[721] Haec de planis dixisse sufficiat. nunc de solidis, quae sterea dicimus, videamus. stereon schema, quod longitudine, latitudine, altitudine constat, cuius extremum superficies est, ut in planis linea. subsistit autem solidum schema planorum schematum superficie; nam subiacenti trigono pyramis imponitur, circulo conus aut cylindros, quadro cybos, et cetera similiter.