Close Window

[6] Concipiet enim tota successio corruptelam, si a capite membra, si a fonte rivuli, si rami a stipite legitime non procedant. Sacra equidem Scriptura testante , filii incestuosorum abominabiles sunt Deo. Et sicut beatus Gregorius asserit , ex incestuoso concubitu proles legitima non succrescit. Faciatis igitur, prudentissime pater, verbum abbreviatum et mandatum domini papae, quod hactenus suspendistis, sine moratoria dilatione mancipetis effectui, aut recurrentibus litteris nos velitis instruere, quare in causa ista procedere non possitis.