Close Window

[2] Vestrae indignationis litteras, imo tonitruum legi, in quibus anima mea turbata est valde, et cor meum dereliquit me. Verumtamen, ut verbo prophetae utar , invenit servus tuus cor suum, ut oraret te. Oro itaque, quod quasi impetrata edicti venia dimittas me prius ut glutiam salivam meam, et plangam paululum dolorem meum, non superbe arguens, sed devote respondens, interdum tamen ex vehementia doloris aliquid durius interponens. Si ergo ex abundantia cordis verba mea quandoque cursum devotae humilitatis excesserint, indulgeat mihi liberalitas vestra; quia, sicut sapiens dicit , Fervor iracundiae, et indignationis impetus non est in hominis potestate.