Close Window

[6] Ego autem servus sanctitatis vestrae, non habeo nisi modicum olei, quo ungar; imo paululum aceti, quo sub diebus aestivis liceat mihi cum messoribus Booz buccellam panis intingere; illud vero tantillum non recipit portiones; charitas tamen nunquam excidit; et quanto, quae sua sunt, manu largiore dispensat, tanto plenius crescit, et ex impendio liberali, farina viduae et olei lecythus exuberat.