[4] Postquam vero mutata intentione quod deerat integritati sacerdotali ei gratia divina contulit, et sanctitati sacramenti novitatem vitae addidit, et impletum est in eo quod dicitur: Sacerdotes tui induantur iustitiam (Psal. CXXXI), non iam fictus nec solo sacramento sacerdos fuit, et non tantum salutem aliorum, sed etiam suam per sacerdotale ministerium potuit operari.