Close Window

[4] Et quae invidia est, si, quod ex multiplici librorum lectione decerpsi, ferventiore studio digerente, in materiam virtutis et exercitium prudentiae coalescit? Nam, sicut in libro Saturnalium, et in libris Senecae ad Lucilium legimus , apes imitari debemus, quae colligunt flores, quibus divisis, et in favum dispositis, varios succos in unum saporem artifici mistura, in quadam sui spiritus proprietate transfundunt. Arguit aemulus, et temeritati ascribit, quod litteras meas passim et varie dispersas in unum colligo: quod formam dictandi praescribo simplicibus, quod publicae utilitati munus devoti laboris et officium charitatis impendo.