inquit, 'Simplicius Lemovecenae urbis episcopus migravit de mundo, et ecce! modo Felix , qui iam sacerdotio sortitur, missos ad nos destinavit, ut eius parti solatium praebeamus; cum ipsis equidem nunc loquebar. |
4 | Solliciti ergo estote, haud procul enim sunt'. |
5 | Dixit et conquievit, et ecce! post eius verba, cum lux diei daret initium, coeperunt repente praedicti nuntii vestibulum domus pulsare; qui ilico ingressi nuntiant episcopi mortem cunctaque ita esse gesta, sicut iam Eligius praedixerat. |
6 | Tunc vero offerentes ei copiosam pecuniam a Felice pro adminiculo episcopatus missam, nullatenus suadere potuerunt, ut quippiam ex eadem acciperet, sed protinus ingressus ad principem gratifice cuncta quae petierant obtinuit, et sic demum eosdem ad propria remeare fecit. |
7 | – – – – – – – – – – – – – – – |
| 31. |
1 | Alio vero tempore cum Eligius monasterium suum in territurio Lemoveceno visitasset, atque inde rediens, Bituricas devenisset, voluit videre quendam qui illic morabatur inclausum nomine Ebrigisilum , cuius bona fama ab omnibus tunc Bituricae urbis hominibus celebrabatur; qui videlicet inclausus indiscrete institutionis suae rigorem servans, nec faciem quidem suam Eligio tunc praebuit videndam, sed solummodo per fenestram , et ipsam infecto vitro clausam, sicut ceteris consueverat, Eligio responsum reddidit. |
2 | Cui Eligius post aliquantulam conlocutionem, cum videre eum non quivisset, ultimo valefaciens ait: 'Hic te, frater, videre non potui modo; videbo procul dubio cito in aula regis Clippiaco'. |
3 | At ille cum id numquam fore protestaretur: 'Eia', inquit Eligius, 'eia, probabis hoc in die illa, cum te illuc coram populis et principibus visurus sum in palam'. |
4 | Verum post breve tempus sequitur effectus eius sermonem; nam talis quaedam extitit causa, ut eundem inclausum, cellulae suae claustra patefacta, palatium regis adire necessitas certa conpelleret, ubi ab Eligio honorifice susceptus est. |
5 | Contigerat enim, ut ibi tunc adesset, et inter dulcia conloquia honeste valde ac iocabiliter increpitus, demum post transactam petitionem ad propria est regressus. |
| 32. |
1 | Sunt et alia multa quae familiariter loquens saepe prophetando praedixit, sicut et de morte quondam Hariberti regis, quam sicut praenuntiavit, ita post paulolum evenit, et de morte Dagoberti incliti principis necnon et de nativitate Lotharii iunioris. |
2 | Nam cum adhuc in utero esset inditus et regina magnopere ob id pavitaret, verens, ne filiam ederet et ob hoc regnum succumberet, veniens ad eam Eligius alacriter eam recreavit, atque coram omnibus puerperam vocitans, partum eius masculum praenuntiavit suumque filium ex mysterio regenerationis fore praedixit; nomen etiam puero adhuc in alvo inposuit et ad haec omnia certius tenenda quoddam opificium, quod parvulo posset aptari, fieri rogavit atque ad usus eius, usque dum nasceretur, custodiri iussit. |
3 | Haec autem omnia sicut praedixit, ita demum regi eventus probavit. |
4 | Nam et regina filium protulit et Eligius eum filiolum habuit ac nomen Hlotharius, quod dudum indiderat, vocitavit. |
5 | Post hunc quoque multiplicavit Deus sobolem eius et genuit adhuc filios duos. |
6 | Sed cum tres iam procreati essent parvuli et rex ac regina pacifice grateque consisterent, talem relationem de eis in diebus illis Eligius praedixit: 'Aspiciebam', inquit, 'in visione nocturna ceu solem circa tertiam diei horam properantem clareque praelucentem subito nusquam conparuisse. |
7 | Cumque adhuc informe prodigium sollerter intenderem, conspexi ilico, et ecce! quasi media oborta luna, tres circumquaque vallata stellas, eo teneri tramite visebatur, quo sol recurrens cottidie vertitur. |
8 | Itaque cum et hoc portentum attonitus expectarem, mox inter mirantis obtutum, stellis permanentibus, luna fortuitu exempta est. |
9 | Post haec vero cum enixius tres illas considerarem stellas ad horam paene meridianam accedere ac vicissim suis radiis sese repercutere, ea quae eximior ex tribus videbatur ex inprovisu sublata, duas tantum liquit in propatulo. |
10 | Deinde cum simul duae illae comitare viderentur, dicto citius una earum obscurata atque subtracta, una tantummodo remansit in palam, quae sola recto tramite solis cursum imitans, magno demum fulgore rutilabat, quantoque amplius ad occidentem declinabat, tanto uberius claritas eius late propagabatur. |
11 | At ubi ad ultimum occidui locum pervenit, tantam claritatem suarum lampadarum profudit, ut potissimam solis claritatem superare videretur. |
12 | Hic est itaque ordo visionis. |
13 | Post mortem Hlodovei regis – nam absque dubio cito defungetur – aliquanto tempore obtinebit hoc Francorum regnum relicta eius regina cum tribus parvulis. |
14 | Postquam vero et ipsa regno fuerit exempta, tribus filiis in regno relictis, unus demum ex ipsis cadet; et post hoc haud longo spatio ex duobus quoque regno unus privabitur, tertius vero solus monarchiam regni indeptus dilatabitur super omnes adfines suos atque magnificabitur et obtinebit sub ditione sua tria haec regna. |
15 | Et sic visio haec consummabitur'. |
16 | Huc usque Eligius. |
17 | Sed nos minime diffidere convenit, quin verba eius consequantur effectum, praesertim cum haec iam aliqua ex parte completa cernamus. |
18 | Cetera vero quae nondum impleta sunt ex consideratione praecedentium impleri e proximo non dubitamus. |
19 | Nam secundum eius sententiam et rex Hlodoveus infra paucum tempus, hoc est anticipans triginta dies, in pace obiit, et eius demum relicta regina cum parvulis paucis annis regnum obtinens, postmodum iure regio exempta, filios in principatum reliquit, ac non post multos annos maior natu ex ipsis, qui potissimum ius teuere videbatur, dum quiete tranquillaeque regnaret, diem obiens, duos superstites fratres reliquit. |
20 | De ipsis iam quid agatur, solius Dei iudicio definiri convenit. |
21 | Haec igitur, sed et alia conplura his similia, quae persequi longum est, plerumque Eligius prophetiae gratia afflatus praenuntiavit. |
| 33. |
1 | Sed quia per alternas temporum vices discurrens oratio paene iam ad finem et felicem eius transitum perduxit stilum, sufficiat interim huc usque seriem vitae eius discripsisse. |
2 | Iam enim, ut spero, etsi sensu rustico prolixum produximus sermonem, quamquam meritis eius digna praeconia nullatenus narrare sufficerimus, nunc ergo dignum puto ob audientium aedificationem, quo ordine ex hac vita migraverit, paucis explicare. |
| 34. |
1 | Obitus sancti ac beatissimi Eligii episcopi et confessoris. |
2 | Factum est autem in diebus illis, postquam Eligius cuncta mundi huius adversa cunctosque labores aequanimiter toleravit, post vitae temporariae administrationem bene transactam, post multiplicia misericordiae opera, post dulcia vitae exempla, post innumera captivorum agmina liberata, post monachorum virginumque multitudinem copiosam Deo traditam coenobiisque mancipatam, post inmensam molem substantiae elemosinis distributam, post fidelissimae dispensationis creditae sibi pecuniae undique merita cumulata, vergente iam in senio aetate, cum esset annorum amplius septuaginta, cunctis bonis operibus refertus, sentiens iam dissolutionem sui corporis inminere, coepit quadam die cum discipulis Noviomo in oppido deambulare, et fortuitu conspiciens eminus, vidit ex fronte basilicae sancti Medardi parietem ex parte dissipatum cripturamque inminens ruinam minitantem instare. |
3 | Iussit ergo continuo artificem vocari et parietis infirmitatem ilico cum liniamentis solidare. |
4 | Cui cum discipuli dicerent: 'Oportunum, domine, tempus expectetur , ut tum facilius ac solidius emendetur', ille respondit: 'Sinite huc usque, filioli, quoniam si modo non emendatur, me iam superstite in corpore non emendabitur'. |
5 | Ex quo verbo cuncti paene tabefacti atque in angorem versi, coeperunt mutuo suspirantes dicere: 'Non contingat, domine, famulis tuis haec videre quae loqueris, sed magis annis multis ad ornatum ecclesiae suae Dominus pauperumque praesidium beatitudinem tuam bic vernare permittat'. |
6 | Ad haec ille, supplices oculos caelorum aspectu dirigens atque ex imo pectore longa suspiria trahens, ait: 'Non nostra ex hoc, sed potius Domini in me fiat voluntas. |
7 | Exigit enim naturae conditio, ut post multiplicia vitae huius oblectamenta tandem iam pergamus ad veniam; sed et vobis expedit, ut cum effectu nequeatis, vel sola tamen voluntate Dei in hoc voluntati non discrepetis, quia procul dubio tempus iam praefinitum est'. |
8 | Porro ad haec verba cunctis in merorem conversis, ait: 'Nolite ob id, filioli, contristari, sed potius gaudete et congratulamini mihi, quia olim hoc tempus desiderabam, olim hanc messionem post longam vitae aerumnam percipere cupiebam'. |
9 | Illis itaque suspirantibus atque in angorem conversis, nihilominus et regi ambiguitate detentis, ab huiusmodi conloquio cessatum est. |
10 | Nec mora, post haec et levissimo febre corpori infuso coepit taediari. |
11 | Tunc certius quid divina providentia de sua morte condiscens, iussit con vocari omnes famulos et ministros suos, quos ipse longo iam tempore alens instituerat, et coepit eis finem dierum suorum palam facere hac, sicut semper consueverat, inter cetera praedicare pacem semper habendam, pacem fratribus custodiendam et caritatem praecipuae tenendam, in qua est unitatis et concordiae vinculum. |
12 | Deinde, evocato Balderedo ecclesiae Turnacensis abbatem, dixit ad eum: 'Rem tibi, frater, non celabo, quam certissime fore didici. |
13 | Ego quidem secundum tenorem patrum gradior viam meam. |
14 | Te vero moneo, ne ulterius Turonos redire appetas, sed esto hic contentus cum fratribus tuis, cum eisdem degens; nam si oblitus verba mea illic deinceps accesseris, novi pro certo, quod vivus inde non redies'. |
15 | Itaque, ut tum praedixit, ita post eius obitum contigit. |
16 | Namque praefatus Balderedus neglegenter excedens verbum istud, post inortem beati viri ad praedictam urbem sine cunctamine properavit, et non post multos dies, inruente super se turba, vehementer caesus, ad ultimum interemptus est. |
17 | Igitur, ut dicere coeperam, cum vir beatus ultima decumberet aegritudine eiusque infirmitas per quinque vel sex dies protelaretur, ita dumtaxat ut semper eandem deambulando baculoque regente infirmos artus sustentando dissimularet, nec sic quidem a Dei opere cessabat, bonam hanc virtutum suarum consummationein existimans, 'si ad finem usque perduceret, id quod per longa vitae spatia iugi instantia tenuisset. |
18 | Pernox enim in orationibus et vigiliis membris fatescentibus spiritui servire cogebat, et mente quodammodo ad memoriam futurae beatitudinis transiens, nimium laetus cupidum iter expectabat. |
19 | Interea cum iam propinquare profectionis salutarem diem sentiret, congregatis pridie Kalendarum Decembrium cunctis undique famulis et discipulis suis, quos iam etsi non spiritu, corpore tamen incipiebat relinquere orfanos, ita exorsus est ad eos: 36 . |
20 | Et, his dictis, inter verba orationis flagitatum a superis emisit spiritum. |
21 | Statim vero cum esset hora prima noctis, visus est subito velut pharos magnus ingenti claritate resplendens ex eadem domo coruscando conscendere atque inter mirantium obtutus sphera ignea, crucis in se similitudinem praeferens velocique cursu densitatem nubium praeteriens, caeli altitudinem penetrare. |
22 | Hoc ergo ordine sancta eius anima, sarcina carnis abiecta atque terrenis praessionibus liberata, ad suum laeta revolavit auctorem et in antiquam possessionem, diu hic peregrinata, caelo gaudente, terra plorante, angelis etiam plaudentibus, tandem ovans conscendit. |
23 | Itaque quantum haberet vir beatus in plebe amorem, confestim in eius declaratum est morte; vix quidem spiritum exalaverat, vix debitam Christo reddiderat animam, et iam luctus totius urbis in caelo resonabat omnesque plateas, currente nuntio, varius subito rumor impleverat et unius obitu quasi commune orbitatis vulnere tota simul civitas lamentabat. |
24 | Quid multa? Conpositum continuo ex more corpus feretroque inditum ad ecclesiam deferunt, ibique excubias vicissim agentes, clerus in hymnis, populus in lamentis noctem pervigilem ducunt. |
| 37. |
1 | Facto autem mane convenit ingens in oppidum utriusque sexus multitudo. |
2 | Adfuit etiam et regina Balthildis cum filiis et obtimatibus exercituque copioso; quae velociter oppidum ingressa celerique cursu funeri accurrens, ingenti voce in fletum prorupit, plorans atque eiulans, quod eum vivum minime repperisset. |
3 | Cumque diutissime feretro incumbens lamenta geminaret, rogat interim praeparari, quemadmodum corpus beati viri ad Cala monasterium suum transferret; sed cum voluisset eum levare et non praevaluisset ex loco movere, tristis admodum effecta, indixit ecclesiae triduanum ieiunium celebrare cum psallentio. |
4 | Quod cum fieret, ipsa quoque cum obtimatibus suis pariterque cum clero inhianter persistens, indesinenter per illud triduum excubiae celebratae sunt. |
5 | Dum haec igitur agerentur, ipsa venerabilis regina nimis intolerabiliter lugens, nullo genere a fletu cohibere se poterat. |
6 | Denique cum ex nimio dolore absentiam sancti viri ferre non posset, tandem ut desiderio suo satisfaceret, revelata eius facie, in lugubro osculo ruens, coepit manus pectusque lambere ac genas copiosa lacrimarum imbre perfundere. |
7 | Et ecce! repente, dum sanctum corpus exosculans palparet, miraculum non silendum ilico contigit. |
8 | Nam cum esset hieme tempus et corpus iam dudum mortuum totum decumberet gelidum, fortuitu unda sanguinis ex naribus iacentis profluens, coepit ubertim genas sancti rigare. |
9 | Quod videlicet conspicientes episcopi et regina christianissima, confestim subpositis hinc inde billeis linteis, summa cum diligentia, quousque sponte decucurrit, sanguinem collegerunt ac pro magno munere servandum deinceps in pignoribus segregarunt. |
10 | Interea, ut praedictum est, ieiunio expleto, satagebat omnimodis regina, ut quo modo corpus sancti viri in Cala monasterium suum transferret; e contra alia pars conabatur eum Parisius civitatem deferre: utrisque tamen obsistebant cives Noviomagenses, iustissimam sibi hereditatem membra sui antistitis vindicantes. |
11 | Hoc ergo modo orta erat inter eos altercatio, pia vicissim devotione pro sancta rapina decertantes, quinam iustius eius mereretur reliquias ac sepulturam possidere. |
12 | Sed cum episcopi et praestantiores quique qui aderant partibus reginae faverentur adque ad eius eum monasterium ferendum decernerent, orta est ingens vociferatio et tumultus magnus ab universa plebe Noviomagense. |
13 | Tunc regina prudentiori consilio utens et iudicio Dei omnipotentis causam committens, ait: 'Seponantur iam ambages verborum, et si est Domini voluntas aut sancti huius, ut illuc eat quo ego cupio, sine ulla iam dilatione levetur ; sin vero alias, modo probabimus'. |
14 | Post haec verba cum accessissent ad feretrum et temptarent eum levare, tanto pondere depressum senserunt, ut nec movere quidem a loco illum possent. |
15 | Deinde alii atque alii vicissim sibi succedentes nihil uspiam praevalere potuerunt; postremo omnium regina accedens ipsaque per se probare volens, ulnis exertis ac rebrachiatis, coepit pulsare, utrum vel unum feretri cornu valeret movere. |
16 | Cumque totis viribus nitens inhianter pugnaret et quasi montem inmanem pulsaret, nihil prorsus proficere potuit. |
17 | Tunc ergo conversa ad optimates, ait: 'Ecce! iam liquide cognoscimus non esse voluntatis eius, ut eum alicubi feramus; concedamus igitur huic plebi vel inviti, quod actenus noluimus voluntarii'. |
18 | Placuit autem hoc consilium cunctis et decreverunt eum uno omnes ore in eodem oppido sepelire. |
19 | Itaque post hanc definitionem, cum rursus feretrum sublevare temptarent, tanta mox celeritate levigatum sublevatumque est, ut facile iam a duobus portaretur, qui ante horam nec a plurimis movebatur. |
20 | Quod miraculum cuncti cives cum regina cernentes, gloriam Domini magnificabant, dicentes: Magna et mirabilia sunt opera tua, Domine virtutum, et: Mirabilis es, Deus, in sanctis tuis. |
21 | (38). |
22 | Deinde iam cum deferretur corpus ad sepulchrum, tota paene civitas ruit in obsequio funeris cum luctu, Nam et regina devota, cum esset hiemis tempore palus inmensa, nullatenus suaderi potuit, ut vehiculo uteretur equi, sed pedestri et gravi labore sequens feretrum, per paludem lamenta continua cum omni sociabat familia. |
23 | O quantus luctus omnium, quantus praecipue monachorum fletus et pauperum, qui eo die ibi confluxerant, plateas omnes perstrepebant! Chori siquidem psallentum lacrimosas reddebant voces, cantus et agmina flentium lugubres reboabant in aere fletus; omnem populus urbem quatiebat gemitibus celsumque culmen Olimpi implebatur plangoribus; accentus antiphonarum concrepabat in choro et luctus Noviomagensium resonabat in caelo; funereos cantus omnes reddebant tramites, ululatus dirus cunctas compleverat aedes; heiulans populositas omnes se fuderat per orbitas, Flebilibusque vagas implebant vocibus auras. |
24 | Tali pompa vallatus eminebat pastor extinctus; tali constipatus caterva ferebatur corpus ad tumbam. |
25 | Hinc praeterea chori praecedebant canentium, illinc agmina plebium continuabant heiulatum; patrem se et nutricium perdere omnes damabant et inter quatientes singultus vix haec verba promebant: 'Cui, pastor bone, servandam committis plebem, vel cui caulis gregis tradis curam pastoris? O Eligi, dulcedo tu pauperum, fortitudo debilium, tu protector, inpar egentium consolator! Quis iam post te elemosinam sicut tu dabit largam, vel quis nostri erit protector sicut tu, bone pastor? Quis tecum pariter interire nobis tribuat liodie, essetque mors dulcior quam tuam praesentiam carere?' Huiuscemodi ergo modo cum properant ad sepulchrum, omnes simul inconfusas voces dabant ad caelos, nec erat facile inter geminos tantorum vocum accentus cantuman fletum, clerum psallentem an plebem discernere ululantem. |
26 | Quis enim in illo die, quamvis sine visceribus esset, cum pauperum lamenta audiret, non statim in fletu prorumperet? Aut quis ita inmisericors plebem omnem vociferantem cerneret, et non ilico in rugitus se converteret? Quis autem ita ferreum possideret pectus vel stolidum, ut cum reginam cum principibus deflentem intueretur, non protinus in lamenta se funderet? Quis vero etiam nunc siccis oculis recordari poterit, cum perventum est ad locum sepulchri, quo ardoris desiderio, quo amoris affectu, quo doloris inpulsu tenebatur? Arcebatur, retrahebatur feretrum a populo retrorsum, ut vel uno momento adhuc superesset corpus in propatulo, quo vel sic utcumque suo satisfacerent desiderio; siquidem studiose tardabant omnes, moras innectentes, ne clauderetur sepultura, quia nimirum non poterant eius ferre absentiam. |
27 | Post tandem ergo vix populis praereptus atque, ut ita dixerim, fortia a fortioribus raptus, ab episcopis qui aderant sepulchro est mancipatus. |
28 | Ubi satis festine saxo opertus, sub magnis iam servatur honoribus, ibique vallatus tumba, surrecturus iacet in gloria. |
29 | Sic demum venerabilis regina cum plebe valde defessa humata praesulis membra adorans, revertitur ad propria ieiuna, et prohibente luctu eam sumere cibum, sic triduanum in fletu explevit merens ieiunium. |
30 | – – – – – – – – – – – – – – – – – – – – Haec nos de obitu vel super obitum sancti viri narrasse sufficiat. |
31 | Ceterum ne legentibus ingererem fastidium, eo quod prolixe iam extenditur oratio, dignum fore iudicaveram, ut, eius terminante vita, noster quoque terminaretur sermo, nisi multimoda miracula, quae ad sacratissimum corpus eius assiduae Dominus operatur, me denuo ad loquendum inpellerent. |
32 | Plurima ergo pro legentium oportunitate praeteriens, pauca in calce sua praesens liber ostendat. |
| 39. |
1 | Postquam vir beatus de saeculo migravit, cum corpus eius delatum esset ad sepulturam, remansit fortuitu in loco quo iacuerat rachina caprina ex episcopio valde optima, quae nimirum in beselio fuerat pridie subposita feretro; quam ilico, cunctis discedentibus, diaconus quidam Uffo nomine, Suevus quoque natione, cupiditatis stimulis exagitatus, clancule rapuit atque in lectum sibimet sub stramine abscondit. |
2 | Igitur corpore ex more tradito sepulturae, cum ministri exequiarum redissent atque ablata recognovissent, vehementer mox conterriti coeperunt eandem in diversa perquirere; cumque diu discurrentes et huc illucque investigantes nullum rei perditae caperent indicium, orta est inter ministros non modica ob hoc turbatio. |
3 | Sed cum nox iam instaret somnique tempus advenisset, cunctis alto sopore quiescentibus ex more, apparet subito vir sanctus in visione abbati cuidam Sparvo nomine, eumque ut solebat blando conpellans alloquio, indicat, quo in loco furtum celaretur absconditum. |
4 | Cum ergo lux die crastina terris esset iam reddita, adhibitis secum praedictus Sparvus duobus creditis fratribus ordinem visionis eisdem exponit. |
5 | Dein de ad locum designatum pariter eos pergere ortans, ipse pro proditore prior cunctis accedit. |
6 | Cumque diligenter scrutati fuissent locum, statim, ut vir beatus indicaverat, reppererunt et furtum. |
7 | Mox autem, accersito diacono, durissimis eum verbis increpaverunt, non tamen acerviter verberibus vindicarunt, quia et hoc idem a sancto Eligio in mandatis acceperunt. |
8 | Ex quo facto coeperunt omnes sanctum antistitem ex ipso die obitus eius magnopere pertimescere ac venerationem ei debitam de die in diem iugiter exhibere. |
9 | – – – – – – – – – – – – – – – – |
| 41. |
1 | Illud etiam adnectendum credidi, quod nuperrime post obitum suum apparuit vir beatus in visione noctis cuidam personae in aula regis habitanti, cui in habitu praefulgido adsistens praecepit, ut sine aliquo cunctamine adiens reginam Balthildem, commoneri eam deberet, quod insignia auri gemmarumque ornamenta, quae adhuc in cultu utebatur, ob Christi iam reverentiam deponere non gravaretur. |
2 | Quod cum is cui iussum erat neglegenter silendo praeterisset, apparuit nihilominus et nocte secunda atque eadem quae pridie eodem serie commonuit. |
3 | Sed cum nec tunc quidem praesumpsisset ex visione reginae quicquam indicare, tertia nihilominus vice cum magna apparens comminatione, eadem quae prius mandaverat ingeminando subiunxit, cumque nec sic quicquam reginae auderet indicare, emissa subito corpori febre coepit vehementer angeri. |
4 | Quem cum regina aegrotantem visitaret, causas aegritudinis sciscitari studuit. |
5 | Tunc aeger, oportunitate inventa, secreta cordis detexit, mandata reginae indicavit atque omnem ei tenorem visionis exposuit. |
6 | Nec mora, et post rerum narrationem discedente extimplo febre, sanitatem pristinam recepit. |
7 | Regina vero non ambigua de confessoris admonitione omnia a se confestim ornamenta reiecit nec praeter brachiles aureos super se quicquam ornamentorum reservavit: omnia itaque in elemosinis dispertiens, potiora quaeque in crucis opere aptans; quam nimirum eliganter perfieiens, ad caput sancti Eligii stabiliri praecepit. |
8 | Iussit praeterea et crepam ex auro atque argento mirifice fabricare, quam supra confessoris membra deponere deberet. |
9 | In quo opere copiosam molem argenti et auri ipsa praebuit, dicens: 'Hic beatissimus multorum sanctorum fabricavit sepulchra, et ego, ut dignum est, si quivero, fabricabo eius memoriam'. |
10 | Factumque est ita, et cum stabilita in loeum tumuli fuisset, tanta deinceps copia auri vel gemmarum in fibulis ac diversis speciebus a potentibus eodem loco conlata est, ut eam sermo narrantis vix sufficiat exponere. |
| 42. |
1 | His ita gestis, mos erat, ut diebus quadragesimae propter fulgorem auri vel nitorem gemmarum operiretur tumba velamine lineo, urbane ornatu olosirico. |
2 | Ingrediente ergo quadragesima praecinxerunt crepam huiusmodi sindone, ut molis radiantis metalli velata tegeretur diebus paenitentiae. |
3 | Et post aliquod dies fortuitu, dum multi adstarent sepulchro, miraculum apparuit inauditum. |
4 | Coepit namque subito linteum quo tumba cingebatur sudare ac deinde, paulatim paulatimque fumigans, uberius rore infuso umectari. |
5 | Quod cum circumstantes conspicerent, in magno protinus stupore conversi, magnalia Christi ibi fatebantur tunc fieri. |
6 | Deinde cum distillare cernerent linteum, visum est senioribus consilium Optimum, ut auferentes eum e tumulo atque extorquentes in vasculo, aliqua ex eodem liquore procuraretur medicina fore; quod et factum est. |
7 | Et mox tollentes praecinetorium, elicuerunt in vase aereo atque ex hoc demum multis praebuerunt sanitatis antidotum. |
8 | Tanta quippe fuit sudoris illius ubertas, ut etiam olosiricum urbane tunc tinctum ex nimia roris infusione proprium amitteret colorem linteumque sibi conexum colore inficeret suo. |
9 | Itaque simile huic operi Gedeonis factum intueor. |
10 | Ibi etenim ros in vellere ex divina praestantia ad indicium rogantis infusus est; hic nihilominus infusio divinae virtutis ad sanitatis remedium conlata est. |
11 | Illic conca vellere expresso rore completur; hic nimirum linteum in conca expressum, ad duorum fere sextariorum mensuram liquor sanctus elicitur. |
| 43. |
1 | Denique eo tempore vastabat morbus acerrime nonnullas civitates Franciae. |
2 | Unde divinitus praedicti liquoris fomitem praestitam credimus esse, adeo ut si quis tunc ingruente morbo mortis pateretur periculum, si praedictam adtingere potuisset medicinam, mox omni malo depulso, sanus redderetur a morbo. |
3 | Erat autem ea tempestate comis quidam urbis Tyroandensis nomine Ingomarus, praedives valde et potens homo. |
4 | Qui nimium metuens vastantem circumquaque pestem necnon et audiens miraculum rei gestae, totum se ex corde intimo ad sancti Eligii contulit praesidium. |
5 | Denique multa ex fide postulat sibi ex praefato dari liquore, spondens atque devovens, ut si isdem antistis apud Dominum obtineret, quod eius praedia discurrens morbus non penetraret, decimam rerum suarum ex die praesenti villamque quam habebat maiorem eius ecclesiae dilegaret. |
6 | Adiens igitur praedia sua, omnes eorum habitatores cum voto et devotione fecit ex illo salutari liquore contingere, ac sic factum est, ut cum undique provintiam morbus vallaret, nullus eorum qui ad eum pertinebant pestis tunc incommodum senserit. |
7 | Post haec autem praedictus vir exultans valde de suorum sospitate subiectorum, decimam ex omnibus partem segregavit atque ecclesiae sancti Eligii cum voto, ut spoponderat, gratulationis contulit. |
8 | Porro tanta fuit copia decimae, ut decima accularum pars centum animae ad partem beati Eligii sorte devenirent, insuper adhuc et pecora multa nimis. |
9 | – – – – – – – – – – – – – – – – |
| 47. |
1 | Dum igitur adviveret vir beatus, habuerat equum unum inter ceteros mansuetissimum, cui, cum necessitas poposcisset, plerumque sedere consueverat. |
2 | Post cuius videlicet discessum ad ditionem abbatis qui eiusdem basilicae praeerat isdem equus pervenerat; super quem vir apostolicus Mummolenus eiusdem loci episcopus inhianter sitiens, violenter eum praedicto abbati subripuit suique iuris vindicavit. |
3 | Abbas vero nihil ei obtendere audens, ad sanctum ilico perrexit Eligium, eique multa deplorans causam hanc commendavit. |
4 | Cum ergo praedictus equus ad ditionem episcopi fuisset perductus, coepit statim pedibus condolere, ac toto corpore marcescente, tabescens decadere. |
5 | Tunc episcopus, adhibito mulomedico, iussit ei studium inpendere, quo scilicet sanari potuisset. |
6 | Sed quamvis ei sedule inpenderetur, nihil prorsus proficere poterat; insuper etiam, cum ad eum aliquis accessisset, veluti fera agrestis in fremitus et calces prosiliens, laniare curatorem suum nitebatur. |
7 | Cumque haec per dies plurimos faceret nullatenusque melioraret, tandem verens episcopus, ne eum, si in hoc periculo permaneret, totum perderet, cuidam illum matronae sibi dilectae doni gratia obtulit, quem illa acceptum diligenti cura studiari fecit. |
8 | Cuius cum dorsum die quadam iter arripiens insedisset, statim calcibus et stridoribus inmensis actus, graviter eam in terram conlisit, in tantum graviter, ut per totum fere annum eadem conquassatione laborans aegra decumberet. |
9 | Quae nimirum femina cum se sentiret vehementer adgravari, remisit episcopo quem dederat equum et cum eo pariter pro munere exacerbationem ac pro gratiarum actione probra mandavit. |
10 | Quem episcopus receptum rursus diligere iussit, sed cuncta eius diligentia in cassum consummabatur, et quantum plus cura adhibebatur, tantum semper isdem in peius delabebatur. |
11 | Post haec autem extitit quidam presbiter religiosus, qui daret episcopo consilium, quatenus videret, cum nihil apud se posset equus proficere, redderet illum eidem abbati, cui dudum iniuste ablatus fuisset. |
12 | Et cum secundum eius consilium factum esset, post paucos dies sanus factus equus ac mansuetissimus redditus, sub iure eiusdem abbatis permansit omni forma decorus. |
| 48. |
1 | His ita gestis, cum corpus beati viri in latere altaris esset sepultum, visum est episcopo pariter et reginae consilium Optimum, ut, aedificata ultra altare volutione, illic ei demum condignam facerent translationem. |
2 | Cumque, huiusmodi consilium mente conceptum, illic accessissent, et qualiter id fieri deberet, disponerent, apparuit subito in pariete circa vitream maximam veluti arcus in rotundo praerupta inminens criptura, ut videlicet liquido cunctis patesceret Dei id nutum fieri, quod disponerent, ac per eum locum maceriam debere evertere, quo nimirum viderent hoc opus cripturam praeire. |
3 | Haec ergo cum magna admiratione universi cernentes, meritis antestitis voluntatem ex hoc fatebantur salvatoris. |
4 | Deinde iam hac confidentia acti, cum conarentur parietem eo in loco forare, ut praedictum opus possent perficere, ita sese sponte absque eorum labore in directum maceria fudit, ut nec hominem ullum nec ipsam denique tumbam, quae ei erat contigua, ullatenus laederet corruentis ruina. |
5 | Sic igitur cum antestitis praesidio opus adgredientes optatum, dignum beato confessori atque honorabilem construxerunt mausoleum. |
6 | Interea, adpropinquante die depositionis eius annuali, parabant cives, quemadmodum ei honorificam facerent translationem. |
7 | Praeparabat etiam regina vestimenta omnia olosirica nimium praetiosa, ut eum in die transmigrationis exueret illa quae dudum cum eo miserat indumenta et indueret ea quae tunc praeparabat nova. |
8 | Igitur cum anno iam vertente dies depositionis eius advenisset, convenit in oppidum copiosa populi multitudo. |
9 | Tum cuncto clero canorae vocis celebrante melodiam omnibusque christianis insistentibus excubiis, ablata est cum diligentia tumba desuper confessoris membra. |
10 | Deinde cum esset levatum tumuli opertorium, magnum circumstantibus visum est miraculum . |
11 | Nam ubi revelatum fuerat corpus sanctum, odor continuo flagravit gratissimus. |
12 | Quodque ita erat solidum et inlibatum atque absque ullius membrorum diminutione incorruptum, ut vivere adhuc putaretur in tumulo; et quod his adhuc mirabilius est, ita barba et capilli eius, qui tempore abitus sui iuxta morem fuerant abrasi, mirum in modum creverant in tumulo, ut cuncti haec videntes novum inauditumque obstupescerent rei gestae miraculum. |
13 | Tunc episcopi cum tremore magno levantes eum de tumulo, vestimenta ei praetiosissima, quae regina paraverat, mutaverunt omnia; ea quoque quibus dudum obtectus fuerat eundem exuentes, cum magna diligentia reposuerunt sub sigillis. |
14 | Ac sic demum, concrepante hinc inde choro psallentum cymbalisque spiritalibus perstrepentibus, canora organis suavique modulatione concinentibus, a loco quo iacuerat vir sanctus tunc coram cunctis submotus, cum summo et honorifico studio deponitur, atque in praeparato sibi sepulchro urbane, ut decebat, conpositus, aeternae memoriae servandus ampliusque cottidie honorificandus. |
15 | Sed quibus post haec miraculorum effulserit signis, nunc, si aurem sollicite accominodatis, oportunius audire potestis. |
16 | – – – – – – – – – – – – – – – – – – – – – – – – – – – – |
| 50. |
1 | Inter cetera quoque, quae illic ex divina gratia inoperabantur miracula, cecindillus qui ad caput beati viri dependebat, cum die quadam paene constaret semivacuus, repente subita inundatione repletus atque ex semet ipso, divinitus lumine gignente, accensus, plerumque deinceps et ardet et superfunditur. |
2 | Denique audite, quale Dominus per eundem cecindillum pro meritis tanti viri ostenderit miraculum. |
3 | Dum adhuc igitur vir beatus in corpore degeret, quidam comes Vermandensis Garifredus nomine habuit adversus eum scrupulum quoddam, quod nimirum piaculum, cum beatus Eligius migrasset de corpore, inultum adhuc remansit apud hominem. |
4 | Post longum vero intervallum neglegenter oblitus piaculum, venit tandem adorare ad sancti sepulchrum, cumque tunc ex more ad confessoris caput cecindillus arderet, illo ingrediente ecclesiae limen, confestim extinctum est candelabri lumen. |
5 | Quod cum ille ilico animadvertisset, tremens pallensque oravit; post orationem vero, cum egressus fuisset ecclesiam, statim reddito divinitus lumine, cecindillus solitum profudit fulgorem. |
6 | Itaque cum praedictus vir paratus esset iam equum ascendere, quidam ex famulis eius, qui posterior basilicam fuerat egressus, rem ei ex ordine narravit, sicut gestum constabat. |
7 | Quod cum ille audisset, tristis admodum effectus, archana conscientiae suae coepit discutere, quod esset facinus, pro quo istud portentum esset ostensum. |
8 | Et cum culpam suam depraehendisset, reminiscens, quae aliquando in sanctum virum admiserat, confestim revertens, retrorsum fores basilicae adiit, sed ubi primum gradum in pavimento inpressit, mox lumine subtracto iterum cecindillus visxis est dependere extinctus. |
9 | Tunc ille palam id cernens, iam nimio timore perterritus, prosternit se cum lamento et ingenti rugitu coram sancti sepulchro, ac sic diutissimae culpae suae satisfaciens, coepit apertis fletibus se reum, se indignum seque infelicem accusare, ob cuius videlicet necem in loco sancto candelabrum extinctum dependeret. |
10 | Cumque diu flens atque eiulans eo in loco persisteret seque illic mori, nisi lux amissa rediret, voce publica proclamaret, tandem satisfactione eius suscepta lux candelabri ablata denuo rediit, divinitus admissa. |
11 | Tunc ille, quantulumcumque recreatus, iussit continuo famulum vas sibi praetiosum cito deferre argenteum, quo accepto, veluti pacis obsidem Christi confessori obtulit ac iuxta eius tumbam deposuit, promittens insuper nonnulla ex suis facultatibus eidem basilicae conlaturum, tantum ut culpa in sancto viro admissa haberet iamiamque terminum. |
12 | Sic demum adorans et glorificans potentiam salvatoris, lumine cecindilli micante, ex eodem laetus loco discessit. |
13 | – – – – – – – – – – – – – – – |
| 52. |
1 | Mirandis rebus plus adhuc miranda succedunt. |
2 | Quaedam namque femina muta et caeca ad sepulchrum sancti Eligii fuit quondam oblata. |
3 | Quae cum diu ibidem orbata et sine loquela de caelo expectaret medelam, sopore tandem depraessa, somno sua concessit membra. |
4 | Et ecce! repente, dum quiesceret, visum est ei adstitisse sanctum Eligium atque oculos eiusdem mulcendo tetigisset, cultellum etiam vel forficem in specie medici manu gestans, conpedes linguae eius leniter abscidisse. |
5 | Et ex hoc continuo expergefacta, oculis iam apertis, coepit novam contueri lucem ac per os excreare cruorem, quo affluenter egesto, protinus elimatum formavit eius lingua verbum. |
6 | Et post hoc iam sana facta, exsurgens et adorans, regressa est ad propriam villam. |
| 53. |
1 | – – – Inter cetera vero neque illud puto silendum, quod tempore mortalitatis Parisius didici gestum. |
| 54. |
1 | Factum est igitur, cum nefanda clades depopularet urbem Parisiacam et nonnullae iam virgines ex monasterio sancti viri, ubi Aurea nomine praeerat abbatissa, ad Dominum praecessissent, apparuit quadam die beatus Eligius cuidam adulescenti in basilica puellarum, veste candida amictus, togarum velamine comptus. |
2 | Cumque is qui aderat nimio pavore perterritus latibulum quaereret, blande eum leniterque conpellans vir beatus, praecoepit, ut iens cito diceret matri virginum, quod ad se quantotius cum deputatis properaret virginibus. |
3 | Currens autem is qui audierat et citius Auream praeveniens: 'Surge', inquit, Velociter, quia domnus Eligius in ecclesiam te vocat'. |
4 | Quod cum illa audisset, gaudio magno repleta, sine mora properavit; sed tamen cum venisset, visio beati viri iam abolita erat. |
5 | Ecclesia vero ad firmitatis indicium, quod illic esset visus, nebula quadam repleta monstrabatur, in tantum ut candelabra quoque et vela subita roris inundantia distillare viderentur. |
6 | Tunc ergo praedicta Aurea in sese reversa, intellexit se ex hoc mundo vocari, et protinus convocans omnes sorores, coepit valedicere singulis, sequestrans ex eis nonnullas, quae eam comitarent inter ceteras. |
7 | Deinde, iam ipsa migrante ad Dominum, et reliquae nihilominus subsecutae sunt demum, adeo ut ea tempestate ex eodem monasterio usque ad numerum centum sexaginta monachae morerentur. |
| 55. |
1 | Audite iam et aliud, quod ad sacratissimum Eligii corpus gestum est miraculum. |
2 | Quidam etenim vir inlustris Garefredus graffio veniens ad basilicam sancti antestitis, cum, oratione facta, pro foribus adstaret, pauperum illic turbam clamantem audivit; cumque minime ad praesens haberet, unde eis elemosinam tribuere posset, misericordia erga eos motus, coepit volvere mestus: 'Numquam', ait, 'o miseri, talem habebitis consolatorem, qualem hunc beatum habuistis antestitem! O qualis ei poterat causa obsistere, quae eum a vestra miseratione umquam praepediret, quo vos obturata transiret aure, sicuti nunc multi faciunt et ego miseri' Et cum huiusmodi adversum se uteretur increpationibus, visum ei fuit, veluti in extasim adstitisse sibi in momento sanctum virum. |
3 | Ex qua visione consternatus, cum amens paene adstaret, repperit subito in manu vel Teste sua aurum, quod pauperibus erogari deberet; quod et protinus factum est. |
4 | Et ille multa secum ex eo quod acciderat cogitans, exiit ab ecclesia et discessit. |
| 56. |
1 | Illud quoque non nos effugiat, quod vir inlustris Ebroinus palati praepositus – quod vulgo dicitur maior domus – habebat filium adulescentem vocabulo Bobone, quem ipse ac coniux eius unice ac singulariter, utpote cari parentes, diligebant. |
2 | Quodam itaque tempore, morbo medullitus ingruente, coepit isdem puer vesano aegrotare languore; pro quo parentes nimis solliciti erant, positi in angustia gravi. |
3 | Dehinc, invalescente paulatim aegritudine, coepit iam puer vehementer angeri, et morte iamiamque inminente, cum vivendi penitus spes auferretur, nimis anxii parentes pro filio ad sanctum confugiunt Eligium, confidentesque de miraculis tanti antestitis, puerum ilico devovent ei supplices atque pro muneris gratia pueri nonnulla offerunt ornamenta balteumque eius speciosissimum protinus cum devotione sepulchro infigunt. |
4 | Quo facto, confestim sine mora, intercedente confessore, aegritudo abcessit, et ad praesens convalescens puer, sanitatem ilico recepit ac deinceps incolomis mansit. |
5 | – – – – – – – – – – – – |
| 58. |
1 | Quis vero possit et illud silentio praeterire, quod vir quidam agrum in loco nuncupante Calvomonte, ad basilicam sancti Eligii pertinentem, rapaci invadens cupiditate, divina sit interemptus ultione? Hic namque cum malo ordine praedictum praedium suae niteretur ditioni vindicare, obsistebat ei vehementer Sparvus abba eiusdem ecclesiae. |
2 | Qui cum diu ab eo incursaretur, tandem causa in palatio regis perlata, accepit a principe iudicium, ut si posset in sancto loco terram ipsam coniurare, ad partem utique praefatae ecclesiae vindicaret; sed ille maluit, ut idem pertinax vir, qui eam invadere quaerebat, iureiurando adseveraret suam. |
3 | Et cum iudicatum esset, ut praefatus vir cum plurimis secundum Francorum legem sacramentum persolveret, et hoc ipsud indulgens abba: 'Novi', inquit, 'quod male eam invaserit, idcirco rogo, ut, cunctis iuratoribus indultis, ipse singulus, si Deo placet, iurando eam vindicet'. |
4 | Cumque haec dixisset, placuit verbum istud cunctis obtimatibus regis et decreverunt omnes ita fieri. |
5 | Post haec ergo pergentes ad ecclesiam beati Eligii, et ingressi ad locum sepulchri, praestolabant omnes eventum rei. |
6 | Tunc memoratus vir leve reputans negotium, cum inportuna audatia posuisset iuraturus manum super sanctum locum, in medio fere sacramenti verbo contremescens, vehementer toto corpore declinavit retrorsum super cervices caput, et inox devaricatis dentibus reverberatisque oculis, cadente, ut dictum est, deorsum capite magnoque ex ore fumo procedente, hunc solum proferre potuit sermonem: 'Abba', inquit, 'Sparve, recipe terram tuam'. |
7 | Hoc ergo modo divinitus percussus atque ilico in terram prostratus, mortem quam non timuit fortuitu praeventus miser incurrit. |
8 | Ex quo facto omnes ingenti metu perculsi, potentiam illic, sicut et ubique, praesentem fatebantur adesse Christi. |
| 61. |
1 | Modolenus quidem centenarius , oppidi Noviomagensis colonus, habebat uxorem bonam, honestam valde atque devotam, quae quodam tempore, dum quietam ageret vitam, nefanda pustula nequiter est percussa. |
2 | Quo tabo increscente, iacebat tumida toto corpore, et paulatim plaga adolescente, sola iam sepultura maritum reddebat sollicitum. |
3 | Uno itaque mane cum abbas basilicae beati Eligii tenderet ad orationem, obvius ei factus flens et eiulans mulieris maritus, mortem coniugis suae indicat sepulturamque ei in basilicam suppliciter postulat. |
4 | Cumque ab eo, utrum veraciter esset mortua, interrogaretur: 'Unum', inquit, 'constat, utrum sit factum an mox futurum, cum iam muta et toto corpore decumbat praemortua'. |
5 | Tunc ille festine valde ad confessoris sepulchrum contendit, et sumens ex eo qui ibi funditur olei liquore, ad domum funeris cito accedit. |
6 | Dicebat enim hoc sibi in nocturna visione a sancto Eligio praeceptum fuisse, ut, allato olei liquore, sanaret ab incommodo mulierem. |
7 | Ingressus ergo domum, vidit corpus inter lamenta adfinium iacere tumidum et gelidum. |
8 | Et ocius accedens, confidenter ex iussione sancti perunxit oleo quod detulerat corpus et ait: 'Haec mandat sanctus Eligius, ut in virtute nominis Christi exsurgas modo sana ab hac peste'. |
9 | Et confestim, oleo sancto viscera eius penetrante, coepit palpebras oculorum commovere, ac veluti ex gravissimo somno evigilans, suspirare. |
10 | Deinde mira celeritate detumescente corpore et virium iam amplius resumens, femina resedit. |
11 | Nec mora, post haec et omni dolore fugiente de corpore nec u Ho tumore remanente in cute, facie etiam decorata robore, surrexit de lectolo, benedicens et glorificans creatorem, qui se revocasset a morte. |
12 | Sana ergo ex hoc effecta, coepit eos conpellere illic eo die cibum sumere nec aliter distitit neque permisit eos domum suam exire, nisi prandio apposito ipsa eis circa frequens et misceret et ministraret. |
| 62. |
1 | Post hos autem dies fuerat quoddam furtum in rure Noviomagense admissum, cumque persona admissi facinoris quaereretur, iuvenis quidam per indicium eidem culpae conscius conpellabatur. |
2 | Habebat autem idem iuvenis eo tempore cum genitore suo quandam contentionem, ob quam videlicet et insidias ei moliebatur intentare. |
3 | Tum ergo, occasione reperta, et satis accurate repellens a se huiusce opinionem, coepit eadem super patrem velle deflectere. |
4 | Ducuntur igitur in huiusmodi iurgium uterque in publicum, et conglobatis undique multis, sistuntur in examine episcopi et comitis. |
5 | Ubi multa vicissim altercantes, satagebat filius magnopere in patrem calumniam reflectere; e contra pater, ut res erat, innoxium se huius facinoris esse defendebat, atque in hunc modum contendebant coram duce atque episcopo. |
6 | Tunc itaque vidimus impleri, quod Dominus in euangelio olim praedixit: Exsurgent, inquit, filii in parentes et odio eos afficient. |
7 | Quidam ergo circumstantium partibus filii favebant, alii vero rectius quid promulgantes, non esse rectum credi filium super patrem iudicabant. |
8 | Cumque diu huiuscemodi altercatio inter eos verteretur nec facile aut temere a quoquam defineretur, tandem episcopus cum duce, accepto consilio, cum nullatenus possent rei veritatem cognoscere, iudicio eos committunt beatissimo confessori: 'Quia', inquiunt, 'nescimus, cui ex his potius credi decernamus, tibi, sanctae Eligi, cum Dei sententia hoc supplices iudicium committimus'. |
9 | Tunc statuentes utrumque coram sancti sepulchro, expectabant per sacramentum Dei fore iudicium. |
10 | Et ecce! repente dum iuramentum coepisset promere, arreptus iuvenis a daemone, conlisus in terram est graviter, sicque se vehementer decerpens, volutabatur miser, tremens et spumans atque pallescens. |
11 | Ex quo facto cuncti adstantes adtoniti nimioque timore perterriti, Dei omnipotentis magnificabant iudicium fieri. |
12 | Sic ergo in publicum facinus manifestae prolatum, ab ecclesia est discessum. |
13 | Post haec autem acerrime diuque iuvene castigato, condolentes multi pro eodem misero conveniunt patrem, ut pro eo simul facerent orationem, et ita prostrati omnes ecclesiae ministri beato confessori rogabant innixe, ut quemadmodum eos audierat ad iudicandum, sic iterum exaudiret ad miserandum. |
14 | Cumque diutissime in praece persisterent, tandem miserante gratia Christi, effugata maligni infestatione, iuvenis restitutus est sanitati. |
| 65. |
1 | Quadam itaque die, vergente iam in vesperam sole, cum clerici consuetas explessent praeces vespertinas, contigit, ingruente neglegentia, ut omnes egrederentur basilicam, cunctisque in diversa occupatis, nullus ad horam ex custodibus superesset introrsus: cum subito vir quidam conscientia saucius, cupiditate accensus, captato ut fur amico vesaniae suae secreto, velociter accurrit ad sepulchrum, et inpellente nefanda cupiditate, sollicite huc illucque circumspiciens, cum nullum adesse cerneret, non timuit miser ex pendentiis aureis, quae illic pro ornatu sepulchri innumerae dependebant, quaedam clancule praesumere. |
2 | Sed cum unam ex catenis aureis, in qua dependere videbatur id quod rapi volebat, violenter ad se tractam rupisset, tantus mox ad trahentis inpulsum sonitus prosilivit, ut custodes longe foras positi, sonitu ad se perlato, magnum quoddam fragorem in ecclesia crederent exortum. |
3 | Unde et confestim veloci cursu ad ecclesia properantes, inveniunt furem in ipso basilicae limine cum direpta divinitus detineri nec usquam prorsus gradum posse moveri. |
4 | Quem protinus circumvallantes, ipsum sonitum ad se delatum, vel quid illic ageret, percunctantur; tunc vero miser furata in medium proferens, conpulsus est confiteri se eisdem ablatis silenter voluisse aufugere, sed nullatenus potuisse extra limitem basilicae pedem proferre. |
5 | Sic ergo furtum cum pudore restituens veniamque facinoris sui toto corde deposcens, et ex loco moveri potuit, et ab eisdem misericorditer dimissus, liber discessit. |
| 66. |
1 | Quodam vero tempore vir quidam saecularis ex nobili genere, culpa vel parva interveniente, infensum omnimodo habebat principem, pro quo nimirum ulciscendo offendiculo ducitur principis iussu exsecutus in palatium. |
2 | Ubi dum sententia mortis eius diffiniretur, traditur interim servandus Amalberto viro inlustri, comiti scilicet Noviomagensi. |
3 | Cumque aliquod dies sub eius custodia degeret, coepit una die inter frequentiam famulorum vulgato sermone percipere, quod die crastina prolatam adversum se sententiam capitalem exciperet. |
4 | At ille haec audiens, cum nimium formidaret mori nec ullum iam perfugium speraret evadendi, unum solummodo sibi credidit suffragari, si permitteretur noctem eandem apud sanctum Eligium pervigilem ducere. |
5 | Cumque rogasset et impetrasset, ardenter nimis accurrens ad mausoleum confessoris, totam paene noctem in lacrimis et gemitibus duxit, sibique ut eum oportebat patrocinari in crastinum sauctum antestitem innixe supplicans. |
6 | Et factum est, postquam matutinos hymnos ex more persolvit clerus, nimium vir praefatus ex merore defessus, subito obdormivit innixus. |
7 | Et ecce! repente sanctus ei adstitit Eligius, inodestissimoque aspectu blande eum recreans, consolari coepit, pollicens, quod crastina die ipse esset cum principe, et isdem pro eadem culpa nullatenns poneret vitam, sed magis indulgentia a principe accepta, ilico absque poena esset regressurus ad propria. |
8 | Factumque est ita, et postera die accitus praedictus vir in aulam a principe, sicut praedixerat vir sanctus, liber ab eo dimissus, ovans ad propria est reversus. |
| 67. |
1 | Operae praetium est, ut non solum eas quae ad sacratissimum corpus eius efficiuntur virtutes, sed et eas quoque quae per reliquias eius procul aut prope, ubicumque delatae fuerint, declarantur, huic operi vel pauca pro multis intexere. |
2 | Itaque res haec quae narro in meo nuper gesta est monasterio. |
3 | Frater quidam ex monachis nostris ulcere pessimo, quod vulgo pustula dicitur, percussus in faciem pessime laborabat. |
4 | Erat autem in eodem monasterio oratorium quoddam, in quo reliquiae beati Eligii depositae erant. |
5 | Cum ergo praedictus frater in lecto aeger decumberet et medicus quoquendi ulceris congruum ferri opificium praepararet, formidolose valde id frater ferens, rogat mox relinquere igniti illius ferri operationem, et confidens de merita confessoris, rogat sibi deferri ex eo oleo quod medendi gratia ante pignora praefati antestitis dependebat. |
6 | Quo mox allato, faciem sibi et pustulam turgentemque perunxit cervicem, et, o mira virtus! post illius liquoris infusionem ita cancer ille absque ulla foci appositione radicitus exsiccatus atque extimplo deletus est, ut nec vestigium quidem cicatricis ullius in faciem monachi relinqueret. |
7 | Adiciam et illud, quod solummodo auditu cognovi. |
| 68. |
1 | Cum adhuc beatus Eligius sub saeculi habitu Turonus in urbe sancti Martini tumbam fabricaret, habebat hospitium in cuiusdam matronae domum foris murus in vicum. |
2 | Quae nimirum femina inspiciens sanctum virum iugiter eximiis operibus intentum, eo quod promptus esset in omni opere bono, frequens in oratione necnon et largissimus in pauperum consolatione, vere, ut erat, Dei famulum credidit. |
3 | Et die quadam cum unus ex ministris eius eum iuxta morem totunderet, illa linteum quod capillos decidentes exceperat rapiens, quaeque ex capillis et barba colligere potuit, linteo obvoluta in arcam sibi reposuit. |
4 | Transierunt demum plurimi anni, ita ut penitus iam in oblivionem haec eadem femina duceret. |
5 | Post obitum vero sancti Eligii, cum praedicta femina noctibus in secreta silentia quiete se ageret, audiebat plerumque in suum cubiculum dulci modolamine celebrare psallentium, et cum curiose ad hoc intenderet portentum, conspiciebat per quaedam foramina radiantia nimis micare luminaria. |
6 | Cumque crebro eadem cerneret fieri, nimio pavore perterrita, non audebat iam nocte in diversorium suum manere; nullatenus tamen recordari poterat de hoc quod aliquando ex fide condiderat. |
7 | Evocato interea Agerico basilicae sancti Martini abbate, causam ei per ordinem exponit, deflens non se posse securam noctibus quiescere in domum suum. |
8 | Accedens autem praedictus abba ad domum in qua fiebat portentum, coepit inquirere a femina, utrumne aliquando ibidem servorum Dei manserit quispiam, anne etiam ei oblatum esset aliquid a viris sanctis pro munere vel eulogiis, utrum vel ipsa non rapuerit aliquando aliquid munus ex sanctorum pignoribus. |
9 | Tunc vero illa veluti per somnium, utpote ex longinquitate temporum, capillorum sancti Eligii reminiscens pectusque ilico pugnis saepius caedens, rei ordinem exponit, qualiter videlicet aliquando ibidem capillorum beati viri decisiones ex fide condiderat. |
10 | Statim ergo perscrutantes loculum, reppererunt easdem reliquias veluti aromaticis unguentis odoriferas, ut ipsas quondam colligerat, inlibatas. |
11 | Tunc nempe liquido claruit, et meritum antestitis quantum esset, et saepe dictae matronae fides quantum Deo placuerit, ut post tot annorum curricula in eodem loco ex iussione divina ostenderentur miranda prodigia. |
12 | Audivi enim, quod postmodum in eodem domicilio eligans oraculum fuerit a fidelibus constructum. |
13 | Simillimum quoque et Noviomo gestum est nuper miraculum. |
| 69. |
1 | Anus itaque quaedam in monasterio, quod vir sanctus construxit Noviomo, quodam tempore decisiones similiter ex capillis eius sibi colligerat, atque panno obvolvens, supra suum discubitum in machinile collocaverat. |
2 | Sed postquam vir beatus migravit de mundo, crebro cum caecae noctis tenebrae cuncta operirent caligine, micabat ex eodem loco radius quidam splendoris, qui nonnumquam in domo inlustrabat tenebras noctis. |
3 | Quod cum sanctaemoniales illic feminae plerumque fieri cernerent, convocantes praedictam sororem, studuerunt ab ea percunctari, quae esset causa, quod isdem splendor ab eius lectu nocte micaret. |
4 | Tunc illa pignorum sancti viri recordans, rem sicut gesta constabat, omnibus mirantibus, exposuit. |
5 | At illae haec audientes protinus ad locum accedunt, easdemque reliquias auferentes, digno in loco mox condunt, glorificantes et laudantes Deum, qui est fidelis in verbis suis et tantam gloriam praestat sanctis suis. |
6 | 70 . |
7 | Sed neque illud silendum puto, quod in monasterio quodam Turonicae ruris fratri cuidam contigit remedium. |
8 | Itaque quidam illic monachus honorabilis inter suos mihique familiariter notus, ingruente morbo, sua in viscera gravissime per dies plurimos laborabat, cumque nullatenus invalescere recuperarique posset salutem, inspiratus tandem Dei miseratione amphibalum sancti Eligii, quod illic cum magna reverentia servabatur, super se inposuit. |
9 | Quo nimirum ex fide amictus et aniles artus cunctaque membra saevo languore defessa, baculo regente, sustentans, communionem Christi recepit, et postquam haec egit, ita sanus atque incolomis est redditus, nt plus demum convaluerit quam fuerat ante vegitatus. |
| 71. |
1 | Alius etiam frater in monasterio meo, infuso corpori tabo, a tertiano typo gravissime vexabatur. |
2 | Qui cum per dies multos, morbo invalescente, nimium attereretur cunctaque eius membra valitudo tremula quatiendo paene dissolveret, unus ex diaconibus monasterii habens apud se reconditum quoddam linteum, quod beatus Eligius aliquando habuerat in corporis usum, explorata tremoris illius hora, detulit eumque super pectus aegri inposuit. |
3 | Quod postquam tertio fecit, satagens nimium aeger coepit sudare atque rubere; vehementi etiam singultu pectus quatiente, omnem continuo abundantiam fellis evomuit. |
4 | Sicque demum, Christi gratia miserante, convalescens, pristinam sanitatem recepit. |
| 72. |
1 | Illud etiam magnopere adiciendum putavi, quod vir quidam, haud procul a confinio Remensis urbis habitans, desiderio religiosae mentis concoepit, ut basilicam in honore sancti Eligii in praedio suo aedificaret. |
2 | Quam cum consummasset, pignoribus sacris eiusdem confessoris decorari cupiens, ad municipium Noviomagense perrexit. |
3 | Quo cum pervenisset, reliquias poposcit exposcitasque impetravit; sed cum ab oppido properare vellet, conveniens quidam clericus, stimulis cupiditatis agitatus, coepit eum violenter detinere, dicens non se permittere eum gratis cum reliquiis exire, nisi sibi aliquod pro eisdem munus praeberet. |
4 | Tunc praefatus vir, ut ex manibus eius citius evaderet munusculum quoddam, quod ad praesens apud se habere potuit, non sine merore eidem tribuit. |
5 | At ille avidissime oblata praeripiens, sine aliqua tarditate intra gremium sibi abscondit. |
6 | Nec mora, et inmisso divinitus igne, coepit subito pectus cum vestimentis eius vasto incendio conflagrare, ita ut protinus conpelleretur inmensis vocibus clamare, dicens: Tarce, sancte Eligi, quia ego miser numquam iam deinceps tale quid agere praesumam!' Mox autem circumstantes praepropere ei vestimenta fumigantia auferunt munusque acceptum viatori restituunt; ipsum etiam paenitentem multaque deflentem ad confessoris tumbam reducunt, ubi oleo delibutus, vix tandem sedato incendio a tormento est liberatus. |
7 | Hoc autem idcirco evenisse non ambigo, ut per haec facilius obtundatur immoque confundatur rapacitas cupiditasque similium, eorum dumtaxat qui non verentur inportune, pecunia accepta, sanctorum pignora venundare. |
8 | Cesset ergo, quaeso, iam hoc in omni loco contagium, ne contingat a facientibus simile incurrere incendium. |
| 73. |
1 | Adiciam quoque et illud, quod, viro devoto Fredegisilo presbitero narrante, cognovi. |
2 | Quidam enim, ut agebat, monachus a Noviomo veniens reliquias beati Eligii secum detulit, quas nimirum, ut decebat, cum magna reverentia basilicae indidit, atque post aliquot dies duo viri, unus caecus, alter vero clodus, fideliter illic excubantes, solo sancti interventu sanati sunt; nimirum caecus lumen, clodus gressum recipiens, post adeptam medelam regressi sunt uterque ad loca propria. |
3 | In alia nihilominus basilica, quae ad eius honorificentiam in regione Aquitanica miro eligantique opere fuerat aedificata, similiter vir quidam pede claudicans medendi gratia advenerat; qui cum ex oleo quod ante venerandum altare consuevit ardere fuisset perunctus, nervorum vinculis resolutis, et ipse sanatus est. |
4 | – – – – – – – – – – – – – – – – – – – – |
| 75. |
1 | Itemque frater quidam ex monachis beati Eligii quodam tempore podacrico in pede humore percussus decumbebat in lectulo, tumidus in tantum, ut nullatenus sufferret pedem suum in terram ponere. |
2 | Is namque post tandem confidens de meritis confessoris, melotem beati Eligii, quod pro magno munere apud se servabat, devotissime sibi inposuit atque ex eius ora pedem tumidum et inmobilem mulcendo undique contetigit. |
3 | Post cuius videlicet adtactum, detumescente pede, gressum pristinum recepit et ita demum a praedicto podacrico humore inlaesus permansit, acsi numquam antea eum expertus fuisset. |
4 | lam vero in calce libri dignum putavi adiciendum illud quod ad eius lectum declaratum fuit miraculum. |
| 76. |
1 | Cum vir beatus in Conpendio villa regali frequentius esset solitus adventare, providerat sibi hospitium ultra fluvium Hysera in cuiusdam viri domicilium vocabulo Waldoleno; quo videlicet in loco eundo plerumque vel redeundo consueverat divertere ad manendum. |
2 | Postquam ergo migravit de mundo, praedictus hospes eius minime reverescens pontificis stratum, destruxit per incuriam lectulum, parvi pendens tanti viri discubitum; spondam etiam lectuli, quam saepius triverant manus sancti, subpedaneum limitis fecit seque cum coniuge in eo loco quo vir beatus pausaverat sine ullo cunctamine collocavit. |
3 | Et ecce! ipsa nocte vehementi febre correptus, coepit protinus taediare, tremere, sudare ac pallescere; pedes quoque eius, qui lectuli calcaverant spondam, coeperunt fortuitu condoleri nimioque ardore fervoris adgravari, ita ut a gressu penitus conpelleretur arceri. |
4 | Cumque huiusmodi in artuum torqueretur cruciatibus, iussum est coniugi eius in visu, ut amoverent se uterque quantotius ab illo discubitu, spondam etiam, quam neglegenter proiecerant, in loco pristino restaurarent atque omnem stratum, sicut fuerat, diligenti cura conponerent. |
5 | Sed illa neglegenter visionem obliviscente, vir eius atrocius cruciatur dolore et sequenti nocte etiam ipse admonetur, quod nisi se cito a lecto submoveret, severius iam ex hoc corriperetur. |
6 | Tunc ille post transactam visionem, moderata in se quantulumcumque febre, surrexit, ut valuit, festinus et spondam lectuli ilico recollegit. |
7 | Quam diligenter lotam in eo loco unde exierat restauravit lectumque, ut prius fuerat, circumquaque conposuit; sicque se deinceps a discubitu illo removens, prioris facti cum multa satisfactione paenitentiam gessit atque ita demum sanitatem recipere meruit. |
8 | Deinde iam, hoc miraculo latius crebrescente, coeperunt undique adventantes eo in loco munuscula inferre; coeperunt etiam illic virtutes crebrius declarari populique conventus frequens ibidem fieri. |
9 | Quod factum cum magna admiratione cernens homo, relicta protinus domo, in alio se iuxta contulit tabernaculo suumque diversorium hospicium perpetuum in aevo concessit Eligio. |
10 | Et ecce! iam domo viri diruta, basilica ibi constructa, lecto mirifice exornato, condignum in aeternum possidet Eligius hospicium; quem videlicet locum Clemens pontifex Belloacensis sub suo habet regimine et multa ibidem iugiter exercentur miracula, ex quibus nunc duo tantummodo brevitatis studio praepropere commemorabo. |
11 | 77 . |
12 | Die igitur quadam duo reges germani, Hlotharius scilicet et Teudericus, egressi penes palatium gratia illic orationis divertunt. |
13 | Ubi oratione facta, cum redirent ad regiam, praevenientes eos quidam optimatum, dabant salubre consilium, ut aliquid elemosinae ob sancti venerationem eidem loco tribuerent; sed rex senior in promptu contempnens neglexit hoc verbum, iunior vero, maiore foris praegresso, solidos illic posuit cum voto ex radianti metallo. |
14 | Deinde ab eo loco uterque properantes, cum ingressi fuissent palatium, coepit subito idem rex Lotharius infuso corpore febri vehementer angeri, et conglobata undique omni corporis ardore ac simul repente in capite defluente, coepit ardentissimo dolore dente ilico cruciari. |
15 | Cumque noctem illam in maximis transegisset angustiis, facto mane neglegentiam recordans hesterni diei, ad praesidium sancti confugit Eligii, et ubi pridie, fratre largiente sua, nihil obtulerat sponte, ibi iam coactus, tantum ut mereretur medelam, multos ex publica moneta misit solides per creditam personam. |
16 | Et protinus cum donum illic elemosinae inlatum esset, confestim ab eo discedens dolor, sine ulla mora sanitatem recepit. |
17 | – – – – |
| 79. |
1 | Multae et aliae ibidem, iubente Domino, eius meritis operantur virtutes, inter quas etiam et cecindillus, exundante ubertim oleo, superfunditur, ex quo sancto liquore multi illic peruncti a diversis sanantur incommodis et benedicentur ibi iugiter nomen Domini salvatoris. |
2 | Haec omnia quidem in Conpendio geruntur. |
3 | Sed et aliud nihilominus eius lectum, quod situm est in monasterii sui praedio, loco nuncupante Victuriaco , virtutes similiter declarantur et diversae sanitates efficiuntur. |
4 | Quae omnia ex ordine onerosum ducimus verbis prosequere et idcirco ea his paucissimis syllabis conpleximus, quia magnopere iam a locutione cessare festinamus. |
| 80. |
1 | Succurrunt hoc loco adhuc beati viri nonnulla miracula et diversis quidem in locis, sed praecipue ad eius sacratissimum corpus declarata, quae si singillatim, ut gesta constant, nunc enodare conaverimus, et modum voluminis excedimus et pro ipsa forsitan prolixitate fastidium legentibus inrogamus. |
2 | Idcirco ergo ea quae actenus prosecuti sumus utpote sufficienter contenti simus ; pro illa vero quae nos minus enarravimus palam omnibus fidem praestant cernentibus illa multimoda conpeditorum vincula, quae hodie ad eius tumbam in argumento rerum monstrantur adpensa. |
3 | Ex quibus nos nimirum in hoc opere aut paene pauca aut certe nulla commemoravinius, pro id dumtaxat quod in praesentia omnium exposita, sicut nos totum, ita et omnes nosse non ambigimus. |
4 | Plurimae namque catenae, ut cunctis liquet, disruptae et conpedes illic monstrantur dissipatae, cippi etiam fracti et clodorum bacterii in argumento ostenduntur. |
5 | Daemonum vero expulsio et caecorum inluminatio solo sanguinis indicio declarantur in pavimento. |
6 | Et haec quidem tam multa infra pauco tempore constant gesta; illa vero quae deinceps per prolixa temporum spatia sunt gerenda, quanta fiant et qualia, quis modo aestimatione conpraehendat, cum nusquam a praesulis tumba hodieque cessent fieri signa? Nam non, ut in multis adsolet, declarata iam miracula umquam operari desistit, sed cotidie undique aegri veniunt et ibi excubantes sanantur: ferro vincti confugiunt et solvuntur; clodi carrucis advecti, consolidatis ibi gressibus, ad propria revertuntur; periuri veniunt et aut moriuntur aut daemonio vexantur; daemoniaci veniunt et liberantur; caeci veniunt et inluminantur. |
7 | Multae etiam sanitates ex eo qui illic crescit olei liquore perficiuntur, ita ut quacumque quis teneatur infirmitate, cum ex eo perunctus fuerit, statim, fugiente tabo, incolomitatem pristinam, praestante Domino, recipere possit. |
| 81. |
1 | Sed quia, largiente Domino, digessimus utcumque opus optatum, nunc lectorem quaesumus, ut vilitatem nostri sermonis non usquequaque dispiciat, quia et fortassis potuit eloquentius oratio promi, sed studiose valde ita stilum correximus, ut rem potius quam verba legentibus commendaremus; et maxime hoc opus coturno tumentis eloquii nullatenus inflari debuit, quod de tanti antestitis humilitate manavit. |
2 | Me quoque devotum potius quam audacem fuisse praesens pagina ostendat, quia non praesumptione virium sarcinam tantae molis arripui, cum scirem indignum esse tam luculentae rei exiguum pusillumque fieri auctorem. |
3 | Sed cum sim debitor decem milium talentorum, vel exiguum donum a quo accepi reddere festinavi, culpam scilicet silentii metuens incurrere, si agnita miracula ut piger servus tacendo occulerem, atque id ipsum parvi fomitis nutrimentum, quod in me potuit doni caelestis olei repperiri, nefas esse putavi muti tenacitate silentii praeterire, ne unins talenti creditam quantitatem dum studerem cautius custodire, culpam defossae pecuniae non carerem. |
4 | Idcirco ergo Optimum fore putavi, ut ipsam talenti exiguitatem, quam ab omnipotente accepi, in laude sancti ad gloriam omnipotentis expenderem, et quod Dei munere sumpsi, Dei devotione consummarem, atque id quod ab eodem indignus accepi, eidem subiectus inpenderem. |
5 | Quamvis etenim hunc beatum virum consultius mihi fuerit mirari quam loqui, tamen, ardore dilectionis actus, plus in illo quid velim quam in me quid possim consideravi. |
6 | Unde nunc, quaeso, nemo de nobis deroget, quod laudem nominis eius crebrius ingeminaverim, cum scriptum sit: Laudemus viros gloriosos. |
7 | Et cum has easdem laudes flagrans amoris magnitudo exigeret, quia re vera nec est iactantiae deputandum, sed gratiae, quicquid non virtuti hominis adscribitur, sed de Dei munere praedicatur, Dei est, inquam, Dei omne, quod per eius famulos geritur, quoniam ex illo vitae fonte trahitur, quicquid inpraesentiarum hauritur. |
8 | Porro nec lectorem stili latioris copia fatigarem, conpendium facere volui, ut, subnexis capitulis, quod nosse quis velit, mox sine tarditate inveniret, nec non et illud utile ac salubre prospexi consilium, ut quaeque testimonia vir sanctus divinae lectionis praedicans memorabat, quaeque etiam equidem meminisse potui, velut praetiosas adiciens gemmas, opus patratum solidarem atque exornarem. |
9 | His itaque singulis ita dispositis, hunc librum contra omnes aemulatos tuae, Christe, defensione commendo tibique devotionis meae supplex dicta committo; tibi etiam inter haec et per haec omnia mea lingua pio, ut valet, affectu reddit praeconium, qui contulisti praesidium, quo posset patrare opus optatum. |
10 | Tibi ergo laus, tibi gloria, tibi honor, creatori et recreatori hominum Iesu Christo domino nostro, qui cum Deo patre et Spiritu sancto vivis et regnas Deus per infinita saecula saeculorum. |
11 | Amen. |
12 | EXPLICIT VITA SANCTI ELIGII EPISCOPI ET CONFESSORIS. |
| EPISTOLA DADONIS AD RODOBERTUM. DOMINO SANCTO ET A NOBIS IN CARITATIS VINCULO IUGITER AMPLECTENDO HRODOBERTO PAPAE DADO SALUTEM. |
1 | Vitam beati Eligii, quam nuper, frater karissime, descripsimus, per praesentem latorem streimitati argutiaeque vestrae concertandam direximus. |
2 | Quaesumus ergo, ut, sepositis paulolum curis exterioribus, studium illic adhibeas quantotius, et si quid forte aut mea aut notariorum incuria in verbis vel syllabis inconpositum aut minus aptum depraehenderis, iuxta prudentiam tibi conlatam studiose emendes nobisque demum emendata restaures. |
3 | Vale in Domino et noli, frater, differre quod quaeso. |
| RESCRIPTUM AD DOMNUM DADONEM A RODOBERTO. DOMINO VERE SANCTO, CULMINE APOSTOLICO SUBLIMATO MIHIQUE MODIS OMNIBUS VENERABILITER PRAEFERENDO, DOMNO ET PATRI DADONI PAPAE HRODOBERTUS PECCATOR. |
1 | Decreveram quidem gratificae iussioni vestrae, venerabilis pater, obtemperare, nisi inperitiae meae prudentia vestra in dictandi studio tantopere obviasset. |
2 | Totum itaque volumen, quo vita sancti continetur Eligii, a summis ad ima usque sollerti, ut iusseras, cura quidem percurrens, nihil omnino quod adicere emendarique deberem usquam potui repperire, sed magis potius quod admirarer, venerarem, praeferrem et praedicarem. |
3 | Et, ut vere fatear, pinxisse mihi illic videris sanctitatis tuae immoque beatissimi antestitis Eligii integerrimam formam, ita ut nihil prorsus defuerit ex cunctis sancti virtutibus, quod non potentatu verborum per singula investigaveris, ventilaveris celsoque in sublime faro sustuleris. |
4 | Unde equidem, animo iam meo ex eius libertate refoto, exemplaria etiam integerrimi voluminis fratribus mihique confecto totumque demum volumen inlibatum a sanctitate vestrae remissum, orationum vestrarum supplex quaeso suffragium, domne semper Dado. |