[4] In secundo libro Valerii Maximi legimus , quod legati Romanae reipublicae missi a senatu Tarentum, cum graves iniurias accepissent, ita ut unus eorum respergeretur urina, legationem tamen suam pergentes de illatis iniuriis nihil conquesti sunt, ne ultra quam mandatum eis fuerat loquerentur. Sane illi, quos asseris mihi publice detraxisse, et ideo te contra eos fuisse commotum, amici mei sunt, de quibus nulla mihi suspicio est, quod proposito detrahendi hoc dixerint; nam multiplici experientiae argumento probavi quod affectuose me diligant; nec aestimare debeo, neque possum, quod eorum dicta vel facta mihi cedere debeant in adversum. Dilectio ergo, quae vicissitudine alterna saepius probata est, notam suspicionis aliquam non admittit.