[3] Cum ad me venire, et mecum esse debeas, et non velis, contra me es, quia, testimonio Veritatis, qui mecum non est, contra me est; et, qui mecum non colligit, spargit . Quod autem ad otii reprobationem quaedam de Tibullo, et monasteriis Aegypti tuis litteris adiecisti, otiosi hominis fuit.