[4] Loquar itaque, et de sollicitudine vestra importabili aliquid imminuam, aut eam omnino exstinguam, et aliquid eruditionis, et aedificationis infundam. Sunt enim in candelabro tabernaculi, infusoria, exstinctoria et emunctoria . Ero autem trangressor Dominicae legis, si sustineam, quod nemus iuxta altare Domini crescat, quod circa ecclesiae rectorem sollicitudinum multitudo silvescat. Maius est omni thesauro, quod in discrimine ponitur certo.