[6] Tu autem quid dicis? Quia illi filii alieni, quia illi quorum os locutum est vanitatem, dixerunt beatum esse populum cui haec sunt; tu quid dicis? Falsae sunt istae divitiae, da mihi veras. Reprehendis ista, ostende quod laudas. Vis ut contemnam hoc, ostende quod praeferam. Dicat ipse Psalmus. Qui enim dixit, Beatum dixerunt populum cui haec sunt; tale nobis dat responsum, quasi diceremus illi, id est, ipsi Psalmo, Ecce hoc nobis tulisti, et nihil nobis dedisti: ecce ista, ecce ista contemnimus, unde vivimus? unde beati erimus? Quia qui locuti sunt, ipsi de se ipsis recipient. Homines enim divitias habentes beatos esse dixerunt. Tu quid dicis? Respondet quasi sic interrogatus, et dicit, Illi dicunt divites beatos: ego dico, Beatus populus cuius est Dominus Deus ipsius . Audisti veras divitias, fac amicos de mammona iniquitatis, et eris beatus populus, cuius est Dominus Deus ipsius. Aliquando transimus viam, et videmus amoenissimos et uberes fundos, et dicimus: Cuius est ille fundus? Asseritur illius: et nos dicimus, Beatus homo: vanitatem loquimur. Beatus cuius est illa domus, beatus cuius est ille fundus, beatus cuius est illud pecus, beatus cuius est ille servus, beatus cuius est illa familia. Tolle vanitatem, si vis audire veritatem. Beatus est, cuius est Dominus Deus ipsius. Non enim cuius est fundus iste, beatus est: sed cuius est ille Deus. Sed ut apertissime beatitudinem rerum annunties, dicis quod beatum te fecit fundus tuus. Quare? Quia inde vivis. Nam quando laudas pro magno fundum tuum, hoc dicis: Ipse me pascit, inde vivo. Attende unde vivas. Ille est unde vivis, cui dicis: Apud te est fons vitae . Beatus populus cuius est Dominus Deus ipsius. O Domine Deus meus, o Domine Deus noster, ut veniamus ad te, fac nos beatos de te. Nolumus de auro, neque de argento, nec de fundis: nolumus de terrenis istis, et vanissimis, et caducae vitae transitoriis. Non loquatur os nostrum vanitatem. Fac nos beatos de te, quia non perdemus te. Cum tenuerimus te, nec te perdemus, nec nos peribimus. Fac nos beatos de te, quia Beatus populus, cuius est Dominus Deus ipsius. Nec irascitur si dixerimus de Deo, Fundus noster. Legimus enim quoniam Dominus pars haereditatis meae . Magna res, fratres, et haereditas ipsius sumus, et haereditas nostra est: quia et colimus eum, et colit nos. Nulla est iniuria illi quia colit nos. Quia si nos colimus illum ut Deum nostrum, ille colit nos ut agrum suum. Et ut sciatis quia colit nos, audite eum quem misit nobis: Ego sum, inquit, vitis, vos estis palmites, Pater meus agricola est . Ergo colit nos. Sed si fructum reddamus, parat horreum. Si autem sub tanto cultore steriles esse voluerimus , et pro frumento spinas protulerimus: nolo dicere quod sequitur, ad gaudium finiamus. Conversi ad Dominum, etc.