[3] Utinam a corde tuo sis mortuus et vita tua abscondita sit cum Christo in Deo! Super senes intelligis, et sicut Apostolus ad Timotheum scribit , ab infantia sacras litteras nosti, quibus te et alios potes instruere ad salutem. Tu vero abiecto prorsus exercitio militiae litteralis magnatum venaris amicitias, et ut placeas principibus ambitiosis curiarum fluctibus te involvis. Porro litteratus, qui se lectione assidua non exercet, quasi domus deserta est, in qua iuxta verbum prophetae , pilosi clamant alter ad alterum, et daemones onocentauris occurrunt.