Close Window

[3] Est ergo bonum, quod faciat bonum: et est bonum, unde facias bonum. Bonum quod facit bonum, Deus est. Non enim facit hominem bonum, nisi ille qui semper est bonus. Ergo ut sis bonus, Deum invoca. Aliud autem bonum est unde facias bonum: id est, quidquid habueris. Aurum est, argentum est; bonum est, non quod te faciat bonum, sed unde facias bonum. Habes aurum, habes argentum; et concupiscis aurum et concupiscis argentum. Et habes, et concupiscis; et plenus es, et sitis. Morbus est, et non opulentia. Sunt homines in morbo, humore pleni sunt, et semper sitiunt. Humore pleni sunt, et humorem sitiunt. Quomodo ergo delectas opulentiam, qui habes hydropem concupiscentiam ? Habes ergo aurum, bonum est: habes, non unde sis bonus, sed unde facias bonum. Quod bonum, inquis, facturus sum de auro? Non audisti Psalmum? Dispersit, inquit, dedit pauperibus; iustitia eius manet in saeculum saeculi . Hoc est bonum, hoc est bonum unde bonus es, iustitia . Si habes bonum unde sis bonus; fac bonum de bono unde non es bonus. Habes pecuniam, eroga. Erogando pecuniam, auges iustitiam. Dispersit enim, distribuit, dedit pauperibus; iustitia eius manet in saeculum saeculi. Vide quid minuatur, et quid augeatur. Minuitur pecunia, augetur iustitia. Illud minuitur quod eras dimissurus, illud minuitur quod eras relicturus: illud augetur quod in aeternum es possessurus.