[3] Quae quia per domnum Gulielmum [al. Vuilelmum] Carnotensis monasterii S. Petri [al. B. Petri] abbatem, fraternitati vestrae displicere audivimus, in Domino gavisi sumus, quia vos utile vas in domo Dei futurum esse credimus [credidimus]; simul expetentes ut familiarem inter nos dilectionem confirmemus, et vicina ab invicem solatia atque praesidia pro eventuum et actionum ecclesiasticarum necessitate exspectemus.