Close Window

[3] Carnalis homo deprimit spiritualem, et draconem Moysi dracones Pharaonis absorbent . Loquar ergo, quia si tacuero, os meum condemnabit me. Rogabo ut dominum, monebo ut patrem; et si animam eius ad notitiam suae conditionis alias revocare non possum, utar cantico amoris, et dicam: O pulchra, si te ignoras, egredere post gregem sodalium tuorum . Nemo enim se novit, donec dies suos recogitet, eundo recordatione post gregem et multitudinem commissorum.