[2] Videtur itaque mihi, quia sicut novum genus est criminis, ita procurandum est novum experimentum medicaminis, ne tamen ali quid severius in huiusmodi sacrilegio sine divinae auctoritatis munimine iudicetur; ubi speciales sententiae non occurrunt (l. XII De legibus), quantum mihi videtur, generales, quae super divinorum sacramentorum temeratores promulgatae sunt, sufficere possunt.